Quaestio 2
Quaestio 2
An damnati possunt velle aliquem actum bonum
¶ Distinctionis quinquagesime quaestio secunda. CIrca hanc distinctionem quinquagesimam et finalem queritur secundo an dannati possunt velle aliquem actum bonum non intendimus inquirere de bonitate entis nec de bono meritorio illa duo menbra sunt lucida quod primam bonitatem habere possunt et non posteriorem cum finaliter sunt sine gratia si ergo questio debet esse ambigua sicut debet ex sua ratione esse omnis quaestio debet intelligi de bonitate morali et super hoc partita est positio vna tenens eos nullum actum bonum habere posse. secundum illud Esaie. xiiii. surrexerunt. de soliis suis dicit glosa. Solatium est dannatis socios habere sue miserie. et Ezechiel. xxxii. de nuptiis dicitur quod cum armis suis ad inferna descenderunt more vehementer inuidorum in hac via. Item ex mala volum tate non potest exire nisi malus actus sed dannati carere non possunt mala voluntate ergo omnes eorum actus sunt mali: heec rationes non concludunt ex duabus primis auctoritatibus non concluditur illa negatiua non possunt aliquem actum habere moraliter bonum de inuidia restat probare quod in quolibet actu inuideant quem eliciunt. ad vltimum dicitur ex mala voluntate inquam huiusmoni prodit actus malus alias existens in mortali peccato in via nullum actum moraliter bonum habere potest quod est falsum.
¶ Contra hanc posionem argumentor diues epulo luce. xvi. voluit habere fratres suos liberatos et ille actus est bonus: igitur. consequentia lucet cum maiore probatur minor illud erat bonum reddere eos certioratos ne peccarent et descenderent ad inferos. dices hoc non erat cum omnibus circustantiis debitis volebant illud non ratione honesti sed simpliciter volebant omnes esse dannatos sed si aliqui debeant non dannari malunt illud accidere suis consanguineis quam aliis. contra ibi sunt multi actus quorum vnus est bonus scilicet nolle fratres esse dannatos propterea diues epulo rogabat abraham mittere lazarum ad fratres inquiens: rogo ergote pater vt mittas eum in domo pa tris mei habeo enim quinque fratres vt testetur illis ne et ipsi veniant iu hunc locum tormentorum. dicis hoc volebat diues epulo ratione commodi propri ne ipse esset magis cruciatus noua pena accidentaria quia forte erat eis occasio peccati. contra hoc totum adhuc est bonum et non inficiat actum. Preterea potest velle actum bonum exgenere cum duabus bonis circunstantiis et non est neces se induere tertiam circunstantiam vel quartam malam. dicis non esse simpliciter dannato necessarium sed si actum illum eliciat oportet vnam circunstantiam esse malam. secus est quando est malum ex gstone magister tenet in litera quod non possunt habere actum bonum sed hoc non sufficienter concludit cum magister in multis relinquatur.
¶ Tertio argumentor nec ratione potest ostendi omnes actus dannatorum esse malos moraliter nec ex scriptura ergo illud non est asserendum longe videtur alienum a mina dei attribue re dannatis plura quam possumus ostendere ex eorum peccat propterea nisi aliunde doceatur. Respondetur affirmatiue ad titulum questionis cum hoc concedo istas propositiones semper sunt in actibus malis nec situm est in eorum facultate posse a se separare omnes actus malos quia tunc eorum penas circunscriberent quod est hereticum communiter habent multos alios actus malos ab eorum penis essentialibus sicut contingit de obstinatis sed non est necesse de lege omnes eorum actus esse moraliter malos.
¶ Sed contra stud argumentor nemo potest habere actum moralitur bonum sine auxilio spstantali dei sed demonibus et dannatis perditissimis hominbus non datur auxilium speciale dei: igitur Respondetur a mltis negatur suffragium speciale dei ad actus moraliter bonos sed illo admisso non est opus negare speciale auxilium dei a dannatis quo ad actus moraliter bonos sicut in via solem suum oriri facit super bonos et malos et multis gentilibus dannatis dedit motiones speciales ad bonum. at dicis hac via damanati possunt detestari sua peccata propter deum et tandem liberabuntur ab omni pena. dico illationem nullam non oporter si aliquos actus moraliter bonos elicere possunt quod omnes elicere valeant. secundo deus ad tales actus non comcurret. tertio quando tules actus haberent non sequitur quod haberent gratram vel remouerent omnem cruciatum sunt nunc in tmmi no in quo non est locus penitentie. Sed dicis beati non possunt babere actus malos de lege ergo neque dannati possunt habere actus bonos. concedo antecedens beatus habet quicquid vult et nichil mali vult et nego consequentiam vt patet ex dictis non sto semper de vertute fmonis sed solum loquor vt plures alioquin iste propositiones essent concedem de beatus potest habere actus malos dannatus potest habere actus meritorios beatus manens beatus potest habere actus malos identidem de dannato manente damnato in sensu diuiso.
¶ Hubitatur hic an dannatus mauult non esse quam perpetuo cruciari et queritur quod eorum est eligibilius non esse vel esse et dannari. Secundo dubitatur an beati compatiantur penis dannatorum vel in eis complaceant. dicitur cruciari et puniri est praeacceptandum annichilationi secundum rationem rectam iustum est puniri et cruciari pro culpa secundum ordiationem diuinam velle non esse est peccatum si compares non esse ad culpam neutrum est eligendum sed fugiendum et semper malus malum est magis fugiendum potest esse simo de aliquo peccato quod minus esset fugiendum quam non esse et de aliquo quod esset magis fugiendum sed si daretur optio dannato de non esse vel esse perpetuo in flamma sicut est reor quod protinus eligeret non esse probatio. math. xxvi. de iuda loquens saluator dicit bonum est illi si natus non fuisset quod sentit hieronimus super simili vebo. marci. x. melius est enim non esse quam ad tormenta esse. dicis melius est illi si non fuisset natus extra vterum vel si non fuisset natus et vocatus ad. apulatum sicut glo. marginalis. mathei. xxvi. sonare videtur quamuis hoc sit verum opinor sicut littera sonat et id idem quemlibet in se experiri opinor plerique credem tes non esse post hanc vitam sese interemerunt. si dicas hoc esse contra beatum augustinum. iii. de libero arbitrio negatur disputatiue ibi procedit in principio sed conclude re videtur quod non esse non est eligibile simpliciter et secundum se bene tamen ad fugiendum aliud sicut nemo eligit ferre grossas petras toto die simpliciter sed bene vt capiat quique duodenos more ariii. ix. ethicorum. ix. cap. esse et viuere et huiusmoni secundum se sunt diligibila dicit antiqua translatio viuere autem eorum quae secundum seipieum bonorum et delectabilium determinatum aut determinant enim eius que bone nature natura autem bonum et epichei bonum propter quod videbitur omnibus delectabile esse: sed postea subiungens se non intelligere de hiis qui vitam calamitosam et in erumnis constitutam degunt inquit non oportet autem accipere malam vitam et corruptam neque in tristiciis et argiropilus non oportet autem vitam sumere prauam atque corruptam neque in doloribus constitutam indefinita namque est talis quem admodum ea quae insunt ipsi si ponas quem corrumpi per partes proportionales successiue ita quod quolibet die auferatur vna pars proportionalis ita quod deus vitam conseruet in reliquis iam talis numquam desinit esse nec est ad propositum Ad secundam dubitationem in qua dubitabatur an beati condoleant penis dannatorum. respondetur explicando vnum quod supponitur scilicet quod beati cognoscant penas dannatorum quod potest esse mltiphariam in primis de hiis quos nouerunt quos non vident incelis nouerunt esse dannatos potest eis esse etiam relatum. Tertio possunt hoc videre oculos corporis et mentis habent optime dispositos possunt mouere vel mutare se vbilibet successiue vel instantanee vt in distinctione praecedenti dictum est quid obstat quod pe nas dannatorum intueantur nichil perfectionis subtrahendum est a beatis quod conducit ad laudem dei sed beatis non nocet cognoscere perfecte penas damnatorum ex hoc magi suam beatitudinem diligunt et deum glorificant qui eos a penis tlibus praeseruauit. secundum illud apocalip. xxii. iustus iustificetur adhuc isto praelibato dicitur beati non compatiuntur penis dannatorum. patet. vel est compassio dicta secundum passionem est motus appetitus sensitiui praeueniens rationem per quam quis condolet alteri quasi simul dolens cum illo passio secundum electionem dicta est actus voluntatis rationem sequens per quem quis vult alterius miserie succurrere tollendo illud quod miseriam infert neutra istarum compassionum est in beatis appetitus sensitiuus est plene subiectus rationi si ita erat in statu innocentie a fortiore ita erit in statu glorie nec conpatiuntur passione secundum electionem quia huicumodo solum compatimur illis quorum malum repellere volumus modo beati nolunt repellere cruciatus damnatorum placent beatis non placent beatis pene damnatorum ratione vindicte sed diuine iusticie quam vident in eis impleri. secund illud psalmi. letabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lauabit in sanguine peccatorm psal. lvii. dannati circa suos cruciatus intenti parum de statu beatorum vel quorumcumque aliorum suis penis impartinentium vacabunt: a quorum erumnoso statu nos preseruet qui viuit vnus in essentia et trinus in persona: reliquum est aliquibus versiculis prout poterimus balbutiendo finem imponere oneris instituti.
On this page