Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

"FOrtitudinem itaque" &c. Aristoteles generatim in secundo de virtutibus est loquutus, nunc speciaFtim de eisdem loquitur quatinus mediocritate homines ad virtutes alliciat, & a vitiis retrahat. Non enim aliter a Socrate Ethica sunt inuenta, dicente Marco Tullio. v. Tusculanarum Quaestionum: Socrates autem primus philosophiam deuocauit e caelo, & in vrbibus collocauit: & in domos etiam introduxit: & coegit de vita, moribus, rebus bonis & malis quaerere. A fortitudine auspicatur hic Aristoteles. Non autem a corporis neruis haec virtus emanat, nec truces carnifices quos vulgus affert in fortium coetum (vt ex dicendis liquebit) adnumerandi veniunt.

2

¶ In quatuor autem capita hic secundus tractatus distrahitur. In primo obiectum circa quod fortitudo versatur monstrat. In secundo de eius operationibus ac extremis. In tertio quas species simulatae fortitudinis verae fortitudini affines tractat. Quartum caput proprietates viro forti congruentes numerabit. Caput hoc est breue. quocirca si ipsum in suas partes partirer lectori taediosus forem, eam ob rem ad literae explanationem accingor. Hic ostendit virum fortem versari circa mortem in bello. Prima conclusio huius materiae est haec. Et si fortitudo circa timorem & fiducias tamquam inter affectus versetur, non tamen circa metus vniuersos atque fiducias insudat. Hic tangit obiectum ipsius fortitudinis siue viri fortis. Nam prius in secundo fortitudinem esse mediocritatem circa motus & fiduciam monstrauimus. Metuimus enim ea quae terribilia sunt: licet in re terribilia ausibilia sint, vocabula tamen in significato formali discrepant. Terribile enim difficultate obiecti pauorem inducit: oppositum connotatio ausibilis implicat. Atque vt simpliciter & aprte dicamus: metuimus mala & culpae & poenae. Quocirca veteres metum diffiniuere expectationem esse mali. Metus est respectu mali futuri: metuimus ergo omnia mala vt infamiam (quia cura ha benda est de bono nomine) paupertatem, morbos, inimicitias, amicorum interitum, & ne nobis hostes parentur (Capitur inimicitia tam priuatiue quam contrarie) mortem & id genus similia. Sed non circa haec omnia fortitudo insudat. Nempe istorum sunt quaedam vt infamia quae semper metuere decorum est & non timere turpe. Qui enim insamiam timet probus & verecundus est: qui vero non formidat impudens & frontosus est. Dicitur tamen talis a nonnullis translatitie fortis, quod simile aliquid habere videatur. Nam vterque est impauidus: attamen im prudentis est nimis ardenter famam gliscere. Nec putet quispiam suam famam lacerari posse ab aemulis siue mala vita, non negat: immo ingenue profitetur infamiam esse metuendam. contra eos qui frontem meretriciam iam perfricuerunt loquitur: sed dicit quod apud aliquos tales translatitie fortes appellantur: forte non apud eum. Item contingere potest, vt inopia metuenda non sit, neque langor: ita vt summatim dicatur, naeque prorsus quae neque ab improbitate neque a nobis proficiscuntur, at fine culpa sua aliquis & paupertatem & morbos incurrit, & id non est timendum: sed si quis sua ignauia pauperiem incurrat, vt patrimonium dissipando, vituperandus est. Similiter si indulgendo genio morbum contrahat. attamen qui haec no metuit non est fortis nisi translatitie talis appelletur. Nam plerique in discriminibus bellicis meticulosi inueniuntur qui liberaliter pecuniam erogant. Ergo signum est eos paupertatem non timere. At neque si quispiam pro liberorum atque vxoris pudicitia timet aut inuidentiam metuit, aut aliquid simile timidus est. Neque fortis certe si virgis caedendus non terretur. Patet, quia nullus multum laudatur talia non timendo: sed fortem omnes efferunt plurimum, igitur: & hoc intellige si verberibus non repente intereat. Si enim lapidibus obrutus aut scorpione caesus moriatur sustinendo, in fortitudinis actus incidit. Elatos scholasticos offendimus qui verberum diritate non mouentur plusquam statuae.

3

⁋ Dubitatur Primo, quare Aristoteles a fortitudine & actibus voluntatis initium scribendi in hoc tertio sumpsit. Secundo, an fortitudo est virtus cardinalis, & quot sunt virtutes cardinales, & cur tales appellitentur. Tertio quaeritur, an quilibet actus fortitudinis sit virtus cardinalis: & si sic, multo plures erunt quam quatuor, cum centies mille sint fortitudinis actus & numero & specie distin cti: tum distincti specie actus sese minime intendant. Quarto, quomodo hae virtutes distinguantur.

4

⁋ Ad primum dicitur, quod vt significauimus, id partim ad libitum fecit philosophus. Sicut enim intellectus officium voluntatis actum antecedit, de intellectus virtutibus potuit non incontinue prius loqui: sed congruentiam dare potius hoc modo. Appetitus est intellectu praestantior, necnon eius virtus laudabilior: propterea a virtutibus ipsius appetitus materiam auspicatur. Fortitudo etiam est temperantia praestabilior: difficultas materiae id iudicat, quocirca de fortitudine orsus est. Nomen a virtute & viro sumit. lustitia est id aliud, atque proprium syntagma requirit: quas ob res ipsam ad partem reseruauit. Non minus etiam prudentia caeterarum uirtutum auriga suum expostulat syntagma. Alias virtutes quas potentiales nuncupant post has cardinales annectit, vt eis absolutis reliqua liberius seriosiusque prosequatur. Amplius fortitudo circa affectus versatur, scilicet circa iracundiam moderandam, modo prius affectus regulare conducit antequam de virtutum actibus doceamus. Prius enim est homo interius mitigandus antequam externas operationes producat. Ad haec circa affectum vehementem negociatur, vtpote circa iram ac partem irascibilem. Etiam fortitudo est nota ac eius perturbatio quam moderat scilicet ita. Excellentia fortitudinis hoc argumento splendescit: historiographi praestantum ducum elatos animos pleno ore laudant, quos ad caelum vsque extollunt: ac illorum gesta cum sanctis ac eruditis exarare solent. Degeneres vero tanquam muliebres tetrice vituperant.

5

⁋ Ad secundam dubitationem respondetur affirmatiue Numeratur enim cum aliis tribus lustitia, quae fortitudinem a toto genere excedit: sed ipsa est in ordine ad alterum, quocirca de virtutibus voluntatis quae sunt ad se prius loquutus est temperantia scilicet & fortitudine. Ita Tullius & Seneca, & morales alii loquentes has quatuor cardinales nuncupant. Sed quare ita nuncupantur? Respondetur. Cardinale est principale: quatuor autem sunt signa cardinalia scilicet signa aodiaci, & caeli cardines vt astronomi dicunt: vt oriens, occidens, meridiei angulus, & angulus ei oppositus. Istae sunt praecipue caeli partes in quibus motus & effectus solares emicant, sic sunt istae. & vitrutes. prudentia est rectum iudicium agibilium, sine quo aliaeiappetitiuae virtutes in tenebras convertuntur: nec virtutis appellationem sibi vendicant. Pro fide, pro patria, pro liberis, communiugibus, fortunae bonis & omnibus quae mortalibus sunt cara, fortitudo versatur. Authore enim lob. Militia est vita hominis super terram. Crebro fortitudo occurrit, & pluries temperantiae materia circa cybum potum & venerea: & ob prauorum consuetudines probos inquietantes, pernecessaria est iustitia. Circa harum virtutum materias tota humana vita versatur. Aliae autem inferiores ad has reductionem tamquam ad praecipuas habent. Nec de humilitate philosophi in significantia (qua theosophi vtuntur) verbose loquuntur. Nec id quod humilitatem appellamus, vsqueadeo vt Christianorum solidissima schola sic magnopere extulere. De ea in quarto suo in loco. circa magnanimitatem fortasse nonnihil, si temporis augustia patiantur & deus coepta secundet loquemur.

6

¶ Ad tertium respondetur quod sic, extendendo virtutes ad actus. Alias oporteret dicere quod virtus cardinalis capitur collectiue: & tunc genus virtus de virtute cardinali non praedicabitur, quod est rationi dissonum. Quaelibet ergo pars subiectiua temperantiae est temperantia, & quaelibet pars subiectiua virturis cardinalis est virtus cardinalis: & licet non tota vita humana in illo actu aut eius habitu tamquam in cardine versetur, tamen est pars virtutis in qua vita humana insudat: & hoc satis est. Licet autem mille tales sint actus aut habitus & multo plures etiam specie distinctae sub harum. & virtutum denominatione includunturNec maior est haec ambiguitas quam illa quam in artibus de praedicabilium aut praedicamentorum numero tractare solemus.

7

¶ Insultas hic actus sub nulla istarum cardinalium virtutum imbibitur: Volo bene agere, volo consentanee ad prudentiam operari. Pari modo iste actus, Volo fortiter agere ad fortitudinem non spectat: patet, nec ad expectationem, inuasionem, fugam, aut cunctationem: proinde sub fortitudine non includitur. Et conformiter de habitu est dicendum. Prior ratio non mouet, quia virtutes quas alii potentiales vocitant sub nulla istarum implicantur. Et sunt aliquae virtutes ex parte obiecti excelsae quae sub nulla cardinea virtute subduntur. Talis autem actus volo fortiter agere ad fortitudinem spectat: & nullam specierum eius quae per materiam particularem diuiduntur. Haec autem materia est omnibus fortitudinis ramis communis. Et sic in tenperantia atque iustitia dicendum est.

8

¶ Ad quartam dubitationem respondetur, quod prudentia subiecto a reliquis distinguitur. Nam intellectui realiter inhaeret, & non voluntati inquantum huiusmodi: licet intellectus & voluntas re ipsa coincidant, eorum tamen actus & habitus in idem obiectum lati specie distinguuntur. Propterea de intellectu & voluntate tamquam de distinctis loquimur. Ad illum ergo sensum loquendo dico prudentiam ab aliis differre, quia aliud habet subiectum. lustitia autem est ad alterum, & per hoc ab aliis duabus seiungitur. Temperantia gustus & tactus impetus regulat, non autem fortitudo. Tria etiam haec per obiectorum totalium distinctionem seiungantur. Rarissime vlla virtus (vt ante meminimus) affectum pro obiecto habet: sed res ipsas circa quas negociatur. Ingenue tamen fatebor voluntatem posse velle praestituere sibi affectum pro partiali obiecto.

9

⁋ Sequitur litera, secunda conclusio huius capitis quae est haec. Fortitudo circa intempestiuae mortis discrimina insudat, sane viro forti nullus malorum tolerantior est: Terribilissimum autem omnium malorum insperata mors est: omnes enim ob ipsum terrentur, est enim vitae nouissimum: post mortem enim homini aut bonum aut malum nihil esse videtur.

10

¶ Sequitur tertia conclusio. Non circa omne genus mortis, sedcirca eam quae est in bello, fortis dicitur esse. Nam non appellabitur fortis circa mortem in naufragio quando nauis est a scopulis semilacera aut fracta: aut si morbo in lecto decumbat, bene confidendo: quia hoc non est multum gloriosum cum euadere nequeat: sed vit fortis est circa elegantissimam mortem: talis autem ea quae est in bello in maximo & pulcherrimo periculo. Quod testantur honores tuma ciuitatibus, tum a regibus instituti illis qui talia pericula gloriose aggrediuntur. Post haec viri fortis diffinitionem ponit inquiens. homo fortis proprie dicitur qui circa honestam mortem & ea omnia quae repente contingunt, ipsamque afferunt, interritus est: hoc est imperterritus. Si homo terribilia repente venientia sustinet, in hoc eius fortitudo splendet. huiusmodi autem sunt ea quae in bello emergunt: Et in mari, & in morbo, timor, secundum quod ratio efflagitat, vacat: non tamen sunt propter peritiam nauigandi securi vt nautae: sed fortes de sua salute desperantes, tale genus mortis moleste ferunt, praeligunt in bello mortem oppetere. Pontiuagi enim nautae ob spem euadendi bene sperant, ac ego confidenter cum a magnis oceani fiuctibus pluries mare sulcando euasi, ratus sum consequenter me tunc quoque euasurum, & metum praeconceptum seposui. Insuper fortes viriliter agunt in quibus vires habent locum, & honestae mortis praebetur occasio: quorum neutrum in hmodoi mortis genere existit. puta nec exercere vires, nec pulchrum est in tali casu mortem oppetere. Dicit viriliter & fortiter agunt: in quibus vires habent locum propter bellum commune: addit aliam particulam ad Socratem qui potu cicutae propterea quod praedicabat dei vnitatem passus est: aut honestum est mori quorum neutrum in tali genere mortis putatur. Neque enim est multum decorum in aquis mori nec illic vires locum vendicant vllum.

11

⁋ Dubitatur hic primo de veritate illius. Nihil videtur bonum aut malum post mortem: videtur enim quod velit di¬ I cere animam esse mortalem.

12

¶ Secundo dubitatur, quomodo hic bellum capitur, an requiratur contrapugnatio viribus, t sicut in litera innuere videtur: quia si sic, Socrates & martyres qui mortem per fide tolerarunt non erant fortes.

13

⁋ Dubitatur tertio, an fortitudo sit vna virtus specie.

14

¶ Quarto dubitatur, an requiratur mors ad fortitudinis actum.

15

¶ Respondetur ad primum, quod Aristoteles, Tullius, & bene philosophantes in lumine naturali. animam hominis immortalem ponunt, licet vulgarium aliqui cum nonnullis obscuris philosophis aliter opinati sint: propterea Aristoteles addidit caudam, videtur. tertio de anima, cum de ea in particulari loquitur suamsopinionem circa hanc materiam ponit. Circa quam materiam Tullius in de Senectute. Pythagoricos Socratem, Platonem, Tenophonte, & eos omnes qui generose philosophati sunt adducit. secundo ad Aristotelem dico quod de loco composito loquutus est. In mortem enim tota compago soluitur, qua soluta bona fortunae, coniunx, liberi, ac reliqua abolentur. opinor quod resurrectionem ignorasse: & ita Pythagoram, Socratem, Platonem, cum Tenophonte bonorum animas in Elisiis campis vel amoenissimis locis a deo manuteneri credebant multo sublimius quam nos de animabus paruulorum in originali decedentibus dixere. Aut potissimum dico eum locutum de felicitate & infelicitate huius vitae, quae quia mors vltima linea rerum finitur hac vita: & ita ad mortuum non pertinent bona aut mala huius vitae pro felicitate aut infelicitate in ea habenda, sed bene quantum ad statum vitae aeternae: opera enim illorum sequuntur illos. Haec fuit philosophorum opinio natura duce perbelle instructorum.

16

¶ Ad secundum respondetur, bellum in proposito capitur pro pugna aut praelio sicut satis communiter capitur, & non pro toto tempore quo homines sunt in militia. Et sic quoque bifariam accipitur. Vno modo quando est contrapugnatio hominum. Alio modo quando non derelinquitur actus bonus, non obstante mortis discrimine: puta nec committitur turpe nec committitur honestum ob imminentem necem, vt in martyribus. Fortitudo virtus est in maximo & optimo periculo secundum philosophum. Praeclarum est sane pero iustitia & fide instanter ad mortem vsque stare: quare martyres in apice fortitudinis cardinalis existunt. Sic Marcus Regulus a Poenis interemptus erat fortis. Nec est de ratione fortitudinis, quod per sugam se seruare possit. Patet de illo qui in cuneo hostium circunuentus occiditur. Hoc praenotato respondetur, quod bellum capitur secundo modo ab Aristotele. Probatur, quia Aristoteles dicit fortitudinem esse circa mortem pulcherrimam: & talem dicit esse in bello. In maximo namque fit & pulcherrimo periculo. Sane mar tyres corporeis viribus non contrapugnantes steterunt in pugna terribiliori, quam contropugnantes. Nam puer fide & iustitia mortem obierunt: proinde Marcus Attilius Regulus a Tullio tertio Officiorum, in materia fortitudinis maxime effertur inter fortes. Et non minus laudandus est Socrates aut alius quispiam philosophorum mortem patiens puero dei vnitate. Contrapugnans calefit & minus metuit: habetque spem euadendi saepius. & gaudet nocere corporaliter hosti. Illud non contingit in patiente martyrium: ergo martyres erant heroice fortes, & in excellentissimo fortitudinis gradu: ergo hic non capitur bellum primo modo. Martyr & si verbo & ratione. contra hostem pugnat. Morbus insuper in pabulo est hostis, & patiens sustinens est fortis si apparenter semper & probabiliter expectatur. Cum vehementi affectione citra aestimationem mortis placabilitatem animi tenere, est secundario fortis, hoc est affinitatem cum forti magnam habet. Periculum in marinis vndis, non est atrox: leuiter enim illic homo mortem sustinet. Acerba quoque est afflictio in nephrisi, quae est saeuus hostis, cui si gratiose renititur cum animi placabilitate apparenter est fortis. Ob Martinum magistrum haec paululum prolixius explanauimus.

17

¶ Contra hoc instatur sic. Fortitudo est cum contrapugnatione vt Aristoteles dicit, I & vbi vires locum habent: sed hoc martyres non habuerunt. Rnsum est, quod erat in eis contrapugnatio intrini seca contra carnem & spiritum. Nemo enim carnem suam odio habet. Secundo martyres carnificibus reluctabani verbo & non corporis viribus: propterea ab Apostolo ad Ephesios & ab aliis sanctis verissime dicuntur fortes. At dicis capiendo bellum secundo modo, licet secunda acceptio sit priore multo latior: Plerique heroici viri fortitudine hoc modo sumpta vacabant. Patet de eremicolis, coenobitis & plerisque aliis gloria dignis: ergo circa has virtutes non voluitur tota humana vita. Responsio: voluitur in tota multitudine, non autem in quolibet supposito. Alii magis se circa vnam virtutem exercent, alii vero circa aliam. Nec opus erat exercere se circa actus interiores materiae num quam occurrentis. Paulus enim primus eremita circa orationem, Christi passionem, & caelestia iugiter meditabatur, corporis insultus cohibuit & in seruitutem redegit: sic beatus Antonius & ingens sanctorum chorus pro iustitia & fortitudine excellentiora acceperunt. Nec virtutum connexionem aliorum more pono, vt circa huius sextum patebit. Milites circa fortitudinem & eius prudentiam negociantur: iudices circa iustitiam, & alii circa alias virtutes. Alienum est ab Aristotelis mente quod Buridanus dicit, ieiunium, vigilias, & huiusmodi afflictiones ad fortitudinem attinere.

18

⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur negatiue. Nam quot sunt actus specie distincti fortitudinis, tot sunt habitus eius identidem separati: sed centies mille sunt tales, igitur. Nec dubitationem istam mouissem nisi propter Buridanum & antiquos qui secus senserint. Fateor Buridanum sequi Altisiodorem. Thomam, & reliquos veteres, quod in via nominalium est peregrinum. Educatis enim in artibus nostro seculo sine vlteriore probatione istud est persuasum: quare vela complico. Talibus enim neniis lectorem remoruri est taediosum.

19

⁋ Ad quartum respondetur negatiue: sufficit enim & requiritur nolle deserere honestum, vel velle prosequi quod est rationi consentaneum in verisimili iudicio mortis, vt in bello communiter dicto si iusta causa pugnae incidat, & caetera ad virtutem requisita. Ex hoc corollarie infero. Primo, quod velle pati confidenter verbera sine mortis colore non est actus fortitudinis. Hoc Aristoteles in litera innuit. Secundo sequitur per locum ab oppositis, quod si mors verisimiliter protinus sequatur, est actus fortitudinis. Tertio sequitur, quod occidere inuasorem pro vit ae tuitione, moderamine inculpatae tutelae seruato, est actus fortitudinis. Nec probatio Buridani oppositum opinantis valet. dicit enim, quod hoc est naturale & non morale: sic enim in bello se haberet canis ad canem. Et ad hoc Aristotelem citat dicentem: boni vtique scilicet honesti gratia fortis sustinet & operatur: non propter necessitatem, sed quoniam bonum est. Illic est bellum propriissime dictum & laudatur, tamquam fortis qui se sic tuetur. Quarto sequitur, quod falsum est illud quod Buridanus dicit in eadem quaestione de muliere percussa vt consentiat adultero, vbi non eminet mortis periculum, quod ille actus est fortitudinis.

20

¶ Contra primum corollarium ex Aristotele depromptum, dubitatur vtrum mors sit bonum an malum. dicimus mortem ex operationibus retroactae vitae considerandam: si vita in dei religione transacta est mors non est malum. Mala, inquit Augustinus, mors putanda non est quam bona vita praecessit. Sin scelerate finaliter vixit mortem esse malum est necesse. Non terribilis est mors his authore Tullio quorum laus emori non potest. Caeterum illius iugis memoria reprimit a peccato dum memoratur homo quod quocumque ierit mors eius capiti semper immi net. Ludat quispiam, epuletur, lasciuiat, illi insidiatur: mille casibus exponitur: impraemeditatae aegritudines occursant: senectus certissimus nuncius senis fores continuo pulsat, fatales sorores secum comites adducit, quae insperato fila secant. Hinc poetae acerbam mortem noctis & erebi siliam produnt: quia ipsa quasi e tenebris emergens inexpectato ferit ictu. Non me praeterit illud Catonianum. Linque metum leti. ldem suadeo, vt letum plus aequo minime formides: sed dicere volo tempore occurrentis coinquinamenti mortem in mentem reuoces: & quo post aerumnosam mortem ibitur.

21

¶ Haeres quam ob causam ait, quod fortes moleste ferunt in mari mortem oppetere. Respondetur, quia nec vires inibi locum habent: ignaui secum in salo animam efflant. pulchrumque mori succurrit in armis, ait Maro. & tursus. Oterque quaterque beati. Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere? Graui Aneas ferebat animo inter remos, transtra atque praeruptum aquae montem fato cedere, quod & alii fecisse leguntur. Propterea Herculem tradunt caelum lamentationibus implesse quod toxico summum ageret diem: furens enim virus rabie anhela eius artus extra pugnam exussit. Hydrae se tabe extingui, aut a Centauris occidi optabat. Inclytum enim in bello exitum eligibilissimum rebatur, & post tot exantlatos labores a foemina occidi foedum censebat. Epilogando capio Laurentium martyrem, & Pannonem cum Turca decertantem persistere in bello, quo aufugere potest. Socrates est a Cuneo hostium inclusus, euadere nequiens, persistitque dimicando. Plato mirabili cholica aut valenter calculo affligitur ad desperationem vsque medicorum. verum aequanimiter reluctatur morbo hilaritatem vultu simulans: tunc Pannoni in hac materia secundum locum a Laurentio tribuo. Socrates autem est fortis extra controuersiam penitus. Nec Platone fortium numero repellendus. secus est de morte in mari, aut per lentum morbum, vel vbi est spes euadendi. De Platone sum topice loquutus: sed indubitatum tenent beatum Laurentium atque martyres reliquos heroice fortes extitisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6