Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio

¶ Distinctionis quadragesime none quaestio tertia. Vero tertio circa hanc distinctionem an fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio su uper hoc digladiantur viri: thomistis asserentibus intellectum esse nobiliorem potentiam quam voluntatem et per consequens dicunt optimum actum intellectus optimo actui voluntatis prestare alexander haseresi. questione. xcii. quarte partis omnino in fine tenet opi positum quem imitantur ricardus de media villa et doctor subtilis in hac distinctione non sunt fortes ratio nes hinc inde allegande facile est vtrinque responde re. propterea incassum est diutius immorari sed dicendo sicut capio. dico quod voluntas est nobilior potentia quam intellectus non dico voluntatem esse meliorem entitatem quam sit intellectus cum hec est vera voluntas est intellectus nec distinguntur realiter nec formaliter licet isti termini intellectus et voluntas non conin cidunt formaliter. probatur conclusio voluntas est regina in regno anime secundum anselmum de conceptu virginali. c. iiii. maior horum caritas. i. corinth. xiii. xv. de trinitate cap. xix. in donis dei nullum est maius donum caritate et imparat aliis potentiis per eius actus sumus boni et sua opposita mali quare odium dei est peius infidelitate. Insuper caritas praestat fidei ergo optimus voluntatis habitus est melior optimo habitu intellectus. dicis forte intellectus est imparatrix et licet per actus voluntatis sumus boni in gestone moris per hoc non probatur quod actus voluntatis sunt meliores entitatiue quam actus intellectus et dicis lumen glorie inherere intellectui quod est melius caritati inherenti voli tati non in hoc laboro propter inutilitatem cum materie non habebitur finis.

¶ Contra conclusionem argumentor intellectus dirigit voluntatem ergo est nobilior potentia. Item actus intellectus causat actum voluntatis ergo est nobilior. tenet consequentia quia in causis equoc semper causa prestat effectu. et assumptum patet nichil est volitum nisi cognitum. x. de trinitate. c. i.

Ad primum dicitur sic voluntas dirigit intellectum et liberius etiam consequentia est nulla.

Ad secundum dicitur consequentiaest nulla in causis equiuocis partialibus modo volumtas est partialis causa sed an actus intellectus concurrat actiue ad productionem actus voluntatis non est lucidum plerisque placet quod est solum dispositio ad actum voluntatis ita tenet alex. halenerensi. quistio. xcii. in fine corporis quaestionis et in solutionibus argumentorum et multi illius religionis magistri sic putant placet aliis oppositum sed nunc pertransio recitatiue. Dubitatur cum gaudium distinguatur a visione dei an possun inuicem separari similiter a fruitione. respondeo de potentia dei absoluta gaudium et visio dei possunt separar probatio distinguntur et neutra est pars alterius nec deus ergo deus potest quancumque illarum rerum conseruare alia corrupta tristicia summa potest stare cum vi sione dei. patet. anima christi clare vidit essentiam diuinam ante mortem et in passione et tamen tristabatur et poterat deus corrumpere gaudium quod nullum ibi fuisset similiter super ponendo cum communiter loquentibus quod gaudium est passio suapte natura sequens dilectionem idem est dicendum ergo stat tres esse beatos quorum vnus habet noticiam intuitiuam dei solum. alter dilectionem paerie non habendo visionem dei si deus cum visione potest producere fruitio nem patrie in hunc potest sine vssione id idem producere gaudium sine hiis duobus potest produci sed venare cui eorum esset melius aliqui seriose insistunt an beatitudo potentiis anime insit vel nude essentie eiusdem sed hec questio apud me est de lana caprina proinde non insisto. Si petas an visio dei in prateria est intensior quam dilectio eius hoc nos latet in via saltem me fugit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3