Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"VOluntatem autem" &c. In hoc quarto capite Aristoteles de voluntate & eius obiecto determinat. Voluntatem autem pro suo actu elicito crebriter ponunt: discriminis gratia hanc volitionem atque nolitionem moderni theologi dicunt. Duas opinationes erroneas circa voluntatis obiectum recitat: quarum vna tenet quod per se bonum siue realiter bonum est voluntatis obiectum adaequatum. Alii vero tenent bonum solum apparens esse voluntatis obiectum. Per tres conclusiones difficultatem soluit. dicit ergo in primordio sic, Voluntatem esse ipsius finis tamquam obiecti, iam dictum est: sed eius duae sunt positiones: vna est ponentium voluntatem esse solius veri boni. idcirco hi verum bonum diffiniunt, quod est voluntate affectabile: & volunt nos ea non velle: quae non recte cupimus: nam ea mala sunt: Nos autem vt illorum fert opinatio. nihil nisi bonum volumus: & continuo si id volumus bonum est, at erat forte malum. Ponatur esse tale. Ac si sic argumentaretur. Solum verum bonum est affectabile a voluntate: sed malus vult aliquid quod est malum: ergo malum est bonum. Vel sic formalius. Omne affectabile a voluntate est verum bonum: sed hoc (demonstrando malum) est affectabile a voluntate: igitur hoc est verum bonum. In darii. Conclusio est falsa, & minor nota per experientiam: ergo maior est falsa, & per consequens prior opinatio pessumit.

2

¶ Secunda conclusio. Voluntas no est solum apparentis boni. Probatio, quia secundum eos nihil suapte natura erit bonum, sed vnicuique illud est affectabile quod ei videtur bonum: ac vni hoc videtur bonum, & eius propositum alteri bonum: ergo contraria sunt bona, quod est inconveniens: nam cum vnum alicui appareat bonum eorum sententia bonum est, & cum idem alteri appareat malum eorundem opinione malum est: idem igitur est bonum & malum, quae absurda existunt atque nimirum audientibus displicent: diffiniri ergo potest reuera bonum quod simpliciter voluntate affectabile est, secundum quid vero est vnicuique bonum quod cuique videtur. Postea ponit conclusionem hypotheticam. Studioso illud est a voluntate affectabile quod vere est bonum: vitioso autem secundum quid, quicquid contigerit, hoc est quod apparet bonum. Sic in valore hanc copulatiuam probat. Quemadmodum se habent boni cibi in corporibus, sic affectabilia in animis (sicut enim per esculenta corpora aluntur, sic affectabilia rationi consentanea, sunt voluntatis pabulum: sed corporibus bene dispositis cibi illi sunt salubres, qui reuera sunt tales, quibus dulcia, dulcia, & amara amara apparent: iis autem quorum corpora sunt aegrota & inualetudine languent, non haec ipsa sed alia quae in rei veritate non sunt salubria, sed secundum gustum praue dispositum dulcia amara, & contra suspicantur. Febre enim correptus ob humorum copiam a stomacho descendentum habet linguam & palatum infectum, & saluberrimus cibus assumptus his crudis humoribus miscetur, quare bonum malum censet ob congeriem assumptam malam: cibum salutiferum inutilem putat, vinum acre quia intus penetrat, quod reuera est malum, bonum arbitratur, sic de grauitate suo more dicatur. Debilis paruum onus graue existimat: sed robustus & in corpore incolumis bene id diiudicat. Et sicut est in corpore, ita est in animo: quia argumentum a notiore ad ignotius procedit. Proinde ab his quae corporis sunt nota, occultiora animae mostrat. Studiosus singula recte iudicat, & in singulis rebus quod vere tale est cognoscit. Habitus eius secundum rectae rationis dictamen est procreatus, & delectabiliter in actus sui habitus quilibet progreditur. In vnoquoque enim habitu sunt propria quaedam bona & iucunda: at in veritate habenda studiosus antecellit quasi regula & illorum mensura existens. lustus enim est lex animata, quinto Ethicorum. Voluptate multitudo imperita decipitur: quae licet non sit bona, tamen bona apparet. Multi & signanter praui, voluptatem sequuntur tamquam bonum: dolorem vero tamquam malum exhorrent & aufugiunt.

3

¶ Circa voluntatem dubitatur, Primo, per quid agens a proposito ab agente naturali differat. Secundo, per quid voluntas in actum suum exit. Tertio, an malum potest esse voluntatis obiectum. Quarto, an voluntas cuilibet iudicio rationis se conformare & cuilibet se difformare potest.

4

⁋ Ad primam dubitationem respondetur, quod potentia rationalis est agens potens suapte natura actum elicere & non elicere, omnibus causis positis ad actum requisitis, deo parato ad productionem actus concurrere. Ignis enim potest calefactibile calefacere, atque non calefacere si deus non coomperetuntur, vt de pueris in camino regis Babylonis contigit: sed illud ab extrario euenit. Deo parato cooperari. ignis non potest non calefacere obiectum approximatum obice secluso, secus est de voluntate: Deo enim parato ad coagendum, voluntas potest suum actum producere atque ipsum suspendere: est enim libeta libertate contradictionis, vt diligendo ac non diligendo: item contrarietatis, vt diligendo ac odiendo.

5

¶ Ad secundum dicitur, quod voluntas seipsa & sine actu elicito praeuio actum producit, alioqui si quilibet actus priorem praesupponet, non habebitur vnus actus elicitus sine infinitis praecedentibus: quo nihil est absurdius.

6

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod vltra opiniones duas erroneas ab Aristotele recitatas theologorum sunt opinationes his apparentiores: quarum vna tenet voluntatem esse liberam respectu cuiustibet obiecti libertate contradictionis, & etiam libertate contrarietatis, nisi respectu duorum. Non enim potest nolle deum esse & velle miseriam. Ponantur propositiones: Prima. Malum potest esse obiectum voluntatis. Patet in nolendo. Secunda propositio. Malum potest esse obiectum voluntatis in prosequutione, hoc est volendo. Patet, quando est adulterinum & sophisticum bonum, vt aliena coniunx circa libidinosum actum. Tertia propositio, voluntas regulariter non fertur prosequutiue, nisi in bonum verum vel apparens. Bonum enim omnia appetunt primi huius primo: & hoc in litera innuere videtur: consonatque Dionysius in libro de Diuinis nominibus inquiens, Nullus operatur ad malum aspiciens. Quarta propositio. Malum voluntas potest velle in quo nulla ratio boni est ostensa. Patet, voluntas potest velle obiectum in quo non est ostensa ratio boni vel mali, ex libertatis plenitudine. Socrates enim de hoc malo notitiam habere potest per quam nec bonitas nec malitia huius rei ei ostenditur, quare non potest id tunc velle. Ostenditur mihi regem esse in prandio, sine consideratione vlla bonitatis: dico, opto illi bene esse. Quinta propositiovoluntas potest velle malum ostensum esse malum, & non ostensum per aliquam rationem boni, ex sua libertate. Patet, respectu aliquorum obiectorum. potest voluntas elicere actus contrarios: & non videtur negandum quin potest illud respectu cuiuscumque obiecti, cum libertatem voluntatis id stipet. Secundo. Voluntas potest velle impossibile, ex superius annotatis, & pari iure nolle necessarium (appellationem rationis secludo) ergo potest velle illud in quo nulla occurrit ratio bonitatis, vltra bonitatem quam auet in suae libertatis experimento. loquimur de obiectiua bonitate. Apprehendat illud obiectum sub vna notitia mali, quare non potest velle illud. Tertio. possum nolle deum esse, quia possum necessarium nolle esse, in quo nulla ratio mali apparet: ergo pari iure possum velle miseriam esse in qua nulla est ratio boni. At dicis est ratio displicibilitatis in deo eo quod punit, & sic malitia sophistica in eo est causa odii, secundum eius verba, odio habuerunt me gratis. Et, Ascendit fumus eorum qui te oderunt semper. Quicquid de illo sit, probabile est vt bonum transcendenter sumptum est entis passio, sic est obiectum voluntatis in volendo: & quacumque rem miseram ponis, poenam aut culpam vel harum congeriem, voluntas illam potest velle: non autem regulariter nec ita facit, sed ex sua foecunditate id ei repugnare non videtur.

7

¶ Ad quartum dicitur, quod potest velle qualiter dictatur, sed interdum non erit ita in re sicut vult: patet hic. Habeat intellectus hoc dictamen: nihil est volitum: voluntas potest habere hunc actum, nihil est volendum: licet non exequatur id quod intellectus dictat: tamen vult qualiter intellectus dictat. & si intellectus habeat hoc iudicium, nulli iudicio se conformat: voluntas potest velle nulli iudicio se conformare: licet non sit ita, in re finaliter uelit. ob reflexionem.

8

¶ Ambigis quare dicit in exordio huius capitis: voluntas est finis: videtur enim non esse propterea mediorum in finem. Responsio. Voluntas ad actum suum elicitum hic extenditur quem Neoterici vt nuperrime retulimus volitionem atque nolitionem nuncupant. Et voluntas contra electionem distinguitur, & tunc est solius finis. Electio enim est mediorum in finem, & sic capite praecedenti vocabulum Aristoteles cepit. Sermones autem secundum subiectam materiam sunt sumendi. Alio modo pro omni actu potentiae volitiuae accipitur: & hoc communius, & sic ad mala ac impossibiliu extenditur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4