Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An beatitudo sit perpetua

¶ Distinctionis quadragesime none questio quinta. Odo quinto restat querere an beatitudo sit perpetua. Respondetur affirmatiue Abeati qui habitant in domo tua domine in se cula seculorum laudabunt te. psal. lxxxiii. et misericordias domini ineternum cantabo. psal. lxxxviii hoc patet. mathei. xxv. per locum a contrario sensu de dannatis.

¶ Contra conclusionem argumentor noticia dei intuitiua est beatitudo habeat linus illam noticiam postea linus potest habere noticiam dei et beate virginis simul vel dei et duorum angelorum agminatim et sic illa visio est beatitudo ergo linus erit magis beatus quia per plures actus imo tunc potest deserere no ticiam ipsius dei adequate representatiuam et habere noticiam representatiuam dei et beate vginis queerit beatitudo ergo nulla beatitudo est perpetua. praeterea ex isto sequitur quod visio vnius creature est beatitudo patet da quancumque creaturam volueris cum deo in praesentia obiectiua sit pars celi. arguitur sic omnis visio dei est beatitudo visio huius creature demonstrando pertem celi est visio dei ergo est beatitudo. consequentia tenet in tertio prime. minor patet quia est eadem visio quae representat deum et creaturam. Forte dicis ad has rationes distinguendo quod aliquis est magis beatus vel ex¬ tensiue et sic concedis is plures habet beatitates in tensiue negatur non se intendunt cum actus specie differant Et concedis quod nulla beatitudo est perpetua sed hec est vera perpetua est beatitudo vna euanescente succedit alia. Ad tertium concedis quod visio creature est beatitudo dum illa visio est etiam visio dei negas quod noticia adequata creature vel creaturarum sit beatitudo.

¶ Sed contra istud argumentor per te aliquis interdum erit magis beatus interdum minus beatus extensiue licet non intensiue sed qualibet beatitudo fruitio gestenaibit suum gaudium quod etiam est beatitudo ergo realiter quilibet talis erit magis gaudens et forte licet fruitiones specie distinguantur non tamen oportet gaudia ergo sese intendunt ergo magis gaudet intem siue. Rursus pono sortem et platonem discedentem cum equis meritis quorum quilibet primo die quo beatificantur habet octo gradus beatitudis cotinuet sortes suos octo gradus in die sequenti imo et anno sequenti habeat plato alias et alias beatitudines habeat visionem vnam adequatam dei aliam dei et christifere virginis tertiam dei et duorum angelorum et sic vsque ad octo vel decem dicatur visio prima scilicet dei a secunda b tertia c et sic per ordinem licterarum ita bene est platoni per b sicut per a cum est visio dei eque intensa sicut a quod si neges cum a est purior noticia dei quam b contra saltem ita bene erit platoni per b c et d sicut per solum a sorti ergo duplabitur eius beatitudo. Item si non ita bene erit platoni per b sicut sorti per a tunc relinquendo a et acquirendo b plato erit minus beatus. praeterea quando a desinit in platone vel in alio beato alia beatitudine succedente vel a remittitur et sic erit minus beatus. dicis sicut a remittitur b intenditur et. xv. de trinitate cap xvi. "fortassis etiam volubiles non erunt cogitationes ab aliis in alias euntes et redeuntes sed omnem scientiam nostram vno simul conspectu videbimus" non valet dice re ibi ponitur aduerbium dubitandi et si posuerit magis declinat in hoc quod beatitudo non est volubilis cui etiam ratio suffragatur ergo illud est tenendum videtur beatus augustinus satis sonare quod omne quod reuelabitu alicui beatorum imposterum ei tunc simul reuelabitur sed de hoc inferius tangemus. propter has rationes et si miles que occurrere possunt satius censui modum illum deserere et aliter dico quod primo die imo instanti quo quis est beatus habet vnam visionem que deum adequate representat in aliqua intentione graduali similiter vnam dilectionem et vnum gaudium que nunquam intenduntur nec remittuntur sed perpetuo manent.

¶ Sed contra hoc arguitur non euitatur illud quod reputo inconueniens contra priorem modum. patet. habeat michael suam beatitudinem scilicet visionem dei cum illa potest habere vnam visionem que deum intuitiue et beatam virginem representat alioquin non erit tanta libertas in pateria et in via. preterea arguitur contra vnum quod dicebam quod esset vna no ticia dei et beate virginis obiectorum specie distinctorum diuerse sunt noticie specie ergo non potest esse eadem noticia numero representans deum et beatam vi ginem cum specie distinguantur. Ad primum nego quod possit habere vnum actum qui representat deum et beatam virginem de noticia intuitiua loquor bene potest habe¬ re noticiam non beatificam deus non concurrit ad illum actum sicut superius diximus si angelus suprime ierat chie equaliter mereatur cum paulo simplici herem ta isti duo equaliter primiabuntur et dato quod capacitas actiua illius angeli non satietur et possit vlterius concurrere quantum est ex se cum influentia dei deus non vlterius concurrit ne beatificetur plus quam meruit sic oportet dicere de multis in pateria deus non concurrit cum actu malo in patria nec cum agente corruptiuo extrin seco vel intrinseco et sic nulla causa secunda concurrere potest conditiones paterie sunt aliene a conditionibus vie Ad secundum dico quod est verum de noticiis adequatis modo hic est vna numero homogenea cuius qualibet pars representat hoc aggregatum distincta specie a noticia adequata dei et a noticia adequata beate virginis. Sed dicis beatitudo successiue producitur ergo non inconuenit eam augeri et minui de lege et male dicebam in hoc modo quem sustinere elaboro. assumptum patet aliquis imo multi discedunt non debitores alicuius pene. patet de nouitur baptisatis et multis adultis diu morbo laborantibus qui morbos patienter ferunt pro eorum peccatis tunc capio vnum illorum gratia exempli sortem eadem est ratio de aliis omnibus sortes moritur per primum instans sui non esse sit illud a sortes non habet in a instanti totum primium quod postea habebit forte non est in celo creatura secundum multos non potest producere actum in instanti. Respondetur negando assumptum in a instanti anima sortis vel que fuit sortis habet tantam beatitudinem essentialem sicut vnquam habebit male opinantur dicentes nullam creaturam posse effectum producere in instanti et temerarie concedunt animam christi in primo instanti nullam beatitudinem habuisse sed successiue fuisse augmentatam esse in celo est esse beatum in proposito sicut hodie mecum eris in paradiso. luce. xxiii. etiam anima sibi relicta potest instantanee esse in celo realiter et mutari subito ex sua natura absque hoc quod iuuetur ab angelo dixi de premio essentiali animae de primio accidentali non loquor illud potest augeri vel minui sicut vltra premium actui bono debitum confertur honor et vltra supplicium culpe debitum datur infamia primum patet exemplariter de vxoribus beluacensibus que bellouacum tueabantur ab hoste et propterea ante viros in templo offerunt similiter igno minie notam incurrerunt incole ville noue sancti georgii prope parisium eo quod simulacrum beati georgii in secanam proiecere ob vites suo die congelatas sic vltra supplicium essentiale noua infamia machometus et arrius ob per eos destructos notantur sicut beati nouum gaudium accidentale acquirunt propter illos qui ex eorum doctrina veniunt ad patriam.

¶ Secundo arguitur contra bunc modum no ticia dei repraesentat aliquas creaturas alioqui quomodo beatus intelligit obiectum remotum. dicis alie res videntur in deo sicut in speculo quid est illud dictu an creature reluceant in deo sicut in speculo per reflexionem specierum vel deus qui est sibi noticia creaturarum sit noticia representans beato res alias et tunc quilibebet beatus omnes res intelligit stante concursu dei si aliquas et aliquas non da rationem. Respondetur mul¬ ti habent vnum modum de visione in verbo qui michi non placet: propterea illum relinquo deus causat noticiam in bto de hoc obstantio vel illo secundum quod sue bonitati placet deus potest causare noticiam intuitiuam perfectam in me parisii de caucaso vel tauro mote ac si prope illos essem quia quicquid potest facere cum causa secunda potest facere se solo si potest canre noticiam cum obtento potest illam causare sine obstanto et eius causalitatem supplere et si smpnes et noticia intuitiua pos sunt causare noticiam abstractiuam montis oreb deus se solo id potest efficere alio quin egeret ope secunda ad causam dos omnes suos effectus et sic non esset tante potentie si ne eis sicut cum eis complexe vel incomplexe potest repraesentare beatus habet noticiam in verbo id est a verbo hoc est verbum causat illam noticiam non totaliter si intellectus beati cognoscat ad illam noticiam concurrit. dicitur noticia in vbo quia cum illis noticiis semper cogscitur vbum. Si dicas quodo anima sortis in patria potest concurrere ad productio nem noticie in britannia vel anima mea nunc parisii ad pro ductionem montis sinay in arabia iam rempensum est deo supplente vicem et causalitatem obiectiuam deus tantum cuilibet peato reuelat sicut ei placet et sicut beatum decet nec or de omni creatura beatum habere noticiam in noticia creaturam non est beatitas sed in deo secundum illud b. augu. v. co fess. infelix homo qui scit illa omnia te autem nescit beatus autem qui te scit etiam si illa nesciat qui vero te et illa nouit non propter illa beatior sed propter te solum beatus est. sic intelligo visionem in verbo. Quo fit visio dei quae est beatitudo non repraesentat vnam creaturam sed creatura habet suam visionem distinctam et plures creature pilores noticias et an ille sint inuolubiles incertum est nunc quando adoro sanctum petrum deus ei reuelat et hoc est beatum petrum illud scire in verbo. At dicis quodo beatus petrus vel linus praesent habere tot noticias actuales simul si omnia cogscat quae vnquam cognouerit vel cognoscet. Respondeo non adhuc illud diximus licet b. aug. ad illud sonare videtur vt superius allegauimus ex. xv. de trinu. sed quicquid sit est deo pos sibile licet intellectus cum influentia dei gndenali sit finite actiuitatis tamen deo supplente quocumque numero notici arum dato potest maiorem numerum noticiarum actualium habere Quo fit nulla est apparentia in hoc argumento linus intelligit rosam per aliam noticiam a verbo: ergo noticia verbi remittitur pluribus intentus minor est ad singula sensus boc intelligitur pro statu isto et cum auxilio dei generali possum eque facile concurrere ad lationem mille librarum cum magno auxilio sicut ad lationem duarum vel vnius cum exigua ope nec magis ad vnum co nor quam ad reliquum. nec consequens est quod tot noticias actuales habeat sicut anima christi quia hoc non decet quilibet beatus est summe contentus de noticia et gloria quam habet et est sufficiens sacietas propterea de quolibet beato dicitur satiabor cum apparuerit gloria tua sciens illud roma. viii. estind eim quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. i. cori. ii. quod oculus non vidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit quae praeparauit deus hiis qui diligunt illum ibi spius angelici incessanter dei laudes depromunt dicentes osanna filio dei anima nostra in tribus potentiis nunquam satiatur nisi in suo creatore trino et vno in valle lacrimarum mltis re plemur miseriis: propterea perpulere dicebat b. augu. fecisti nos domine ad te et inquietum est cor nostrum donec quiescat in te. beatus bonauentura et multi doctores illius temporis et eorum sequaces tenent quod noticia verbi ad verbum terminatur tanquam ad obiectum primarium et nunc ad vnam creaturam nunc ad duas nunc ad plures propter alios respectus sed hoc tangimus in decima quarta distinctione tertii non opinor cum eis noticia dei intuitiua que deum representat nullomodo representat creaturam et noti cia quae vnam creaturam representat non representat aliam: noticia sortis non potest representare brunel lum: quia eodemmodo noticia vnius formice potest representare deum et esse beatitudo esse noticia spe cifica et ge nerica noticia intuitiua et abstractiua complexa et incomplexa quod inconuenit. Sed pro hoc modo quia apud multos est communis faciam aliquas rationes noticia reflexa noticie representantis sortem significat sortem: ergo noticia dei sortem significans representat platonem et ita quanlibet rem mundi ostendo onsequentiam et antecedens consequentiam primo deus sibiipsi omnia representat et cuiuslibet rei est noticia: ergo noticia dei est noticia reflexa cum est noticia noticie: et antecedens patet conceptus non vltimatus termini sortes sortem reprasentat si conceptus vocis rem significatam per vocem repraesentat cum est naturalis similitudo vocis quare conceptus reflexus conceptus directi non repraesentabit rem significatam per conceptum directum. Et confirmatur conceptus albedis repraesentat panem triticeum quia tunc dicor videre hunc panenconsecrat clanculum me inscio sacerdos illum panem tunc trasbanatur panis et non est amplius et manet coceptus albedinis id qui prius. Ad primum nego antecedens quia sic videns noticiam intuitiuam quae est beatitudo in lino esset beatus cum habeat noticiam reflexam vnius noti cie substantiam repraesentantis quam directam vocamus: et licet pure reflexam appelitemus non refert quia si noticia prima reflexa significet illud quod sigatur per noticiam directam: eodem moo secunda noticia reflexa sigabit omne illud quod siga tur per primam reflexam et ita semper posterior reflexa ibibit priores quod vestur inconueniens: tunc cognitionem dei habens cognosceret quicquid deus cognoscit cum habeat no ticiam dei qui omnia repraesentat: noticia visionis beatifice dei est imperfectior noticia vnius culicis et tamen no ticia dei est perfectissima possibilis ex parte obiecti doc addiderim quia potest deus in infinitum sui perfectiores noticias causare sicut superius ostendimus per varios angelos creabiles vel sine eis creando similes noticias. Si dicas tunc platonis non est perfectissima noticia possibilis et tunc aliqua noticia platonis erit perfectior noticia dei intelligo noticia dei adequata erit perfectior concedo antecedens et nego consequentiam principalis argumenti non est simile cum conceptus non vltimatus significat rem significatam per vocem significatione ad placitum sicut ipsum scriptum sed melior esset comparatio quod conceptus conceptus non vltimati vocis ipsam vocem representaret. Sed dicis quic ¬ quid representat exemplar representatiuum alicuius rei representat illam rem sicut quicquid est causa cause est causa causati. Insuper videns vmaginem suam inspeculo mediate videt faciem suam. Insu per somnians freneticus vel illusus videns species alicuius rei eo ipso videt res illarum specierum quia sic iudicat. Ad primum nego antecedens et propositio assumpta pro similitudine est falsa terra est causa herbe venenate hominem intoxicantis et tamen illius necis terra non est causa. Ad aliud dicitur talis videt suam faciem per lineam reflexam in corpore polito frequenter bomo videt per reflexionem radiorum quod non videt per lineam rectam sicut experientia et perspectiua docet homo vi det an sua corona est bene rasa ponendo vnum spe culum in vertice capitis et ane faciem. Ad aliud dico talis noticia terminatur ad res ipsas existentes vel non existentes et non ad ipsas species.

¶ Ad confirmationem dico non inconuenire conceptum significare nunc vnum nunc aliud per acci dens per hoc quod albedo inheret varis subiectis de potentia dei que est obiectum per se illius conceptus illa varia subiecta per accidens significarentur per eundem conceptum. Secundo arguitur ad idem eadem cognitio numero nunc concurrit ad dilectio nem sortis nunc ad odium sortis: ergo si idem agens naturale concurrat ad contraria respectu eiusdem passi quare habes inconueniens quod noticia nunc representat vnum nunc representet aliud.

¶ Et confirmatur: conceptus actualis quem sortes habetet de a obiecto potest esse intellectu sortis et non representare a: ergo pari ratione potest aliud representa re. pariforma si oculus continue videat aliquid prius motum et postea quiescens eadem visio que prius representabat motum nunc representat quietem. Ad primum dicitur committitur fallacia non cause vt cause argumentum eo dirigitur si sit ad propositum quod idem agens potest producere contraria Ad confirmationem nego antecedens si est conceptus actualis alicuius obiecti intellectui actualiter representat: quia si potest non representare existens in intellectu potest eodemmodo representare aliud obiectum cum hoc est ei contingens hoc obiectum representare nec ponetur discrimen inter habitum et actum hac via: insuper tunc intellectus fieret intelligens de non intelligente sine noue rei additione. quod tangitur de motu et quiete accidit visioni quod eius obiectum moueatur vel quiescat etiam eadem res numero primo est motus localis et postea qui es et sic nichil contra propositum non tamen nego quin mediante visione potest euidenter iudicari quod res visa moueatur. Tertio si intellectio qua sortes experitur se intelligere angelum ponatur in platone plato non experitur sortem intelligere angelum sed se ipsum.

¶ Confirmatur: si dilectio qua sortes diligit se ponatur in platone per illam dilectionem plato non diligit sortem: quod patet: quia sit actus quo sortes vult temperate viuere positus in platone tunc per illum actum plato vult seipsum temperate viuere: ergo eodemmodo de noticia. Ad tertium negatur antecedens nisi lucteris terminis de experiem tia. Ad confirmationem iterum nego antecedens vmo per illam dilectionem plato diligit sortem es vult platonem temperate viuere et generat inplatone habitum ad hoc: si dicas ergo quis habet in se pabitum temperantie et non inclinat ille habitus ha pentem ad temperate viuendum conceditur illud quando actus est elicitus circa alium qui huiuscemodi hahitum procreat. Quarto arguitur: deus per vnicum actum omnia videt: ergo hoc conuenire potest intellectui creato. Insuper conceptus entis omnia representat: igitur. Ad primum consequentia est nulla: substantia dei est eius intellectio an propterea sit idem de intellectu creato. Secundum argumentum non tangit propositum nostrum loquimur de noticiis distinctis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5