Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"CVm igitur finis quidem sit affectabilis voluntate" &c. Superius philosophus de principiis virtutis & vifii: vt voluntatio, inuoluntatio, electione, consilio & voluntate loquutus est: nunc virtutes & vitia in nostra potestate esse sita monstrat, & contrarie opinantes non ab re redarguit. Quadrifariamque caput hoc distrahit. In prima parte virtutes ac vitia in nostra facultate sita ostendit. In secunda placitum recitat dicentium virtutes in nostra facultate collocari, non autem vitia, quod confutat. In tertia radices illius monstrat quas extirpat. In quarta epilogat supratacta de virtutibus. Prima conclusio. Virtutes morales sunt in nostra potestate. Probatur haec conclusio sic. Voluntas est finis, & consilium & electio sunt de his quae ad finem conducunt: hoc supposito, sic fit argumentum. Quorum principia productiua sunt in nostra facultate, illa sunt in potestate nostra: sed primordia virtutis productiua penes nos sita sunt: igitur. Maior patet, quia cuius causa est penes nos, illius effectus etiam est penes nos: quando illa causa est praecisa ex qua sola potest huiusmodi effectus produci. Minor patet: quia bonae operationes virtutum productiuae sunt ab electione nostra, & ipsa est circa illa quae sunt ad finem. Ex his litera est perspicua quam repeto vt nihil obscuritatis inueniatur. Quia igitur finis est affectabilis voluntate, hoc est cum finis sit hoc quod volumus, ea vero quibus ad finem itur consultabilia atque eligibilia sint: sequitur vt actus qui circa haec versantur ab electione prodeant & nostra sponte efficiantur. Sequitur secunda conclusio. Virtutes & vitia in nostra potestate sunt sita. Primo, quia virtutes & vitia ex operibus secundum electionem eorum quae sunt ad finem oriuntur: sed illae sunt in nostra facultate: igitur. Secundo, in potestate nostra est operari bona vel mala. Nam in quibus rebus situm est agere, situm est etiam non agere: & quibus non agere & omittere convenit etiam agere convenit. Loquitur respectu operabilium a nobis. Possum quidem non euertere caelum: non autem caelum euertere: sed hoc non est ad propositum. Sequiitur tertia conclusio, Virtutes & vitia voluntaria sunt. In hac conclusione refellit quandam deliram opinatonem eorum qui dicebant sua sponte neminem prauum nec inuitum quempiam beatum esse. Dicit itaque quod dicere neminem sua voluntate prauum esse neque inuitum quempiam esse beatum, primum sane est falsum, & secundum vero consonum. Nemo enim est inuitus felix, sed sponte nostra ipsa prauitas comparatur: alioquin reclamandum & resistendum his quae nuperrime adduximus. Et est dicere hominem non esse principium & procreatorem suorum actuum, perinde ac liberorum. Ex illo sequitur quod voluntas effectiue ad suos actus concurrit, cum illum concursum liberorum generationi a parente comparat: quod si pro quia, haec vera videntur, nec in alia vlla principia actuum quam in ea quae sunt in nobis reducere possumus. Postea omnium causam ponit inquiens. Quorum principia sunt in nobis, ea quoque in nostra facultate sunt, & voluntarie a nobis fiunt. Secundo. Harum rerum testes sunt cum priuati homines tum legum administratores: nam publici viri eos qui praua perpetrant (si non vi aut ignorantia id fecerint) corripiunt & poenis afficiunt: & eos qui honesta agunt, praemiis & honoribus donant, tamquam hos ad perpulchra prouocantes: illos autem a malis coercentes. Atqui ad ea facienda quae in nostra facultate non sunt, numquam hortarentur: quippe cum vanum sit persuadere velle non calere non dolere, non esurire: nam siue quis hortetur siue deterreat, nihilo secius haec omnia quilibet patietur si causae naturales sibi relinquantur. Vnde patet toxicum haereticorum nostri temporis asserentium omnes bonos actus totaliter a deo produci. Insulsa sane est illorum cauillatio, aia totaliter a deo proficiscitur, proinde & illius actus. Fri grida profecto est haec illatio: oppositum enim consequentis concedo cum antecedente. Ostendit hoc esse verum etiam vbi est quodammodo inuoluntarium per ignorationem, vbi sumus in ignorantia causae. Dicit etem pro ignoratione ipsi peccant, si ignorantiae sunt causae. Probatur: quia nullus punitur nisi pro actu qui est in eius facul tate situs: sed homo pro talibus punitur: igitur. Consequentia patet cum maiore. Minorem probat in quiens, temulentos duplici poena afficiendos leges decernunt: principium enim in ipsis est, cum in ipsorum sit facultate ebrietatem vitare, quae quidem ignorantia est causa perperam agendi. Similiter puniunt eos qui delinquunt ignorantia eorum quae scire sunt obnoxii, vt sunt aliqua eorum quae in legibus includuntur, & quae cognitu facilia sunt: & consimiliter in aliis in quibus per negligentiam ignoratione delinquunt: si quidem in eorum potestate est diligentiam adhibere: & sunt tales qui diligentiam legibus cognoscendis non adhibent. Proinde haec opinio est falsa quae dicit: nemo est in aliis voluntarie. Insuper qui cuius studio sese addicunt, & in eo perseuerant operando sic dissolute viuentes vt tales euadant & iniusti & intemperantes, sibiipsis causa sunt delicta faciendi potui ac similibus rebus indulgentes: quales enim sunt operationes circa singula tales euadunt. Hoc est operationes circa singula faciunt tales habitualiter qualia sunt ipsorum opera: vt si citharam pulsarent, citharoedi euadunt. Quod perspicuum est his qui ludo aut alicui arti student: perseuerant enim in operando, deinde habitus in eis genitus eos ad similia opera promptificat: ita vt cum voluptate perseuerent, vt videre est in hominibus. deploratae malitiae, quia alea totos dies ludunt ac patrimonium prodigunt. Ignorare autem habitus ex actibus fieri, nimis hebetis est hominis & obtusi. Praeterea a ratione alienum est dicere actu iniuriantem nolle esse iniustum, naeque intemperanter viuentem esse intemperatum habitualiter, ei si quis non ignorans agit ea ex quibus est iniustus voluntarie sit iniustus.

2

⁋ Circa hanc partem literae dubitatur, Primo, an ebrietas sit peccatum. Secundo, an facta ebrietatis tenpore sint homini imputabilia. Tertio, an voluntas suorum actuum sit effectrix & domina.

3

¶ Ad primam dubitationem respondetur, quod si homo ebrietatem ex ignorantia inuincibili incurrat, non peccat. Sed pro illius ampliori enodatione ponuntur propositiones, quarum Prima est. Aliquis interdum efficitur ebrius sine sua culpa. patet ex praecedente propositione. Secunda propositio. Aliquis scienter incurrit ebrietatem sine sua culpa. probatio. Quispiam eget euacuatione, vt vomitu, aluo qui est incurabilis ob venenum praesentaneum ab eo sumptum vel alium morbum aliter incurabilem. Casus est contingens vt suprpono, his stantibus argumentor sic. Socrates est positus inter duo, vtpote de vita seruanda & de temulentia euitanda, quae locum alteri parti in casu dat. igitur. Tertia propositio. Incurrere ebrietatem ex ignorantia vincibili vel scienter sine rationabili causa est peccatum, & exprobabile. Qu sit peccatum patet quia est intemperantia. Qi sit exprobabile patet, quia ab omnibus vinosus abominabilis & flagitiosissimus a vulgo reputatur. Contra secundam propositionem obiicitur, Primo sic. Talis facit actum intemperantiae, cum sit extra mensuram sobrietatis. Secundo, si homo priuaret alium ratione plus peccaret quam eum pecunia priuando: & non minus quoque peccat se sua ipsius ratione priuando: igitur. Ad priorem rationem respondeo negando quod faciat actum intemperantiae. Bene quidem esset extra mensuram sobrietatis nisi rationabilis causa excusatoria occurreret Moraliter itaque loquendo in materia sobrietatis manet: solum quod vulgariter loquendo est ebrius. Ad secundam rationem dicitur, quod dormiens priuat se ratione ad tempus sine peccato: sic & iste, signanter si inter amicos maneat qui eam ab exequutione mali impediunt. Caeterum quicumque extra latitudinem sobrietatis est ebrius moraliter, licet sit mentis compos. Potestque esse modicus excessus, & sic esset veniale peccatum, aut magnus ad mortale crimen sufficiens.

4

¶ At dubitas, an assiduitas ex veniali letale efficiat. Respondetur, quod neutiquam paritate data: si praeuia parua temulentia sit venialis, secunda pariter talis erit & tertia, & sic consequenter. Verum si debilitatem cerebri cognoscat & promptitudinem ad temulentiam: iam ratione nouae notitiae veniale in mortale conuertitur.

5

¶ Circa secundam dubitationem ponuntur propositiones, quarum Prima est. Occidens in ebrietate quam sine culpa incurrit, non peccat. Patet, quia talis actus est inuoluntarius & nullo modo in potestate viri: ergo ei ad culpam non imputatur. Secunda propositio. Occidens in ebrietate culpabili quam per poenitudinem emendauit, non peccat. probatur, talis ante homicidium commissum culpam praecedentem quae ad homicidium est antecedenter castigauit: ergo non peccat. Tertia propositio, loquendo de ebrio qui nihil rationis habet qui temulentiam ex culpa non emendata incurrebat est maior ambages. Beatus enim Thomas partem affirmatiuam insequitur, quae mihi non placet. Propterea ad partem negatiuam argumentor, Primo sic. Homicidium in ebrietate factum non est voluntarium, ergo non est imputabile. At dicis est volum tarium in sua causa: poterat enim illud euitasse. Replico, illo dato sequitur quod actus exterior aliquid malitiae vel bonitatis super actum elicitum poneret. Consequens est falsum, cum solum naturaliter ad actum elicitum sequitur. Consequentia tamen patet. quia actus operatus est volitus in sua causa: igitur. Secundo sic. Sequitur quod dormiens & ad matutinum officium ad quod tenetur non surgens, peccat: consequens est falsum, quia non est situm in eius potestate surgere. Et forte dicis dedit operam rei licitae dormiens, nec in hoc peccauit. Contra, saltem sequitur si ibat dormitum tempore indebito tunc non surgens ad matutinum peccabit. Tertio, nullus vnico peccato irritatus, duobus peccatis peccat per aliquid mere naturale quod non est in facultate sua situm: sed iste ante necem erat peccator solum vnico peccato temulentiae, postea non plus vtitur ratione quam bellua: igitur. Roboratur maior. Non enim alia de causa pollutio nocturna homini, non mputatur in somno, nec actus libere elicitus in continuatione naturali. Propter has & multas alias rationes quae facile adduci queunt partem negatiuam teneo, videlicet quod ebrius nihil rationis habens temulentiam ex culpa non emendata incurrens tempore ebrietatis, non peccat.

6

⁋ Contra conclusionem secundam argumentor. Licet doleam de temulentia aut eius causa antequi ebrietas accedat, nihilo tamen minus peccatum est futurum scilicet homicidium cuius ipse sum actor, propterea talis occisio mihi imputabitur. Secundo, si seruum meum mittam occidere Platonem, et me facti poenitet, celerem equitem post illum mittens ne flagitium perpetret, & interim ipse occidit, innocens occiditur & iniuste, cuius iniustitiae ego sum fons & origo: proinde culpabilis. Amplius meo famulo mando pulsare Ciceronem districte vetando ne illum trucidet: famulus illum interficit, ego sum irregularis. itaque mandatarii scelus mihi fonti sceleris imputabitur. Haec non stringunt: fateor pro futuro scelere committendo contritio est insufficiens, sed cum auerser & execrer causam ebrietatis meae futurae, feci quod potui futura mors quicquid contigerit mihi haud imputabitur, tametsi innocens occidatur: illius mors mihi eam detestanti non imputabitur ad nouam culpam. Attamen forensis iudex capitali supplicio me pro illo homicidio puniet, quia illius eram author. Simili modo si emiserim periculum ex arcu & antequam sagitta Socratem occidat doleam siue occidat siue non in crimine non sum.

7

¶ Contra. hoc est contra Aristotelem in litera dicentem ebrio debentur duplices increpationes. Secundo, ex conclusione sequitur homo quod per peccatum a praecepto diuino deobligabitur. Consequens est inconveniens. Tertio argumentor contra probationem de actu exteriori. Ille malitiam & bonitatem actui interiori superaddit, esto quod naturaliter ab eo imperatur. Assumptum patet quadrifariam. Primo, diuersi decalogi praeceptionibus illi actus prohibentur, Non furtum facies, & non concupisces rem proximi. Tum secundo, melius est illi qui capit Eucharistiam quam illi qui capere vult, non capiendo. Tum tertio, tunc non esset necesse celebrare matutinum aut vesperas, tum actus interior sit ita bonus sicut binarius vtriusque actus. Tum quarto, Socrates faciens interiorem cum exteriore facit duo mala, quorum actus interior est aequalis actui Platonis vt supponitur: ergo Socrates plus peccat quam Plato.

8

¶ Ad primum respondetur, quod illud dictum ex Pitaco vno septem sapientum Aristoteles recitat. patet secundo Politicorum. Secundo est sermo de ebrio vulgari nonnihil rationis habente qui in loquela blaterando delirat vel nutat, parieti aut baculo adhaerendo. Tertio, interdum minores culpae acerbius reprimuntur, fures enim in trino furto repertos patibulo suspendunt, non autem simoniacos, moechos, & caetera id genus: propter procliuitatem ad mala illam noxam acriter Pitacus sapiens puniuit. Nusquam gentium maior offenditur vinolentia quam in Lesbo, cuius Mytilene est ciuitas potissima, si alicunde crimina inualescant maiori acrimonia atque vigilantia sunt arcenda. Quarto, dicitur magis ad propositum distinguendo illam: ebrio debentur duplices increpationes, vnus enim sensus est: Carpendus est pro temulentia & etiam peccat in opere tempore ebrietatis facto, & illum sensum nego. Alius sensus est, argu endus est dupliciter. Primo puer ebrietate, & non solum puer ea sed pro damno quod verisimiliter potest proximo inferre. Sunt enim aliqui qui ebrii porcorum more dormiunt. De his non est timendum, solum vno peccato peccant. Sed si illo tempore quis rabiem quandam incurrere solet secundum verisimilem iacturam eius peccatum in ebrietate mensurandum est. Effectus sequens ad actus praecedentis grauitatem nihil operatur: sed damnum verisimiliter sequens, iudicio prudentum actum praecedentem aggrauat. In quo membro iste nunc libens ad primam ebrietatem includeretur, scit ad suam temulentiam iacturam posse sequi, quemadmodum est de proiiciente lapidem per fenestram in vicum, siue occidat siue non. aequaliter peccat coram deo. Quinto, expono illam propositionem sic. dupliciter increpantur & puniuntur, ab hominibus. Legumlatores enim possunt tales actus punire vt homines deterreantur a talibus flagitiis cum tales actus sint spontanei antecedenter. Ad secundum concedo sequelam: & patet ad oculum de illo qui per intemperantiam morbum incurrit in fronte quadragenarii ieiunii, ratione cuius a ieiunio deobligatur. Ad tertium, nego assumptum. fit prohibitio ob aliquos existimantes actum interiorem non esse malum. Ad secundam probationem, concedo assumptum, hoc est virtute operis operati in sacramentis: etiam est relaxatio poenae in veniis ponendo in esse conditionem in veniis inclusam. Ad tertiam nego sequelam. Non stat virum habere actum efficacem celebrandi quin celebret secluso impedimento. Potest tamen habere actum inefficacem etiam categoricum qui non sufficit celebrationem imperare vt piger vult & non vult, vult quidem inefficaciter & non vult efficaciter, sicut de pigro scholastico mane conante surgere. Ad quartum dicitur, quod cum actus exterior naturaliter imperetur ab interiore non plus illi imputabitur quoad culpam quam si solus interior poneretur paritate data. Si actus elicitus ratione actus exterio ris intendatur. lam caetera sunt imparia: quocirca si quispiam in mortali existens mente perpetim capiatur prpetuo in culpa manebit.

9

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur affirmatiue. Patet authoritate philosophi in litera: alioqui voluntas non esset libera & suorum actuum domina.

10

¶ Contra illud obiicitur Primo, intellectus actus ad voluntatis actum actiue concurrit, ergo actus voluntatis ab agente naturali producitur: ergo talis actus non est liber. Secundo sic. aliquis actus voluntatis est mere naturaliter elicitus siue continuatus, quod quintupliciter ostenditur. Primo de actu elicito in instanti quem voluntas non potest subito resecare, alioqui meritum aut demeritum haberet in quolibet tempore quantum libet paruo, cum in libera continuatione in quo libet instanti post primum non minus mereretur aut peccaret quam in primo. Tum secundo, si Socrates efficaciter velit aliquem finem, vtpote sanitatem: & intellectus iudicet solum tale medium, vtpote potionem amaram, necessarium pro talis finis consequutione, voluntas de necessitate vult tale medium. Tum tertio, si efficaciter volens vna vniuersalem, subsumat sub illa minorem per intellectum: voluntas necessitatur ad consequentis volitionem. vt volens efficaciter omnem peruersum esse bonum, & iudicans Socratem esse peruersum, voluntas de necessitate consequentiae vult Socratem esse bonum. Tum quarto, ex connexione voluntatis cum appetitu sensitiuo, in voluntate surripit actus subito qui est malus, primo primus actui sensualitatis proportionatus, quem actum voluntas habet actui sensualitatis respondentem, vt vulgo dicitur. Tum quinto, dei intuitiua notitia voluntatem in eius amorem rapit. Tum sexto, vnus actus voluntatis imperatur ab alio naturaliter.

11

¶ Ad primum (licet ab aliquibus an intellectio ad actus voluntatis concurrat dubitetur) concedo illud: sed non sequitur propterea actum voluntatis esse naturalem. Nam actus voluntatis a charitate infusa & ab habitu acquisito producitur, qui sunt agentia naturalia: nec propterea sequitur quod tales actus non sunt liberi. Ad secundi argumenti sin¬ i gulas obiectiones strictim respondero. Concedendo illam continuationem pro tempore, actus naturaliter liberi erat a principio. voluntas est libera sub limitibus certis constituta. Non potest ad eius nutum suos actus. resecare, nec habere actum cuiuscumque intentionis in gradu. Ad secundum & tertium concedo tales actus esse naturaliter productos: sic de volitione consequentis cuius antecedens est volitum & consequentia volita esse bona. sed antecedenter sunt liberi primi actus illorum productiui & ipsa voluntas libere agit.

12

⁋ Ad quartum de potentiarum antecedenter connexione concedo. illud est commune: & de opposito mihi non constat: quicquid a sensu est sensatum, intellectus non impeditus intelligit: quamobrem pari iure quicquid appetitus sensitiuus prosequitur, voluntas id suapte natura vult: & in hoc non peccat si sensualitatem atque se pro viribus a talibus actibus remoueat, quod est in eius facultate situm: convertendo sensum ad alia obiecta vel faciendo sensualitatem proportionabiliter ad rationem moueri, imprimendo in appetitu sensitiuo actum conformem ipsi voluntati, vt voluntas imprimit impetum in membris motiuis, qui hominem distractum mouet.

13

⁋ Ad quintum, de opposito non doceor & ita existimo. Suadetur. Solent de formosis aliquibus mulieribus traderet, vt de Helena, quod rapiebant aspicientes in sui amorem, hoc est multum impellebant. non autem necessi tabant: quare ergo negabitur id convenire creatori, in quo omnis ratio bonitatis eminenter includitur¬

14

⁋ Ad sextum concedo vt ego volo diligere deum, haec dilectio a volitione imperatur, sublata volitione ipsa euanescit: & sic est libera. Sic vnus actus voluntatis sicut seta in alluta ad filum facilitat, vt dilectio probi amici, ad hoc quod velim ei sacerdotium aut aliud bonum spirituale aut corporale. Ediuerso vnus actus ad aliam difficultat: cum aliquem peruerso odio prosequeris, aegre ei vis bonum. Omnia ista sunt in facultate nostra sita. licet vnus actus ex alio naturaliter sequatur. Patet. habitus enim teste philosopho in in litera, mere naturaliter ex actu emegit, attamen est in potestate nostra actum admittere non habendo habitum quem in nostra potestate philosophus quantum ad eius generationem, non autem ad eius corruptionem collocat: quem euestigio in litera audiamus: sequitur enim

15

Non tamen si vult cum est iniustus, desinet esse talis: ac iustus erit, hoc est comparato habitu iniuste, homo non efficietur iustus pro suo arbitratu: sed mora ad id requiriritur. Patet per simile, dicit, Nec qui aegrotat si vult erit sanus. Et forte sua sponte languet medicorum praeceptiones contemnens. Cum sanus erat, licuit non aegrotare, sed valetudine bona perdita incolumitas non statim recuperatur. Morbus (vti referunt) eques accedit sed pedes & pedetentim discedit. Ac si sic argumentaretur procedit philosophus, Sicut est in corporis morbo, ita est in animae languore: sed sic est circa corpus quod quispiam potest ad nutum in morbum incidere, sed incidens exire nequit pro arbitrio suo: ergo ita est in animi morbo. Aliam manuductionem dat inquiens. Sicut non fit vt quispiam resumat lapidem proiectum, erat tamen in eius facultate collocatum lapidem illum sumere atque proiicere: similiter de iniusto & intemperanti dicatur. Aliam conclusionem ponit: Non solum vitia animi sunt in nostra potestate, verum etiam corporis vitia. Probatur sic. Nullius corporis turpitudinem exprobramus nisi eam quam inertia homo acquirit, vtpote ingluuie ac bibacitate: sed aliquas corporis labes increpamus, igitur. Dicit conclusio corporis vitia a nonnullis comparantur quos increpamus: eos autem qui a natura sunt turpes profecto reprehendet nemo. sed eos qui per socordiam & inertiam tales cuaserunt. Nisi quis imprudens litigando excandescat: tunc enim quicquid ad aduersarium spectat, ad laudes vsque exclusiue recitabit: vocando eum monstrum in corpore, monstrumque in anima, coclitem monophtalmum, & sic de reliquis quicquid in buccam primitus occurrit effutit. Verum dicaculorum ineptias signanter quando bili concitantur nos floccifacimus. ldem circa corporis imbecillitatem euenit, vt cum quispiam membris est captus, vt gulae & luxui indulgendo. Profecto namque nemo prosequetur contumelia aut opprobrio illum qui ex plaga in bello iusto, aut a natura, aut aegritudine naturali caecitatem incurrat: sed potius eius miserebitur: quod si temulentia imputabili vel aliquo alio flagitio captus sit oculis, vniuersi carpent & increpabunt. Vt vero paucis concludam, vitia corporis quae in nostra potestate sita sunt carpuntur, non autem alia. Post haec vnum errorem reiicit Philosophus. Dixerunt enim quelibet expetere id quod sibi bonum apparet: qualis enim vnusquisque est talem ipsi finem videri: sed non est in nostra facultate situm vt aliquid nobis appareat bonum aut malum: proinde non est penes nos collocatum vt expetamus bonum aut malum: & sic non est in hominis potestate vt sit bonus aut malus. Hoc delirium refellit philosophus, duo probando scilicet quod illa apparitio est voluntaria & in nostra facultate. Insuper quod finis expetitio homini non inest a natura. Probat ergo primo apparitionem habitus esse in facultate nostra sitam, hoc pacto. Habitus morales in nostra potestate sunt siti, ex praedictis: sed talis apparitio habitum moralem insequitur: proinde talis apparentia est penes nos sita. Quicumque enim habet dominium super antecedens, dominium super consequens sibi vendicat: igitur. Litera est. Sed fortasse quispiam dicet: vniuersos quidem homines id affectare semper quod bonum apparet, ipsius apparentiae dominos ipsos non esse. Sed qualis tandem vnusquisque est talem & finem ipsi videri. Huic obiectioni respondens ait. At si habitus ipsius aliquo modo sibi quisque est causa, erit & apparentiae ipse sibi quodammodo causa. Replicat pro aliorum errore adhuc per ignorantiam causae finalis, diceret enim quispiam: nemo est causa malitiae, sed quod sic operetur, hoc est ob finis ignorationem, quia existimat aliquod optimum per suam operationem assequi: nec affectatio finis debiti est voluntaria, sed potius naturalis qui optimum bonum appetiturus est: sic natura institutum esse oportet, quasi visum habeat quo discernat & id expetat quod est vere bonum: ita sicut organum visus habens a natura bonum de coloribus recte censet: sic habens visum intellectus acutum, desiderat illud quod reuera est bonum: atque is est generoso ingenio cui talis intellectus limpidus feliciter obtigit rem optimam atque pulcherrima qualem nec ab alio accipere nec discere potest. sed quale quid ortum est, natura & tale habebit. & hoc recte natura beneque ortum, est natura ipsa habilitas perfecta veraque naturae. Hoc est talis est bene natus & vere bonum appetit. Male natus non potest verum bonum appetere. Qualis vnusquisque est talis sibi finis videtur: bifariam intelligitur. Vno modo sic, qualem quisque habitum acquisiuit talis ei finis videtur. Secundo sic, qualis est quispiam a natura natus: talis sibi finis videtur. hoc est qualem virtutem cognoscendi a primo ortu sortitur, talis illi videtur finis, priorem expositionem primo impugnat, deinde posteriorem illam friuolam excusationem confutat, dicens. Si igitur haec vera sint, cur magis virtus nostra sponte quam vitium comparabitur? cuius oppositum ipsi dixerunt. ambobus similiter bono & malo finis ipse natura aut quouis simili modo poni videtur. Clare sic dicit quia desiderium finis tam in bonis quam in malis vel est naturale vel spontaneum: si secundum, ergo tam virtus quam malitia sunt voluntariae: sin primum, tunc virtus dicitur voluntaria, ob media in finem ordinata quae sunt voluntaria secundum omnes: sed etiam media in malum finem ordinata sunt voluntaria: proinde malitia erit voluntaria sicut & ipsa virtus. Literam iam pono. Ambobus enim tam bono quam malo finis ipsa natura aut quouis modo hoc est spontanee ponitur. hoc est natura vel non natura, qualitercumque videtur & ponitur. reliqua homines quouismodo agunt propter finem, hoc est suo arbitratu ea ipsa medio in illum finem referentes. Siue igitur finis non natura, hoc est spontaneus, talis vnicuique videatur: sed sit aliquid etiam apud ipsum facientem spontaneum ac liberum: siue finis sit naturalis, quia vir studiosus caetera, hoc est media ad finem spontanee patrat. Profecto virtus sponte comparabitur a nobis: nec minus sponte vitium parabitur. Probatio, quia etiam homini malo eadem competunt tam respectu actuum quam finis Si igitur nostra sponte virtutes habeantur ipsorum habituum nos quodammodo concausae sumus: quia actus efficimus: finemque ex eo ponimus talem quia nos tales sumus. Vitia sane sponte ab hominibus parantur. Similes enim sunt vtrorumque modi. Postea facit epilogum, dicens, communiter igitur dictum est de virtutibus: & genus ipsum, hoc est virtutis est mediocritas & habitus. Et a quibus virtutes emergunt & principia agendi nostra esse in potestate collocata, & sponte fieri vt ratio efflagitat. Verum non similiter nostra sponte habitus & actus fiunt: quia horum sumus domini (modo circumstantias nouerimus) semper: Illorum vero post generationem minime, habituum vero principii, hoc est clare dicendo sumus domini principii, hoc est originis principii habituum, hoc est sumus domini actuum qui sunt habituum principia. Singulorum additio non est nota, hoc est additio partium habitus, non est nota. quemadmodum & in aduersa valetudine, & in hominis aut quercus cremento. At nunc repetentes de singulis dicamus. hoc est in particulari quaenam sunt & circa quae obiecta versantur, & quo etiam modo. Ex quibus & illud simul emergit & fiuet, quot sint ipsae virtutes. Atque de fortitudine primum dicamus. aliqui non inepte tertium librum hic claudunt & speciatim de virtutibus in quarto loquuntur. At ne alii libri super secundum turgeant communior via in liberalitate quartum inchoat. Et quia in hoc non est magna vis, communiorem viam imitabimur.

16

⁋ Dubitatur circa finem huius capitis. Primo, non possumus remouere a nobis habitus vitiosos, sicut nec ipsum morbum, secundum philosophum: ergo semper in eis manebimus: quod est inconveniens. Secundo, non possumus actum ad nutum resecare. Patet de actu ex dictis superius pro tempore naturalis continuationis: ergo non habet discrimen ab habitu, contra Aristotelem. Tertio dubitatur, an semper volens causam vult effectum, vt Socrates vult indulgere gulae: ergo vult esse intemperans, & vult esse malus. Quarto dubitatur, an homo negligentia sit malus nullum actum eliciendo. Pars negatiua coloratur sic: nullum actum voluntatis tunc habet, ergo non erit voluntarie malus.

17

¶ Ad primum respondetur, quod homo habet dominium super actus oppositos sui habitus, quos si iugiter & efficaciter eliciet per actum voluntatis in tertio tempore suum habitum euacuabit. Item post poenitudinem quinimo ante poenitentiam malorum actuum habitus nulli imputatur, nec est amplius malus imputabiliter. At si quis in gratia discedat illi habitus inutiles a deo in patria euelluntur, tametsi peruersi habitus in stygia palude siue in inferno maneant: nulli tamen mali habitus in patria manebunt, quoniam ibi quisque est in gratia & bonus. Non est totaliter idem de corporis languore & habitu malo: at habitus vitiosus si non remoueatur homini officit, bono resistit: sicut virtus vitio, inclinat ad malum sicut virtus ad bonum, & excaecat intellectum in agibilibus. Superius enim monstratum est quod omnis malus est ignorans.

18

¶ Ad secundam dubitationem respondetur, quod citius possumus actum quam habitum euellere, nec ipse tenpore naturalis continuationis est nobis imputabilis.

19

¶ At dicis, si homo incidat in odium dei, non est in eius facultate situm poenitere & deum diligere: & sic est cum extra statum merentium tempore quo ratione potitur. Respondetur, quod continuatio naturalis repugnat actui opposito, sicut actus liber: a principio idem actus numero qui in primo instanti erat liber, tempore continuationis est naturalis. Nolitio dei esse non compatitur volitionem eiusdem naturaliter: sed homo potest mox habere actum reflexum quod illud odium ei displicet, & velle ipsum non esse, & sic poenitentiam subit, & poenitudine sceleris imputabilitatem abolet.

20

¶ Quaeris quare nequimus actum subito resecare, sicut ipsum producere. Ratio est, quod ille suae corruptioni renititur: cuilibet enim rei insitum est corruptioni sui reluctari: at eius productioni nullum est reluctamen. Anima cuiustibet actus est capax.

21

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur negatiue. Nemo enim respicit ad malum volens, hoc est conmuniter bene sequitur de lege dei ordinata, Socrates cognoscit non suam ergo peccat: vult antecedens cum opposito consequentis. Similiter Thomas Britannus pergit in continentem, ergo nauigat aequor. antecedens vult & non oportet velle consequens: sicut in exemplo communi Socrates poenitet, ergo peccauit: antecedens est volitum & non consequens. Sed si consequentiam velit esse bonam vult consequens. Similiter efficaciter volens antecedens licet solitarie nolit consequens antequam derelinquat antecedens vult etiam consequens: vt ego sum in luto pro centum scutis: ergo ego sum in luto. licet Socrates nolit esse in luto absolute, tamen adiecto magno emolumento vult totum aggregatum. Pari modo sequitur Socrates occidit hominem authoritate propria: ideoque deum offendit. Antecedens est volitum & consequens nolitum: nihilo tamen minus antequam antecedens concupitum deserat vult cum ipso indirecte consequens. Hic autem Socrates poenitet ergo deliquit: consequens fuit ab eo volitum quod iam auersatur. antecedens obuiis vlnis amplexatur.

22

¶ Ad quartam dubitationem concedo hominem posse esse malum per puram omissionem, licet nullum actum voluntarium eliciat. Poterat enim elicere & non elicere. propterea libere omittit. Si inferiori superior nonnihil operandum praeceptorie iniungat, potest inferior elicere actum hunc, nolo id facere: & tunc per positiuum actum delinquit. potest tamen voluntas ex sua libertate nullum actum elicere pro tempore quo est obnoxius actum elicere: & tunc pure omissiue delinquit.

23

⁋ Dubitatur quomodo totus habitus est notus & non partium additio vt in aduersa valetudine.

24

Dubitatur item quomodo intelligitur illud: habituum sumus quodammodo concausae.

25

¶ Ad priorem harum dubitationem respondetur quod a posteriore per effectus habitus magnus innotescit, per impulsum adactus, sicut morbus: sed licet haec caro grossa sallita difficilis digestionis semel esa non percipiatur morbum est ingerere, vel huius fructus comestio: tamen successu quando est notabilis discrasia illud deprehendetur: Parua ablatio a bona valetundine sanitatis non percipitur: si quis fuerit robustus, cuius sanitatis latitudo est magna, paruum nociuum est illi imperceptibile vt mihi in viridi aetate de fructuum ampla comestione contigit: quando vero sanitatis latitudo est pusilla paruum nociuum mox valetudinem (quia est parua) ext inguit, & paruum morbum creat.

26

¶ Ad posteriorem dubitationem, tenendo potentiam non concurrere immediate ad habitum, quod est probabile. dicetur quod sumus concausae mediatae: quia causae effectus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5