Quaestio 4
Quaestio 4
An omnes beati sunt aequaliter beati
¶ Distinctionis quadragesime none quaestio quarta. rca hanc distinctionem quadragesimam nonam queritur quarto an omnes beati sunt equae liter beati.
respondetur negatiue. probatur conclusio iohannis. xiiii. in domo patris mei mansiones multe sunt dicit glo. c. diuersa primia meritorum et. i corith. xv. Stella differt in claritate sic resurrectio mortuorum. et patet ratio premium debet respondere merito sed non omnes beati equaliter meruerunt: igitur.
¶ Contra conclusionem argumentor quilibet beatus videt deum sicuti est. i. iohannis. iii. ergo omns equaliter vident et patet hoc ipisum de denario diurano quos singuli acceperunt. math. xx. Ad primum di citur consequentia est nulla et patet de duobus quorum alter limpidius videt idem obiectum quam alius. Ad aliud dicitur idem est bonum in quo omnes beatificantur.
¶ Secundo argumentor de lege multi angeli discesserunt cum equalibus meritis cum multis hominibus capiamus michaelem et sanctum petrum quos supponamus habuisse merita paria iam visio michaelis est alterius speciei a visione petri de eodem obiecto cum ille due noticie causentur a causis specie distinctis dicis calor causatur a sole et ab igne differentibus spe cie et tamen calor est eiusdem speciei alioquin dabis octo quae litates primas contra doctrinam philosophi de gsntonatione eadem est ratio de tribus aliis qualitatibus primis et calore. contra licet ita sit quod ignis et sol specie differentes producant eundem calorem in specie tamen aliquos effectus speciuoce distinctos producunt vel producere possunt et ita vtrobique in agentibus diuersis specie sed non videtur quos effectus angelus et hic homo possunt producere distinctos si non noticias non alias ab obiectis distinctis specie causantur noticie particula res specie distincte. Rursus visio equi et hominis de eodem subiecto specie distinguntur ergo hominis et an geli negas consequentiam vna illarum noticiarum est extena altera non extensa quia anime intellectiue inherens es hoc potissimum ponendo vnam animam in homine. Item non videtur quod noticia quam habuit aplus in raptu de deo distinguatur specie a noticia quam anima sua vel quae fuit sua nunc habeat et tamen cause et subiecta specie distinguntur bomo distinguitur specie a sua anima tunc vltra noticia michaelis et petri specie distinguntur ergo eodemmoo de fruitione sicut dicimus de dilectione vie et patrie quod distinguntur propter dependentiam et noticiis specie distinctis ergo sunt inequaliter perfecte sed noticia michaelis debet esse altioris speciel ergo quilibet gradus vius nis michaelis erit melior vno gradu vius nis petri et ita de dilectione ergo mi chael magis beatificabitur pro suis quattuor actibus meritoriis vel mille quam petrus et argumentum potest dirigi contra conclusionem secunde questionis huius distinctionis ad probandum quod beatitas causatur a solo deo. Respondeo licet vix sit in radice ostensum quod visio petri et michaelis specie distinguntur demus illud concedo tunc quod vnus gradus quinimo qualibet pars beatitudinis michaelis est melior entitatiue quam tota beatitudo petri sed hoc parum est cum mus sic praestat caritate vel est melior habenti et sic nego petrus plu res gradus habet beatitudinis quam michael esto quod in qualibus meritis discedant vt reddatur equiualem tia in valore et ad sati andam voluntatem et intellectum ana¬ logia de auro et argento potes capere magnum frustum argenti quousque valeat vnum pusillum frustum auri licet quelibet pars auri hoc totali argento sit melior entitatiue non tamen in foro dicis tunc beatitudo michac lis erit perfectior entitatiue beatitudine anime christi comsequenter dicendo non haberem pro inconuenienti sicut substantia michaelis est perfectior anima christi sed infinite melius est anime christi cum sua beatitudine quam michaeli cum beatitatem anime christi ponimus infinitam in gradu. Secundo dico ad argumentum non semper oportet noti ciam superioris subiecti esse perfectiorem noticia inferioris subiecti. patet de eodem obiecto idem subiectum propter variam appropinquationem et radiationem vs ria habet iudicia complexa ergo varias noticias sim plices specie distinctas sed dicis accidentalis noticia varia causat iudicia complexa varia fateor in hoc esse colorem sed oppositum non est reprobandum primo iu dicamus hominem a remotis in iugo modotis esse caput alicuius promontorii postea eundem iudicamus equum tertio hominem quarto sortem et non nisi propter varias no ticias sic sicut anima eadem cum eodem obiecto comproducit varias noticias et hoc patet de noticia intuitiua et ali stractiua potest anima in eodem intersticio obiecto equa liter praesentato deo aliter concurrente concurrere ad varias noticias specie distinctas de potentia dei absoluta. item non repugnare videtur quod si noticia beati petri poneretur in michaele qui michael potest vitaliter immutari ab illa noticia est indiuisiblitas extensiua no ticie proportionabliliter ad michaelem nec iuuat currere ad productionem quia michael comproducit conseruando quando noticia est in illo et deus potest vnam noticiam similiter primo facere esse in michaele de aliquo obiecto ergo non inconuenit duas noticias esse eiusdem speciei specialissime a diuersis causis specie distinctis de obiecto eodem potissimum de potentia dei absoluta istud non contingit nunc de lege. dicis michael limpidius cognoscet per tres gradus noticie quam petrus per eosdem responsum est ad hoc supra.
¶ Con¬¬ tra totum illud arguitur sequitur quod beatitudo siue intellectus siue voluntatis no est optimus actus possibilis patet deus potest creare perfectiorem et perfectiorem beatitudinem concedo illud de beatitudie creata aliqua beatitudo est infinite perfectionis scilicet deus quod nulla sit beatitudo optima possibilis patet non est status in subiectis beatificabilibus sed quolibet angelo dato deus potest infinitos inter illum et deum producere et non erin duo eiusdem speciei non quod putem deum non posse producere duos angelos eiusdem speciei hoc reputo falsum ergo illa via non dabitur optimus actus possibilis nec visio dei nec dilectio semper loquor de creata sed loquimur secundum legem quando admittimus beatitudinem esse optimum actum possibilem.
¶ Tertio argumentor quilibet beatus habet infinitum gaudium modo nullum infinitum est alio maius proprie ergo nullus proprie loquendo est alio beatior. assumptum patet supponendo vnam propositionem anselmi pro solo. xv. quod quilibet tantum gaudebit de gaudio alterius sicut propriotunc sic signo duos beatos sortem et platonem nunc sibi obuiantes nunc sortes videt gaudium platonis. dicatur illud a gaudet de a gaudio ac si ipe sortes hoc haberet et habet nouum gaudium super a dicatur illud gaudium b quod sortes habet de nouo b gaudium in platone gestona nouum gaudium dicatur c et rursus sortes de c gaudio habet d gaudium et sic sine statu. Respondetur pluripha riam illud gaudium nichil facit ad beatitudinem cum est deriuatum a creatura immediate est alterius rationis a gaudio causato a fruitione dei. Secundo dico illa gau dia sunt alterius et alterius speciei et sic non se intendunt quemadmodum in notitiis reflexis vt noticia sortis et noticia illius noticie sed ponendo gaudium passionem non est penitus idem. Tertio dico intellectus est finite capacitatis actiue et stat in aliquo gaudio sicut est certus numerus noticiarum reflexarum quem anima potest habere. Quarto dico quod anima non fertur distincte in ista gaudia. Quinto dico non oportet vnum beatum cognoscere gaudium particulare alterius. Sexto dico sortes plus gaudet de suo gaudio et beatitudie quam de beatitudine platonis ordo caritatis quo ad hoc non mutatur in pateria sufficit pro propositione beati anselmi quod in patria pallidus cum profundis oculis eoilus non inuideat homero in pateria nec poeta poete nec claustralis claustrali nec competitores huius honoris sicut in hac valle miserie per hoc facile respondere potes ad tles formas est gaudium esse in beatitudine vno die duplum gaudium habere beatitudinem duobus diebus triplum tribus diebus et infinitum gaudium beatificari perpetuo non est reflexio super singulos dies in particulari sed vna confusa super totale tempus vides etiam anhelans ad beneficia non tantum gaudet adepto secundo equalis valoris cum primo non in tertio sicut in secundo cum in primo est ei iam prouisum de vita et ponitur iudicio suo in honore sic est in proposito.
On this page