Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena

¶ Distinctionis quinquagesime questio prima. Qeritur circa distinctionem quinquagesimam an dannati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur pena.

¶ Pro solutione questionis ponam aliquas assertiones.

¶ Prima damnati habebunt actus difformes recte rationi post diem iudicii et eiusdem speciei cum peccatis quae hic habuerunt et alterius speciei habere possunt.

¶ Secunda veritas est deus potest pro quolibet actu malo quem faciunt inffigere penam talem qualem infligit pro peccatis in via commis sis.

¶ Tertia conclusio deus ex mina actus dannatorum non imputabit ad aliquam penam distinctam a peccatis que faciunt hoc est licet erit pena contracta nulla tamen erit inflicta. Prima conclusio est perspicua semper sunt in actibus malis in odio dei et in aliios malis actibus ergo semper sunt in peccatis et de nouo faciunt peccata ad verificandam hanc sortes de nouo peccat sufficit sortem elicere actum malum et male quod et dannati faciunt vel actus malos male continuare. Secunda conclusio patet nullum est scelus in hac valle miserie commissum non in ultum ergo id idem potest deus post diem iudicii consequutio est lucida. Item si deus prolongaret diem iudicii mille annis pot pro quolibet crimine inflgere penam et eodem moo si prorogaret diem illum bis mille annis sed propter diem iudicii non coartatur ad aliud. Tertia conclusio patet auctoritate beati augustini de fide ad petrum et magister citat. Ii. distin. cap. i. non sunt amplius viatores et sic non demerentur.

¶ Contra primam conclusionem argumentor ex ea sequitur quod inequaliter peccantes equaliter punientur quod est absonum in foro dei vel quod equaliter delinquentes inequales sortientur penas. patet faciat sortes tria peccata an diem iudicii plato vnum peccatum ante diem iudicii et duo post diem iudicii sortes et plato iam equaliter peccant et tamen inequaliter puniuntur. nego quod viatores equaliter peccantes inequaliter intensiue puniantur pro tempore vie si intelligas vt accepisti in argumento non est absonum sacris loquiis imo consonum.

¶ Contra secundam conclusionem argumentor ex ea sequitur quod deus potest imputa re actus dannatorum semper ad nouam et nouam penam consequens est falsum necessitantur continuare suos actus et non est situm in eorum facultate illos actus deserere. Tum secundo sequitur quod infinite peccarent continuatio peccati est peccatum sicut eius prima elicitio et si puniret proportionabiliter ad peccatum tunc infinitam penam quilibet dannatus pateretur sed probo quod non quia tunc tantam penam pateretur diues epulo sicut ma chometus vterque habebit infinitam. Ad primum concedo illatum illa necessitatio prouenit ex culpis eorum et quando mere libere continuarent et interdum resurgerent et iterum caderent in omnibus peccatis in quibus erant sicut resurgens ad gratram recuperat priorem quod vtique deus de potentia absoluta facere potest non loquor secundum legem que nunc est imaginare aliquem cadentem in dementiam ex culpa sua qui perpetuo manet in illa talis resurgere nequit et si infinite duraret et torqueretur ad penam est idem cum nostro casu quo ad robur argumenti. ad illud argumentum dicitur vbi est continuatio mere naturalis cotinuando actum secundum se vel aliquid eius in via numquam est peccatum sed quando est continuatio libera partialiter vel ex culpa praeuia deus otest facere quod actus sit nouum peccatum vel dannatus semper viuens potest habere ifinitos actus successiue malos et spontaneos et proportionaliter puniri et tuncpro forina argumenti locentur propositiones sequentes.

¶ Prima est infinitam penam quilibet dannatus habebit patet infinita peccata quilibet dannatus habebit et pena rmpendebit peccato ex ipotesi ergo infinitam penam quilibet pannatus habebit. maior patet duo peccata quailibet danna¬ tus habebit tria quattuor et sic in abissum: igitur.

¶ Secunda maiorem penam habebit diues epulo quam nunc habeat mahometus imo infinite maiorem patet per crementum peccatorum.

¶ Tertia propositio semp mahometus erit in maiori pena quam diues epulo et tamen infinitam habebit epulo et numquam mahometus erit in pena infinita hec propositio est lucida ponamus eos proportionabiliter procedere in peccatis secundum quod discesserunt.

¶ Quarta propositio infinitam penam quilibet damnatus habebit et tamen in nullo tempore finito verum erit dicere hec pena est infinita cuiuscumque dannati penam demonstrando.

¶ Quinta propositio infinitam penam in aliquo die sequenti dannatus habebit. patet per ascensum et mensuremus diem naturalem vel artificialem per aliud quam motum solis per circuitionem sortis beati semel circa terram in. xxiiii. horum vel per motum solis si libet cum hac stat hec sexta in quolibet die sequenti dannatus finitam penam habebit.

¶ Septima propositio in toto isto tempore cuius quilibet dies est futurus non maiorem penam habebit machometus quam epulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1