Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Quae res est dos claritatis

¶ Distinctionis quadragesime none quaestio decima. Ecimo querendum est de dote claritatis que res est dos claritatis

supponamus illud au cenne. vi. naturalium lumen lux et color habent diuersa passa susceptiuum lucis est opacum et densum propterea stella est densior pars sui orbis nec aliud potest per eam videri existens post se eclipsat susceptiuum luminis est corpus peruium et diafanum et secundum hoc non essent beatorum corpora lucida et peruia susceptiuum coloris est densum propter ista aliqui egre admittunt quod beatorum corpora sint lucida colorata et luminosa sed he rationes non mouent. Tum primo naturaliter materia prima vt opinor est subiectum inhesionis accidentium materialium. Insuper opinabile est materiam celi esse eiusdem speciei cum materia in istis inferioribus si materia sortis sit colorata non repugnat materiam celi sucipere in se colores licet nunc non habeat color cau satur ex varia actione qualitatum primarum quas celum non suscipit sed non video repugnantiam quin celum suscipere potest qualitates primas de potentia dei de qua loquimur sed densior pars celi est aptior ad suceptionem lucis quam rara corpus densum potest rarefieri nec protinus totam suam lucem propterea amittit. item lux inheret candele que non videtur alterius speciei a susceptio luminis semper loquor de materia multi non ponentes species coloris intentionaliter in medio ponunt colores aeri inherere et dicunt quando radius solaris transit per vitrum rubeum causatur vera rubedo in aere hoc sensus iudicat qui non debet dici in hac parte decipi cum actiuum et passiuum debite applicantur et nullum cadit impedimentum. Rursus nulla repugnantia videtur quod eadem noticia specie inhereat anime intellectiue et angelo et angelis specie distinctis ergo eodem modo accidentia eiusdem speciei possunt materie celi inherere secundum eos qui ponunt materiam illam alterius speciei a materia in istis inferioribus ergo nulla repugnantia est quod corpora beatorum sint colorata lucida et luminosa. iuxta illud sapien. iii. fulgebunt iusti et tamquam sci tille etc. et mathei. xiii. fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum et ad philippensn. iiii. Saluatorem ex pectamus dominum nostrum iesum christum qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue. i. corinthiorum. xv. alia claritas solis alia claritas lune et alia claritas stellarum stella enim a stes la differt claritas a claritate sic et in resurrectione mortuorum postillator hoc exponens dicit per claritatem solis et lune intelligitur claritas christi et beate vginis et mathei. xvii. in transfiguratione. Et resplenduit facies eius sicut sol quod confirmatur auctoritate beati gregorii. xviii. moralium super illo vbo. iob. xxviii. non equabitur ei aurum. quo fit dos claritatis est ter minus collectiuus supponens pro bono colore et decente luciditati et luminositati et addit aliquid super ipsum beatum.

¶ Sed contra illud arguitur vel huius modi dos causatur a beatitudine animae vel ab aliquo alio sed nec hoc nec illud: igitur. non a beatitudine quomodo beatitudo formalis producit huiusmoni dispositio nem in corpore non ab alio quia queritur a quo alio. Insuper vel omnes beati habebunt equalem dotem clari tatis in corpore quihabent equalem beatitudinem in anima vel non secundum videtur preter tationem videtur uod sicut equalibus meritis dabuntur equales beati iudines sic equis beatitudinibus formalibus anime dabuntur similes dotes corporis aliud membrum probatur ethiopes et indi habent colorem nigrum potius nigredinem septentrionales vt rutheni habebunt albedinem modo albedo nigredini prestat: igitur. Ad primum dicitur quod beatitudo animae non causat doem in corpore proprie sed deus causat et beatitudo animae est causa sine qua non vel dispositio ad hoc requisita. Ad secundum concedo quod omnes equaliter beati in anima habebunt equales dotes in corpore vbi tangitur de indo et rutheno non palam est an omnes beati colorabuntur albedine qui est primus colorum nunc autem existentes sub equatore et inter tropicos vel prope eos sunt nigri propter ardorem solis sol enim denigrat corpora humida licet calor dealbet sicca vt patet in ossibus conbustis in igne et in dente ethio bis extremales prope polos sunt albi propter frigus quod est mater albedinis sed post diem iudicii beati erunt omnes in celo quos calor solis non denigrabit et omnes homines promiscue se habebunt ad loca sic scilicet quod non oportet ethiopes magis accedere ad circulum equinoctialem quam alios et si omnes ibi essent septentrionales et meridionales sol eos non alterabit. si dicas sol calefacit circa se superius et inferius in passa disposita et si celi non sunt susceptiui coloris tamen homines in celo suscipere possunt et celum empireum est ita vicinum celo solis sicut sunt ethio nes modo eos alterat ergo tunc alterabit. Respondetur licet sol ponatur in quarto celo tamen ponendo multitudinem celorum de qua loquimur in secundo et celi superiores sunt maiores sol magis ab eis distat quam ab ethiopibus et si esset vicinior deus ad hoc non concurrit etiam est probabile quod ethiops beatificabitur in corpore nigro sicut tartarus in corpore albo secundum dispositionem optimi corporis in via coor nigredo est nobilis color et decens ethiopem sicut albedo septentrionalem sicut quodlibet indiuiduum habet complexionem quam non habet aliud et impossi ¬ bile est aliud ei associari simile secundum auicennam doctrina. iii. fen. i. primi canonis sed equiualenter deus totum suplet in ratione dotis deus poet facere quod dos claritatis non percipiatur a vidente vt fecit post resurarectionem. luce vltimo. quando apparuit sub specie peregrini quia ad illud non concurrebat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10