Quaestio 6
Quaestio 6
An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
¶ Distinctionis quadragesime none quaestio sexta. SExto queramus an omnes homines sum me et de necessitate appetant beatitudinem hoc tangit magister in littera ex beato augustino decimo tertio de trinitate.
¶ Pro solutione questionis supponatur distinctio communis duplex est appetitus scilicet naturalis et electiuus: et differunt isti duo appetitus secundum rationem et suos actus an sit discrepantia realis alibi tactum est: ar petitus electiuus habet velle vel nolle actus spontaneos an appetitus naturalis habeat velle et nolle naturale que apud aristotelem vocatur prosequutio vel fuga incertum est: et probatur quod non: quia da oppositum sequitur quod qualitates contrarie essent in eodem ubstantio primo consequens est falsum ergo et antecedens: falsitas consequentis elucescet: probatur tamen consequentia: voluntas prout est natura appetit sibi conueniens et appetibile quod frequenter voluntas vt ratio refugit et econuerso voluntas vt est natura appetit cibum delicatum in quadragesima brohibitum quod voluntas rationalis remnuit natura abhorret mortem et martyrium ratio hoc prosequitur: ergo si sit vnu actus qui est nolle naturale erit alius actus elicitus scilicet velle simuli: ergo due qualitates contrarie sunt in eodem substantio primoquod erat probandum. dicis voluntas naturalis et rationalis non repugnant: bene velle naturale et nolle na turale / vel velle rationale et nolle rationale sicut iudicium sensus quod sol est minor terra et intellectus quod sol est maior terra similis stant. Contra si voluntas eliciat vnum nolle in instanti illud continuat naturaliter illud nolle naturaliter continuatum tantum repugnat velle sicut nolle pontaneum: ergo non inconuenit actum naturalem contrariari actui spontaneo quod ille actus naturaliter continuatus contrarietur cum actu spontaneo patet actus spontanei scilicet velle et nolle mutuo pugnant respectu eiusdem obiecti sed idem actus qui erat li per quando primo eliciebatur postea efficitur naturalis secundum communiter loquentes quod semel alicui contrariatur semper illi contrariatur rebus stantibus contrarietatis: puta in actibus vitalibus respectu eiusdem obiecti et in eodem subiecto ad aliud tactum de nolle et velle: dicis non esse idem cum isti actus sunt eiusdem potentie: alii actus sunt diuersarum vel eiusdem rei ac si due potentie essent. Preterea materia appetit formam tanquam imperfectum suum perfectibile: sed appetitus materie non distinguitur a materia: ergo nec appetitus voluntatis distinguitur ab ipsa. Insuper inconueniens est ponere nobilissimos habitus in nobis et illos nos latere sicut dicit philosophus secundo posteriorum contra platonem et hoc verum habet potissimum de operationibus non experimur tales actus in no bis: ergo non sunt ponendi: amplius omnia possunt saluari non ponendo nolle et velle naturale superaddita ipsi voluntati vt natura est: ergo incassum est ponere talia accidentia quia hoc esset res gratis multiplicare loquendo de isto appetitu. Dicitur affirmatiue ad questionem quod de necessitate patet quelibet res imperfecta nata perfici ab aliquo perfectibili naturali appetitu ex necessitate appetit illud per quod perficitur talis appetitus non sequitur cognitionem sine qua non est libertas quod summe patet eadem via in cuius potestate non est apbetere in eius potestate non est remisse appetere sed sicut necessario appetit ita toto conatu appetit per remisse non intelligo remissionem gradualem de voluntate libera increata non est questio quin deus necessario vult suam beatitudinem nec de illa querimus in titulo questionis loquendo de voluntate libera creata: dicitur quod voluntas vie potest non velle et nolle beatitudinem de non velle non est difficultas patet de nolle quicquid intellectus dictat es se nolendum voluntas potest conformare se dictamini intellectus licet non semper requiritur sed intellectus potest credere nullam beatitudinem esse possibilem vt patet de multis infidelibus et hereticis: ergo voluntas potest beatitudinem nolle. Item quicunque potest efficaciter velle antecedens potest velle consequens scitum vel opinatum sequi ad illud antecedens: aliquis efficaciter potest velle non esse occidendo seipsum vt hannibal achitophel et ceteris qui sibi mortem consciscunt. Dicis illud esse verum si non credat beatitudinem esse possibilem contra siue sit siue non sit quicquid potest esse dictatum a recta ratione potest cadere sub actu volum tatis. sed recta ratio potest dictare quod sortes carebi semper beatitudine: igitur damnatus si sue nature relinquatur potest se conformare in hoc cum videt voluntatem diuinam ad hoc determinatam. Vlterius dicitur si aliquis clare videret deum hoc est haberet noticiam intuitiuam essentie diuine talis potest nolle fruitionem stante influentia dei generali hoc est stante concursu sicut in via concurrit superius diximus quod deus potest necessitare voluntatem ad aliquid et hoc est verum tam in via quam in patria: sed loquimur nunc stante influentia generali quod ista simul stant sortes clare videt deum et eum non diligit si voluntas sibi relinquatur ita quod dilectio non est consequens ad visionem: et arguitur sic hec voluntas sortis potest se conformare volunta¬ ti diuine: sed voluntas diuina potest velle quod stante visione iste non diligat potest velle prius sine posteriore ergo voluntas potest non diligere. non voco visionem priorem dilectione beatifica omnimodo deus potest aliter facere quod quis habeat dilectionem beatificam et non noticiam intuitiuam vmo quod cognoscat deum abstractiue vel intuitiue voluntas est libera: ergo respectu dei clare visi potest suspendere omnem actum suum et respectu miserie non habendo nolle et respectu dei clare visi non habendo velle: non sequitur nulla apparet ratio mali in deo clare viso: ergo voluntas non potest non diligere egre sequitur quod non potest hoc stante deum prosequi odio sed omnem actum suum potest suspendere et quod amplius est si relinquatur sue libertati semper stante dei influentia generali potest deum clare visum odire et nolle: patet: voluntas potest exire in omnem actum circa suum obiectum volen do vel nollendo alias non est suum obiectum omne incommodum verum vel putatum potest esse ob ectum voluntatis nolendo sicut commodum verum vel estimatum potest esse obiectum voluntatis volendo sed stat de potentia absoluta dei de qua loquimur sortem clare videre deum et puniri pena sensus et hoc potest apparere sorti incommodum ergo potest si sibi relinquatur nolle eum esse qui eum punit quod pena et visio dei clara simul stant patet de christo in via ibi non capitur peua vt dicit culpam in ipso. Item quicquid voluntas potest nolle alicui indiuiduo alicuius speciei hoc potest nolle sibi sed sortes potest nolle beatitudinem platoni: ergo sibi nolle potest.
Ad auctoritates beati augustini in variis capitibus decimo tertio de trinitate quod omnes appetant beatitudinem: et similiter anselmus de casu dyaboli capite quarto dupliciter intelligum tur de appetitu naturali et etiam elicito communi ter et de facto quilibet appetit sibi bene fieri et com modum et resilit ab incommodo sicut pulere declarat augustinus decimo tertio de trinitate capitulo tertio de mimo qui proposuit in crastino dicere omnium voluntates in foro / et dicebat emptores velle emere bono foro et venditores velle care vemdere et tamen stat secundum omnes ex libertate voluntatis oppositum. Sed circa predicta sunt aliqua dubia primum est circa libertatem voluntatis voluntas bemonstratis minore bono et maiori incompossibi libus non potest preacceptare minus bonum relicto maiore quando habet plenum iudicium quod hoc est magis bonum et illud minus saltem pro illo tempore: ad hoc videtur esse aristote. tertio etbicorum tapitulo secundo inquiens. et eligimus quidam quae maxime scimus esse bona: ergo voluntas non potest suspendere omnem actum circa beatitudinem. Insuper de odio in deo nulla est ratio mali: ergo non est odibilis nichil est obiectum voluntatis in nol lendo nisi malum dicis malum apparens contra nec est malum verum nec apparens in deo. Rursus eodemmodo quis potest velle miseriam con¬ tra beatum augustinum nemo potest velle malum. Ad primum respondet buridanus in questionibus tertii ethicorum et aliqui alii voluntas pro tunc non potest acceptare minus bonum sed potest omnem actum suspendere quousque fiat vlterior inquisitio hoc est reprobatum in articulis parisiensi. et littera philosop est ad oppositum videtur (inquit philosophus) preterea non idem homines eligere optima atque etiam opinari et c Dico quod ex libertate sua pro tunc potest acceptare minus relicto maiore dignificanda est natura vbi non constat de opposito secundo de generatione et ad hoc est experientia. Si dicas si quis habeat maiotem et minorem in prima figura circa agibilia voluntas de necessitate conformat se illi iudicio patet septimo ethicorum. Omne dulce est gustandum li est dulce boc intelligitur quando voluntas est conformis dictamini maioris dicentis omne tale esse agendum vel respuendum cui concordat commentator sexto ethicorum capitulo vndecimo quando v ta concordat cum ratione experientia est ad hoc quod voluntas ex sua libertate potest resilire a iudicio intellectus.
Ad secundum fateor in deo nulla est ratio mali nec apparens hoc est quod cum colore appare at sed a ratione et errante taliter iudicatur sufficit est sorti displicibile sortes potest nolle omne illud quod sibi displicet.
Ad tertium dico quancunque rem ponis miseriam culpam penam vel aggregatum dummodo voluntati apparet aliqua ratio bonitatis vere vl sophistice in eo voluntas potest illud velle multi dicunt se velle esse suspensos vel damnatos ea lege quod de inimico vlciscerentur: sed dicis et recte si videren cruciatum inferni retractarent sententiam presen tia periculorum millies plus mouet quam absentia li non euitat propositum multi volunt aliquid quod so unt eis oberit plurimum vt audaces vt in ore populi reputentur vt de illo qui combussit templum diane in epheso sufficit quod sit quecunque scintilla apparentie ad velle dato quod absolute sit malum sed si esset aliquid voluntati ostensum in quo nulla est ratio boni veri vel sophistici nec boni vtilis honesti vl delectabilis voluntas non potest diligere vel vell illud transcendit obiectum voluntatis ad volendum potest tamen ob libertatem eius omnem actum suspendere et sic beatus augustinus intelligit miseriam eodemmodo si esset vnum obiectum in quo nec es ratio mali veri vel sophistici et nichil prorsus in illo displicibile voluntas non potest exire in suum actum qui est nolle vt apparet licet sit magna apparentia quod voluntati vt voluntas est nichil est displicibile ex natura rei et potest velle illud vel istud et tunc est conueniens: vel nolle et sic est disconueniens. ex natura rei locus inferni non disconuenit angelo damnato sed solum quia nolitus secundum istud volum tas sibi relicta quicquid potest velle potest nolle et seconuerso sed in hoc non insisto in presentiarum alias loqui proponens.
¶ Hubitatur secundo quia dictum est quod appetitus naturalis rei non distinguitur a re ipsa. Contra hoc arguitur inclinatio forme distinguitur a forma: patet habitus non inclinat dormientem ad intelligendum inclinat tamen vigilantem ad intelligendum ibi est transitus de contradictorio in contradictorium et per consequens aliquid est in intellectu quando vigilat quod non est in eo quam do dormit et hoc non potest esse nisi actus. Simili ter graue in loco proprio non inclinatur ad actum quia inclinatio est respectu rei absentis non habite sed quando est extra locum proprium tunc inclinatur ad actum: sed grauitas manet vtrobique: ergo in clinare est actum causare: propter istas rationes ostan in tertio quodlibeto tenet inclinationem habi tus distinctam ab habitu non autem inclinationem materie: propterea equiuocat de inclinatione non est petenda pluralitas gratis nec aliqua ratio huius vi ri vincit oppositum teneo vtrobique inclinationem rei esse rem inclinatam quando argumentatur habitus non inclinat dormientem verum est nec vigilantem inclinare in morali philosophia tantum valet sicut agere vel facere habitus inclinat in actun habitus nullum actum alium causat in habente a suo actu habitus non producit actum se solo sine anima bomo facilius exit in actum cum habitu quam sine habitu. Sed dicis citius cum habitu quam sine habitu vnde hoc emergit dicitur quia habet causam exeum di in actum quam non habet non habituatus quia quero quid producit aliud ab actu vnigeneo qui erat productiuus habitus qui accidens producit alterius speciei ab actu elicito concedo quod est transitus de contradictorio in contradictorium per actum elicitum sed certe per nichil aliud quando arguit de trabe. Dico quod graue in loco naturali non exercet suam grauitatem licet fuerit aqua in sua sphera nichil actualiter ponderat vt patet imponenti pedem manum vel humeros sub aqua alias descendens ad basim oci ani non resiliret cuius oppositum experimento nouerunt nauigantes sed cum graue ponitur super trabem sensim debilitatur trabs non debilitata grauitate corporis suprapositi vel minus attennuata tandem erit proportio maioris inequalitatis et trabs frangitur quemadmodum si sortes haberet in humeris vel capite pondus equalis resistentie vel paulo minoris cum potentia portatiua sortis pro tempore resistit sed cum est potentia debilitabilis succumbit ab agente maioris equalitatis quam sit sortes resistentie. Si petas quid frangit vel debilitat trabem: dico quod grauitas que trabem indisponit si sic agit dum quiescit debes dicere habitum agere in dormiente.
On this page