Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
"Qvamquam autem" &c. Sex fortitudinis proprietates hic ponit. Prima est fortitudinis opus magis relucet ferendo terribilia quam ausibilia aggrediendo. Seda. Opus fortitudinis est molestum. Tertia eius opus Fest laudabile. Quarta est difficile, ac est cum voluptate attingendo eius finem. Vltima proprietas est, for¬ titudo dolorosa ob grande bonum tolerat.
¶ Prima conclusio huius capitis est. Quuis fortitudo circa metus & fiducias versetur, magis tamen circa terribilia insudat. Probatio, fortitudo est magis circa illud circa quod fortis magis laudatur, & in quo eius virtus elucet. ac fortis magis extollitur in hoc quod bene se habet circa res formidolosas, hoc est circa terribilia, quam in hoc quod baene se habet circa ausibilia, & in his in quibus confidi tur. Secundo, Fortes ex eo appellantur, quia res asperas atque tristes sustinent, idcirco graue fortitudo affert, ta lia fortitudinem sequuntur, & merito laudatur, id magis circa timores hoc est terribilia emicat quam circa fiduciam. Tertia, difficilius est dolores perferre quam a voluptatibus abstinere. Patet ex sedo libro, & ad sensum in brutis quae verberibus arcentur a voluptatum prosequutione. Et non aliter fortitudo est temperantia praestabilior & virtus magis circa difficile versatur: igitur fortitudo magis circa terribilia insudat & quae dolorem afferunt, quam circa fiducias quae voluptatem afferunt.
¶ Sequitur secunda conclusio. Enimuero finis fortitudinis iucundus esse videtur, tametsi a superuenientibus doloribus abstineretur. Nam quemadmodum in gymnicis certa minibus euenit vbi pugilibus finis gratia cuius certant est iucundus, coronae scilicet & honores, sed illis caedi est molestum cum carnei sint, nemo enim carnem suam odio habet, pari: er & quicquid dolorem affert, & labor omnis res molesta est, & cum hoc vulnera dolorem afferentia, & haec multa sunt & finis exiguus, voluptas obfuscatur, & nihil iucundi habere videtur. Consimili modo circa fortitudinem contingit. Nam interitus & plagae dolorosae sunt, & eas simpliciter nollet, suffert tamen fortis, quia decorum est eas perferre, aut foedum non sustinere.
¶ Sequitur tertia conclusio huius capitis. Quanto magis vir fortis virtute pollet, & quanto virtute faustior est, eo ob mortem magis dolebit, quia talis maxime est vita dignus, propterea in naui periclitanti cum inessent philosophus, & vir nebulo: doluit philosophus, & causam reddens, vti litates sui in republica ostendit, nebulonemque qui se non timuisse iactitabat, illusit dicens, non mirum esse cum non sit pro submersione talis viri dolendum, vt graphice scripsit Aulus Gellius. Pro aliis & pro se vir doctus & bonus probe agit, & est aliis norma viuendi, & maximis in interitu priuatur bonis, & hoc scit: igitur mors est illi molesta & dolorem affert, Nihilotamen minus, fortis decus & glori am belli his anteponit, ac si sic argumentaretur.
¶ Quanto aliis id sciens maiori priuatur bono quo dignus est, tanto magis tristatur. Multum facit scienter, veritatem enim defendens, putans mortem euenturam est martyr, non tamen mortis inscius quoniam non est opus heroicum. Futuram mortem baptista in sua reprehensione ignorasse non creditur, sed quanto quis est studiosior tanto maiori priuatur bono quo est dignus: igitur.
¶ Quantum ad secundam partem vult dicere quod fortitudo taliter cum tristitia morientis non minuitur, sed potius augetur. Virtus enim non minuetur, sed potius augetur cum studiosus maius bonum propter minus eligit. Corollarium infert.
¶ Quocirca non in omnibus virtutibus vbique cum oblectamento operamur nisi quatenus finem attingimus, nec vir tus in studioso ob inuidiam, minuitur, sed famam acquirit. Hoc, paradigmate tali ostendo. Demet tius phalereus Theophrasti discipulus rem Atheniensem sub Cassandro Macedoniae rege moderabatur strennue, propterea trecentas statuas Athenienses ei erexere. A Cassandri autem obitu in aegyptum fugere coactus est, & Athenienses aemuli inuidia agitati statuas deiecerunt atque eas in matulas per ignominiam conflarunt. Cum haec Demetrius resciret prudenter aiebat. Virtutes ac praeclara gesta statua rum causas abolere nequeunt.
¶ Quarta conclusio & vltima huius capitis est. Nihil prohibet eos qui fortes non sunt validissimos esse milites, sed eos qui minus quidem sunt fortes moraliter loquendo de virtute nullum aliud bonum habentes. lsti si milites non essent nihil essent, puta sunt inopes. Hi citius sese periculis obiectant quam alii, vitamque paruo emolumento perdunt. Pauper ego ludo (etiam pugno) dum tu diues meditaris. & Nos tuti loquimur dum vos timidi taceatis. Vel nullum aliud bonum virtutis ab hoc actu moriendi puero patria habent. Paradigmate tibi id enodare minime grauabimur. Itamus vnus omnim qui cum Antigono rege milita bant praestantissimus censebatur miles. Aduersa valetudine eademque occulta laborabat, propterea vitam contemptui habebat. Regia impensa curatus cunctatior atque ignauior habitus, inter postremos versabatur hostilem congressum detractans. rege causam explorante eam non clam deprompsit. Opes, coniunx liberi, ac vitae cupiditas ignauos faciunt. Sed de fortitudine hactenus. Et quid ipsa vocetur non est difficile ex iis quae dicta sunt typo re colligere.
¶ Dubi tatur primo an fortis simul tristetur & doleat. Sedo an delectatio mentalis sit corpeea delectatione praestantior. Tertioldubitatur de intelligentia corrolarii. Resndetur ad primum quod quis poest habe dolorem qui est in parte sensitiua, habendo delectationem spumalem quae est in aia, sicut patiendo plagas & vincendo in bello. Propterea Eleazarus secundi Maccabaeorum. vii. dixit, Diros corperis sustineo dolores: secundm aiam vero propter timorem tuum libenter haec pa tior. Diminuitur (vti meminimus) delectatio aiae ob corperis cruciatus in se aut in perceptione, nisi Deus aiam eleuet in diuina & eam coadiuuet, sicut multis martyribus fecit, vt patet de Laurentio Vincentio Tyburtio & talibus. Tyburtius cum super carbones ignitos incederet, dixit sibi visum esse se superrosas incedere. Deus poenst impedire ignem ne in corpus agat cum ignis actiuitate non concurrendo, & tunc nihil igniet aut calefaciet. Sedo poest tristari de vno obiecto puta de amissione vitae & gaudere de bono quod consequitur per illam vitae amissionem, delectatio & tristitia de variis obiectis non aduersantur, licet vna earum aliam obfuscet. Item per varias appue hensiones poest quis de eodem obiecto habe delectationem & tristitiam.
¶ Ad sedam dubitationem raspendetur affirmatiue. Nam ob dolorem corperalem fortis non desistit ab opere virtutis, licet corperalis sit nobis sensibilior.
¶ Ad tertiam dubitationem vbi dicitur. Non in omnibus virtutibus laetamur: nisi quamtenus finem attingimus. Resndetur quod opus fortitudinis poest accipi vt habens finem qui est victoria vel expectare terribilia vel honestum. Primo mon fortitudo e magis iucunda quam molesta, victoria enim inter huius vitae bona est iucundissima. Bone Deus quot exantlatos labores homines cordati puer victoria subeunt? Sane est difficile relatu. Scriptura bibliaca proborum gaudium cum deo confert exultationi quam in victoria contingit, inquiens, laetabimur coram te ficut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda quando diuidunt spolia. In suis epitaphiis ac triumphalibus arcubus claras suas victo¬ mita Carthagine. Qualiscumque alius finis relatus ponitur semper est laetitia in illo, & in illius memoria. horum meminisse iuuabit si euadat, sinautem in hominium aestimatione vt Homerus viuit vt poeta.
¶ Dubitatur finaliter. Martyres sponte & cum gaudio passi sunt & pro Christo, vt de apostolis in actis eorum scribit Lucas. Ibant apostoli gaudentes &c. Sic Agatha, Vincentius & alii.
¶ Respondetur gaudebant de Christi nomine tollendo ad astra, sed nolebant has plagas fuisse sibi applicatas, ita erat de Christo vt in. xv. distinctionem tertii sententiarum iam diximus. Ecce fortitudinem pleno ore ab historiographis celebratam, nec imerito: difficilem enim circa materiam insudat. Nam cum homines carnei sint aegre diras plagas tolerant, sautio corpere tediosum e in conflictu manus conserendo stare, nihilotamen minus vir fortis honestatem communiugi, liberis, ac propriae vitae anteponit. Opes, vxor, nati, ac caetera quae mortalibus solent esse cordi a periculosa pugna deterrent, alte ra ex parte turpis socordia, infamis ignauia ac honesti cupiditas ad prelium alliciunt. Haec fortem ad certamen impellunt, illa vero nihili ducit. Non ob honorem finalr istud patrat. sed religionis ac boni con munis gratia. Homo attamen honorem succedere non ignorat. Annalium enim idonei scriptores heroum for tia gesta celebrant, ac vapparum ignauiam tetrice admodum taxant. Id pauci exemplis enodabimus. Portentosae mo lis Colias inter allophylos armipotens ad singulare certamen israeleticam gentem prouocabat, nec in eo populo inuentus est vnus qui cum eo gigante dimicare auderet, quoad Dauid adolescens omnim filiorum lesse natu minimus monomachiam non detractaret. Is circungyrata circa caput funda excusso lapide gigantem interemit. Pariforma sudas Maccabaeus strennuissime cum prophanis belligerabat, honesta morte, fortiter manus conserens, supremum egit diem. Nec minus laudandi sunt Maccabaei illi fratres qui citra reluctamen puer patriis sacris institutis mortem perpessi sunt. prelegerunt enim mortem quam porcillas carnes in sanctionis contemptum manderent. Multo plures in euangelica Luce, heroica fortitudine praediti mortem intrepide tolerarunt. Diocle tiani saeuitia sic christiani affligebantur vt septendecim milia paucis diebus trucidarentur. Christianum nomen ea seuitia abolere ac prorsus eradicare studuit, at deceptus carnifex est: nam ea afflictione res ecclesiastica ma gis floruit, vno enim cadente centum de nouo pietatem sumpsere: seudm parabolam Christi vno grano in terram deiecto multorum est illud seminarium atque origo. Horum memoriam quotannis ecclesia celebrat, vltraque beatitudinem in patria qua insigniuntur ab hominibus in terra honestantur. Ethnici in talibus scriptorum laudibus commemorantur vt Cynegirus post Athenienses Medos ac Persas aiose ad rates compulissent nauim fugien tium numero onustam Cynegirus dextera remorari nitebatur, qua amputata, laeua nauim tenuit eaque abscis sa ea mordicus retinuit: nam dentibus ac morsu ablatis manibus pugnauit: nullaque accepta clade factus est remissior, sed potius feruentior. Nec minore fortitudine. Sceuam Cesarianum commemorant, vno eim oculorum excusso, femore atque humero transfixis, scutum centum ac viginti ictibus perforato non deferbuit. Ex opposito Asdrubal nouissimus Carthaginensium ducum Carthagine a Romano duce capta cum magna transfugarum caterua fsculapii phanum ingressus turpique formidine perculsus, suae salutis auidus solus ad Romanos tranffugit: cuius infamiam virago communiunx partesa filios in terram praecipitauit ac turpe mariti effugium puerorum nece mulctauit. Haud dissimilr Heliogabalus interiit qui militari, tumultuatione poene consternatus in feculentae cloacae latebris diffugium quae siuit, eo in secessu multis plagis tranffodiebatur. Maculosae illius vitae ma culosus exitus respondebat. Turpe vitam ante egit, quam ignominioso decessu finiuit. Debebat concitato mi liti sese in tumultu obiectare, ac insurgentem motum auctoritatiue mitigare, ita enim Alexandrum Macedonem ac alios strennuos duces fecisse legimus. Duos socordes post egregios subiunxi, vt illorum exangui for midine heroicorum armipotens fortitudo eluceat. Opposita enim comminus sita magis elucescunt: caelestis virtus tetrum vitium sua generositate foedat: ac spurcum vitium candidam virtutem nobilitat: semper enim emicat incor rupta virtus, ac vitium obscuratur.
On this page