Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An beatitudo totaliter causetur a Deo

¶ Distinctionis quadragesime none quaestio secunda. QVeritur secundo circa hanc distinctionem vaquadragesimam nonam an beatitudo totaliter causetur a deo

duo sunt hic modi opinandi vnus est quod anima partialiter ad suam beatitudinem concurrit. alius recitatus ab antiquis et communiter repudiatus quem frater guillermus oltan et cardinalis cameracensis defensant quod deus est totalis causa beatitudinis nostro more illi positioni adheremus que no bis rationabilior apparet aliquas rationes occurrentes faciemus contra modum quem reprobare intendimus postea ad eorum motiua respondebimus vt oppositum magis elucescat. Et sic argumentor: beatitudo causatur a solo deo per te quia alioquin non perpetua esset beatitudo hoc est inconueniens et consequentiam probas quia voluntas a quolibet suo actu potest cessare et sic potest facere se non esse beatam sed hec ratio deficit. quod patet. beatitudo quo ad actum intellectus et voluntatis intellectum et voluntatem vitaliter immutat ergo ab eis partialiter causatur. consequentia tenet ex terminis si dilectio dei in pateria est actus voluntatis voluntas per illam agit et illam partim efficit alioqui potes dicere habitum esse beatitudinem a solo deo vel a voluntate et actu causatum. dicis sufficere quod voluntas per illum actum tendit in obiectum diligendo deum et eum cognoscendo absque vlla efficientia anime modo per habitum anima non actu tendit in obiectum. Sed contra hoc te mouet ne voluntas potest se non beneficare propter suam libertatem sed hoc concludit contra te ipisum si voluntas per actum a solo deo creatum tendat in obiectum potest non tendere hoc est ei ita liberum sicut producere vel non producere si fingas aliquam necessitatem tendendi in obiectum eam fingere potes in continuatione actus imo ponere sine fictione

¶ Secundo argumentor hac via quilibet beatus potest se magis beatificare quam meruit in via. patet. sit a tota beatitudo lini creata a deo vel linus potest diligere deum clare visum ex puris naturalibus vel cum luine glosie vel non. secundum non est dicendum cum est potentia libe ra et potissimum apud te: igitur. dicis potest deum dili gere sed non erit aliquomodo beatitudo cum a voluntate causatur et interdum illum actum habet interdum non habet vel in gradu remisso habet non inconuenit habere duos actus respectu eiusdem obiecti simul quorum vnus causatur totaliter a deo et alter partim a voluntate tunc saltem habens meliora naturalia potest deum clare visum magis diligere et habere plus gaudii de deo.

¶ Tertio arguitur periratione debes dicere penas dannatorum et odium dei a solo deo causari hoc est absurdum et horridum quod deus se solo in omnibus danna tis penam sensus causat totaliter odium dei et ceteros actus difformes. et quod sequatur patet per te voluntas est libera ergo potest omnem suum actum derelinquere.

¶ Quarto argumentor deus potest necessitare voluntatem ad continuandum et ad eliciendum suum actum ergo non debes ad saluandam perpetuitatem beatitudinis et miserie currere ad potentiam pure passiuam. antecedens patet. si voluntas eliciat suum actum in instanti oportet quod actum continuet de necessitate naturali per tempus in eadem intensione graduali vel in gradu remissiore alioqur solue tuipse quare non meretur infinite continuando illum actum per tempus vel demeretur das voluntatem posse actum elicere in instanti. dicis quod non cum oban dicat omne quod est in illo instanti in quo est esse de necessitate et per consequens aliud negat. consequentia est nulla: sed solum sequitur quod consequenter negandum erat et quod inscite illa simul ponebat quod creaturs possit actum elicere in instanti quia in illis duobus simul sibi repugnauit. dicis non oportet si quis actum eliciat in instanti quod de necessitate continuet sed potest cessa re ab actu elicito in illo instanti immediate post tempus elicitionis nec sequitur quod in continuatione libera act per vnum tempus quod homo infinite peccat. patet in simili in agente naturali si corpus luminosum producatur in hoc instanti producit certum gradum luminis in illo instanti in pedalitate distante et si immediate post illud instans moueatur illud pedale versus semper intendit lumen in illo pedali non tamen sequitur quod in fine motus erit infinitum lumen gradualiter in illo pedali hoc non suffi cit si continuatio huius actus in aliquo instanti sequenti est libera sic scilicet quod imputatur actus ad nouam culpam in illo instanti scilicet a et equa est ratio in quolibiut instanti sequenti illius temporis quo actus continual et in quolibet tempore sunt infinita instantia ergo in finite grauiter talis peccabit sed super hoc pro nunc non insisto michi sufficit si voluntas continuat actum per tempus puta per vnam horam exempli causa quod deillum actum poterit sic semper continuare. forte dicit addictus sue positioni / potest deus illud facere sed non se quitur quim deus pot aliud facere et aliud est probabile vel forte deus non potest necessitare propter istas rationes teneo oppositum quod voluntas cocurrit actiue ad suam beatitatem et sic soluemus aliorum ratio nes quod semper minus apparebunt. potest fieri arguntu tum de idemptitate specifica actus producti a solo decet a beato et quod tristicia demonis et sua pena essentialis interdum remittetur nonnumquam intendetur per actus malos quos libere elicit vel intensius nolle et ita de quolibet dannato.

¶ Sed contra istum modum arguitur sic voluntas est libera ergo si concurrat ad beatitudinem potest se non beatificare et illud potest probar per aristotelem. ii. peryarmenias et. ix. methaphisice potentie rationales valent ad opposita. ad illud dice hoc verum esse cum influentia dei gsntonali in hoc mundo sed si deus velit necessitare voluntatem ad eliciendum et ad continuandum suum actum non est situm in facultate voluntatis suum actum deserere quod ostendimus per casum balaam volentis ad instantiam regis balac male dicere populum dei. nume. xxii. xxiii. et. xxiiii. adductus erat a rege moabitarum vt malediceret israeli quod facere nequibat sed necessitabatur benedicere. patet consideranti licteram et hoc balac gentilis intellexit propterea magum fecit locum variare commentum esset volare ad prolationem exteriorem benedicendi in balaam sicus de asino non autem ad actum voluntatis volendi benedicere potest deus vtrumque facere. hoc idem putabat maro. vi. eneidos de vate cumana quod necessitabatur proferre obscura ab appoline inquiens. Cumeaque sibilla horrendas canit ambages antroque remungit. Ob¬ scuris vera inuoluens ea frena furenti. Concutit et stimulos sub pecctore vertit apollo.

¶ Contra hoc arguit oban quandocumque sunt aliqua duo supernatu ralia et minus perfectum propter suam perfectionem non potest partialiter produci a creatura nec magis perfectum sed sic est quod gratia est minus perfecta quam beatitudo prior producitur totaliter a deo ergo et secunda. di co illud argumentum pluriphariam deficere in primis nego presuppositum beatitudo non est quid supernatu rale cum a voluntate partim producitur cuius oppositum dicimus. Si dicas te capere hanc propositionem quandocumque sunt aliqua duo etc. relinquendo supernaturalia iterum presupponis falsum non est propter perfectionem asinus producit asinum et non caritatem et sic non est propter perfectionem cum aliquando magis perfectum potest produci ab vno agenti et non minus perfectum hoc creberrime est in vsu.

¶ Secundo arguitur meritum est merente ergo premium debetet esse a solo premiante. hoc argumentum est contra actorem actus meritorius est partim ab eliciente partim a deo sic est de premio. petis an actus ille de necessitate continuatus est spontaneus vel mere naturalis hoc est nobis et eis difficultas communis de continuatione actus es dico quod est actus voluntarius sed si deus suam necessitationem subtraheret voluntas potest illum actum deserere apponamus alias rationes.

¶ Propterea tertio argumentor contra modum positum ex illo sequitur quod anima christi non habet decenter beatitudinem hoc est inconueniens: igitur. consequentia patet. decet quod maiorem habeat quam aliquis alius vel alii mille: sed probo quod non ex hac positione anima concurrit ad suam beatitudinemn. sed actiuitas anime christi est finita sicut est finita enti tas in perfectione ergo ad aliquam portionem beatitudinis potest concurrere et non ad maiorem que est for te minor quam deceat. Respondeo negando consequentiam anima christi vt in. xiii. distinct. tertii dicimus habet infinitam gratiam modo gratia actiue concurrit ad actum meritorium ex. xvii. distin. primi. ergo cum influentia dei gintonali anima christi potest habere infinitam fruitionem voluntas cum eodem conatu et maiore gratia maiorem fruitionem elicit et cum infinita infinitam alioquin finita gratia cum illo conatu tantam fruitionem produceret sicut infinita. Item deus potest amplius cocurrere cum anima sine gratia vt infinitam fruitionem habeat et sic potest concurrere cum visione infinita diuine essentie.

¶ Quinto argumentor ex isto modo sequitur quod equaliter merentes inequaliter premiabuntur de primio essentiali hoc est inconueniens: igitur. consequentia patet de duobus quorum alter habet meliora naturalia quam alius si tales discedant cum meritis equis qui habet splem didiora naturalia potiorem actum potest elicere. forte dicis et sic dicendum est consequentia est nulla deus iuuat pabentem tardiora naturalia vbi opus est et non concurrat cum illo qui habet meliora naturalia ad gradum vel partem gradus premii vltra merita. contra sequitur quod deus impediret beatum ad diligendum deum quantum potest cum influentia dei gotonali hoc est inconueniens cum non impediat in via. responsum est sufficienter inter arguendum vsque ad vltimam replicam quod deus aliquem impedit ne diligat eum plus quam meruit non concurrit ad hoc si paulus simplex heremita discedat cum decem meritis et plato octo meritis habens lucidiora naturalia non concurrit cum platone vltra octo gradus pre mii et plato non exoptat intensiorem actum primii nec ad maiorem deus concurrit discrimen est in pateria et in via cum dilectio paterie est premium hic autem solum meritum nisi loquamur de primio contracto sicut peccatum dicitur pena a beato augustino sic meritum dicitur primium et dulcedinem inuolutam habet. at dicis non erint imparia natura lia in patria cum ex parte animarum non est discrime ex parte corporum nichil interest nunc molles carnis sunt apti mente et aliqui sunt rudiores carne et per consequens inaptiores tamen post resurrectionem in beatis quilibet habebit corpus spirituale relicto animali Respondeo hoc non euitat propositum de homine et angelo et de angelis inter se specie distinctis et licet quilibet beatus habebit corpus longe optimum tamen stat quod varie erint complexiones hominem et aliqua varietas accidentaria.

¶ Sexto argumentor sequitur quod aliquis erit beatus in via hoc consequens est falsum ergo et antecedens. probo consequentiam aliquis potest habere dilectionem dei in via eiusdem speciei specialissime cum dilectione dei in patria ergo hic aliquis potest esse beatus de lege communi non valet dicere in via erit minor dilectio dei quam in patria iuxta illud qui minor est in regno celorum maior est illo. math. xi. et luce. vii ergo minimus in regno celorum est maior iohanne baptista. forte hoc non intelligitur quod in quolibet est maior dilectio dei vel caritas sed est maior in securitate et inflexibilitate a recto quia est actualis semper tendentis in deum non autem in via. Item quelibet pars beatitudinis est beatitudo ergo si quelibet pars beatitudinis lin in patria est maior in gradu hac dilectione dei in via totalis fruitio lini in patria est infinite intensa. Ad argumentum respondetur negando consequentiam saltem secundum legem communem de qua argumentum loquitur et nego quod dilectio dei in via et in pateria sint eiui dem speciei specialissime sicut noticia intuitiua et abstractiua eiusdem obiecti specie essentiali differunt sic bilectio dependens a noticia intuitiua specie distinguitur a dilectione dependente a noticia abstractiua an requiratur lumen glorie ad hoc quod quis potest beatificari te neo quod non de potentia dei saltem absoluta si deus potes facere quod beatitudo suscipiatur in anima cum lumine gloris potest facere quod in eadem suscipiatur sine lumine glorie que litatiue dispositiones de potentia dei absoluta non requiruntur ad hoc quod forma substantialis informet materiam et quod amplius est non ponerem lumen glorie nis quia pontifex maximus illud ponit clementina ad nostrum de hereticis. est quintus error begardorum et beguina rum vt ibi patet dicit littera quinto quod quelibet inter lectualis natura in seipa naturaliter est beata quodque anima non indiget lumine glorie ipam eleuante ad deum videi dum et eo beate fruendum licet illi lictere potest dici per lumen glorie intelligitur caritas et erroneum est dicere animam naturaliter in seipa esse beatam littera super hoc enigmatice procedit. et glosa iohannis andree non intelligit litteram. Sed contra solutionem principalem dicis apostolus in hac vita vidit deum sicuti est vt di cit beatus augustinus in questionibus ad orosium ergo aliquis est beatus in hac vita. forte dicis beatitudo omnem miseriam excludit sed illa in hac valle lacrimarum non eluitur. secundum illud iob. xiii. omo natus de muliere breui viuens tempore repletur multis miseriis. contra christus secundum animam erat beatus a principio esse christi et tamen patiebatur penas languores nostros ipse portauit nisi voces miseriam in culpa et tunc non conuenit cuilibet homini. patet de diua virgine transeum do ad nomen nego quod apostolus erat beatus in via hoc quod non erat beatitudo perpetua. i. ethicorum. vii. ver enim nec vna irundo facit nec vnus dies. Et beatum eodemmoo felicem ve nec vnus dies nec breue efficit tempus et si de potentia dei absoluta dilectio dei quam habet beatus petrus in patria desineret esse non esset beatitudo imo si per breue tempus desineret esse vel per instans et postea inciperet esse. quo fit beatitudo et non beatitudo sunt eiusdem speciei specialissime essentialis. Secundo sequitur due sunt qualitates eiusdem speciei specialissime a et b a durat in supposito per maius tempus quam b et non est beatitudo et b est beatitudo. patet. si a significet dilectionem quam habet bonus latro et illa dilectio desineret esse per tempus vel instans et b significet dilectionem quam habebit vnus praedestinatus circa diem iudicii. Sed petis an securitas est de essentia beatitudinis dicitur quod non securitas nichil aliud estquam iudicium reflexum quod habet quis de aliquo potiundo modo non oportet de legesemper beatum habere tale iudicium ego continuo beatificabor sufficit de illo non timere et posse elicere quando vult sicut beneficiatus videt quod numquam carebit beneficio sed non semper reflectit se super tale iudicium sicut de beatitudine diximus sic de penis inferi dicere poteris. dicis aliquis producit partialiter noticiam dei ergo totaliter noticiam creature. nego consequentiam licet primum sit perfectius secundum est anime multo difficilius. sed petis quare bomo non habet beatitudinem in via si ad hoc concurrere valet. respondeo deus ad hoc non concurrit pro statu vie experimur quod nullum indiuisibile aliud ab anima et eius accidentibus cognoscimus. secus est pro statu patrie forte requiritur alius concursus ad generationem beatitudinis quam sit concursus dei gintonalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2