Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

"POst hanc autem de temperantia dicamus" &c. Prima conclusio, Postquam de fortitudine exactum est superest de temperan tia loqui: hae namque virtutes partium irrationalium esse videtur. Diuus Thomas prima sedae verbis Aristo. motus dicit hastae virtutes esse solum in appetitu sensitiuo cum quo non opinor, verum sic illud intelligo quantum ad temperantiam. In sensu gustus & tactuscommunicamus cum belluis, in venereis: pabulo, & potu, cum pecudibus participamus. Siie in fortitudine circa metus, audacias & mortem pecora nobiscum conveniunt, vt in tertia specie fortitu dinis silitudinarie fusius per bruta disseruimus. Cum pecoribus in prudentia, iustitia & aliis virtutibus minime communicamus. Non aliter has virtutes in appetitu sensitiuo quam iustitiam pono, nec iter vi concupiscibilem & irascibilem illud discrimen quorundam approbo. Est enim eadem aia quae diuersis respectibus has denominationes sibi vendicat, vt prius in secudm dictum est, vel sic & parum interest. De tempantia phlus in itra explanat quomodo intempantia est brutale vitium ob sensum tactum, set de fortitudine res est magis implexa. Declaratur: nam circa tactum sunt flagella & vibices. proinde circa illum sensum fortitudo relucet: eam ob rem partium itrotionabilium hae virtutes dicuntur esse. Tempeantiam circa volupta tes mediocritatem esse atque tristitias dicimus, l minus circa tristitias insudet. Non est sermo de dolore plagarum quia ille ad fortitudinem attinet, se loquitur de tristitia quae fit ex absentia delectabilium. Et quia delectabile efficacius agit praeses quam abses, hic magiisudat circa voluptatem quam tristitiam.

2

¶ Circa eadem etiam intemperantia versatur. Contraria em sunt circa idem, sed diuersimode, & circa quaes est voluptas determinemus ops.

3

¶ Sequitur seda conclo. Non omnim voluptatum siue dolorum tempantia es. Nam voluptatum quaedam sunt aiae, quaedam sunt corperis. Tempantia non est circa mentis voluptates, set circa corpris aliquas. Voluptatum partitionem ponit. Voluptates enim aiae quae aiales apd antiquos & an tiquam translationem vocantur, sunt delectationes quae consequuntur operationes virtutum interiorum nihil patiente corpere, cuiusmodi est delectatio quae emergit ex honoris aut disciplinae amore. Voluptates corperales dicuntur delectationes quam consequuntur delectationes aiae & corperis aliquid patiente corpere cum corperis mutatione: vt sunt delectationes gustus & tactus quae fiunt cum immutatione & alteratione corperis, & tursus delectationes aiales trifariam seiugantur. Quaedam enim sunt menti delectabiles ex honestate, vt honos, virtus, disciplina, scientia, & circa tales delectationes non est tenperantia. Quaedam sunt menti iucundae ex nouitate, vt rumores, fabellae, in quibus aliqui tmpus inutilt terunt, tales nec sunt tempeati nec intemperati, sed gartuli, & verbosi: cum plus aequo talibus indulgeant. Ingeniosi & Irati viri solent signanter tempere pastus noua explorare, quia talium est noua & miranda, & de omnibus quae fiunt velle audire. Dicit beatus Lucas in actibus. Erant Athenienses attenti semper audire aliquid noui. Et propter admirari, incepunt philosophari: prio Metaphysicae. Historias aedificatiuas aut delectabiles dicere tempere longi pastus vel gra tae dii euitandi. Nam aut prodesse volunt, aut delectare poetae. Hi & prosunt & voluptatem afferunt. His voluptatem capientes non sunt verbosi. Quaedam sunt menti iucundae ex vtilitate vt pecuniae & amici. Si quidem tam ambitio sus quam disciplinae auidus eo gaudet cuius est auidus, vbique id habet verum. Trahit sua quemque voluptas. Et corpus in talibus non patitur, sed ipsa mens. Et circa haec adhuc non est temperantia & intemperantia. Haec autem vni uersa ex communi loquendi mon probat.

4

¶ Sequitur tertia conclo. Temperantia circa corperis voluptates, & non omnes, versatur. Prior conclusionis pers probatur. Nam temperantia est circa aliquans delectationes, & no circa oblectamenta aiae, ex dictis ergo circa oblectamenta corperis. Secudna pers probatur, quia non est circa sensum visus, auditus & olfactus. Qui namque his rebus gaudent quae visu percipiuntur, vt coloribus, forma, picturis, tales non dicuntur tempantes aut intemperantes, quia isti sunt boni aut mali & exprobrabiles, non autem illi. Igitur nec si quis oblectetur in his quae ab auditu hauriuntur, vt in modulatione, aut histrionis cantatione etiam suaui, talis non dicitur temperatus aut intemperatus. Nec etiam ii qui circa odorum suffitionem gaudent. In aestu & calore vehementi aquam rosacea aut olfactu gaudent rosis. nos suffimus, aegri suffitu interdum leuantur hoc est in olfactu, se, non nisi per accidens: vt qui dulciter fragrantium malorum, vaporum, siue suf fituum. em enim vapor exhalatio calida, tales non dicuntur intemperati, se illi potius qui vnguentorum & epularum nidoribus de lectantur. Vnguentum non est illd medicamentum tenax quae chirurgicus vtitur ad curadas plagas, set diuersorum odorum con flatio, addito oleo aut balsamo ad corpera vngenda, delitiarum aut luxuriae gra. luxta illd in Canticis canticorum. Odor vnguentorum tuorum super omnia aromata. Per accidens & relatiue ad aliud in his sesibus gaudent, & in his sesibus per accidens est tempeantia vel intemperantia, puer quamto odores ordinem ad sapores habent. Quia per hos tres sesus earum rerum quans intemperantes cupiunt occurrit recordatio, videre l aliquaes cum esuriunt, epularum odore gaudere, signanter cum esuriunt. Nam cum saturati fuerint non gaudent tali odore. His autem gaudere epulis intemperantis est, quippe cum eius intemperati haec obiiciuntur cupiditati, & hoc si plus aequo his gaudeant. Postea phius ponit aliam conclusionem incidentaliter dicens. Alia aialia ab homine non delectantur in visu, auditu & olfactu. Probat hoc in quolibet istorum trium sensuum, ldem in opere de sensu & sensato, & in problematis dicit. Vt canis odore leporum non gaudet per se, hoc est propter ipsum odorem, sed propter cibum, odor autem sensum ferit: Probat hoc in auditu de leone, inquiens. Neque mugitu bouis leo, sed ipsius bouis laniatu & pastu gaudet, nisi quantum suo mugitu bos proditur vicinus. ldem de visu ostendit inquiens. Pari modo neque si videt aut inuenit ceruum aut capream seu agrestem capram, hoc ipso gaudet, sed quia cibum habebit. Dicamus itaque sic. Temperantia & intemperantia versantur circa voluptates corperis, at non circa voluptates, quae percipiuntur visu, auditu & olfactu: relinquitur igitur quod versentur circa eas quae in gustu & tactu consistunt. Inter quinque sensus hominis externos, tactus est omnim comunissimus. Nam nullum est aial gustu ac tactu orbatum confuso aut distincto, multa autem aialia aliis sensibus carent. Visus est sensus perfectissimus, prio Metaphysicae. In quocumque aiali est visus, in illo sunt reliqui sensus. Momento tmperis operartur & valde spuair. Gustus est tactus quidam quem homo perfectissime habet, in reliquis vero sensibus ab aliis aialibus superartur, Bonitas tactus ingenii acumemlarguit. Molles carne sunt apti mente. Per acutiem visus ingenium non probatur, sed per carnis teneritudinem. Ostensis manuum vo lis iuuenes ingeniosos a rudi minerua torpentibus protinus discernas.

5

¶ Dubitatur circa praedicta. Primo in harmoniae auditione & in pulchrorum colorum visu, quibus visus pascitur, & similiter in olfactione contingit excedere & deficere: ergo illic dabitur medium, & non spectatid medium ad aliam virtutem quam ad temperantiam: igitur. Forte dicis quod ista extrema non sunt multum apud vulgus exprobrabilia. impugno, quia cupidita te sciendi aliqui inflantur qua intumescens Eua Deo parificari voluit, & hoc scelus est grande: igitur.

6

⁋ Secundo dubitatur quare hominibus datum est quinque sensibus exterioribus gaudere, non autem brutis.

7

¶ Tertio de veritate illius solutionis philosophi in litera, videtur enim ipsa esse falsa: nam pauo in erectione caudae contra solem delectatur, & dolet in pedum foedorum aspectu, & depositis pennis per anni vices cauda amissa pudibundus quaerit latebram, quae cum renascuntur, hilaris in publicum pro greditur.

8

¶ Item de auditu: auctore Plinio delphin in cantu capit voluptatem. Et vulgo dicitur illud Catonis: Fistula dulce canit volucrem dum decipit auceps.

9

¶ Tertio canes odore non relatiue ad cibum gaudent, patet quia cum sibi occurrunt mutuo odorant & seipsos olfaciunt.

10

¶ Quarto holor moriturus suauiter canit.

11

¶ Quinto canes delectantur in olfactu magistrorum aduenientium.

12

¶ Sexto gallus cantat & in hoc delectatur. Silr gallina postquam ouum posuit cantat.

13

¶ Ad primam dubitationem, aliorum modo loquendi non impugnato, sed per aliam solutionem, dico quod assumptum est verum. Illic eum poest excessus & defectus & medium inueniri, sed illud rarenter in vsu est: nec est multum laudabile medium, nec extremum multum exprobrabile: cuius oppositum in temperantia & in intemperantia contingit. Sicut autem lex datur de his quae vulgo eueniunt: sic virtutum nomina, talis autem virtus ad temperantiae gyrum reducitur. Nec expedit cuilibet virtuti speciatim nomem indere: satis est nominata a philosophis ac theologis euentilare.

14

¶ Ad sedam dubitationem respondetur quod hominibus quinque sensus dantur obsensibilium cognitionem, & adipsum roborandum, suauis citharae lusus & symphonia auditum coffortat, haerbarum odores cerebrum coadiuuant. Minor fuit cura deo in belluis, quarum appetitus a solo instinctu naturae mouetur, ideo non delectantur nisi in his sensibus quam ad sustentationem naturae ordinantur.

15

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur quod Aristoteles expientia ad sic loquendum mouebatur. Nam a foetore bruta non aufugiunt, & si appones pulcherrimos colores equo, asino, boui aut cani tuo, non mouebitur, sic nec de cantu & odore. Ab alui item foeda proluuie aut excrementis pecora non aufugiunt.

16

¶ Ad primam obiectionem in oppositum, nego pauonem gaudere in visu plumarum, quia eo ipso in pennis alterius pauonis gauderet, quod non percipimus, delectatur autem quia habet illas pen nas. Sicut referunt foeminam non gaudere in visione pulchrae foeminae, sed viri, sed si seipsam pulchram in speculo contemplatur, quia pulchritudinem habet gaudet. Licet homines in obiecto visus etiam non relatiue delectentur, valeat analogia partim ad manuductionem.

17

¶ Ad secundam rationem dicitur quod odoratio canum videtur referri ad tactum, olfactio ad venerea explenda.

18

¶ Ad secundum dicitur & hoc sufficit pro omnibus quod raro illud euenit vt bruta in hisce tribus sensibus non referendo ad alios sensus delectentur.

19

¶ Ad tertium etiam dicitur quod auis est disciplinabilis & ab instinctu naturae canit, & non quia voluptatem in suo cantu capit, sic sturnus, psittatus, coruus & aues disciplinabiles canunt & loquum tur.

20

¶ Ad quartum concedo holorem moriturum suauissime canere: iuxta illud Nasonis. Sic vbi fata vocant vdis abiectus in vndis. Ad vada Maeandri concinit albus holor.

21

⁋ Sequitur in litera, "Circa voluptates igitur temperantia & intemperantia versantur, quae caeteris animantibus sunt communes", hoc est temperantia & intemperantia sunt circa voluptates gustus & tactus. Pro batur haec conclusio sic. Temperantia & intemperantia sunt circa aliquas voluptates, ex praedictis, & non sunt circa delectationes homini praecise addictas, vt aiales & trium aliorum sensuum: igitur temperantia & intemperantia sunt circa delectationes, in quibus reliqua animalia communicant, quae sunt gustus & tactus. Et propterea corollatium lepidum & notatu dignissimum infert dicens. Quocirca intemperantiae voluptates seruiles sunt & brutae, quia illud cum quo in pecoribus communicamus est nobis seruile & vita pecu dum. Deinde ponit aliam conclusionem dicens, Gustus ad intemperantiam perpaucus aut nullus est vsus, tactus autem plurimus. Nempe gustus officium est sapores discernere, vt faciunt pitisando vinum probantes, & qui epulas condiunt vt sunt archimagyri in popina, sed in his rebus in sapore solum non plurimum intemperantes delectantur, sed ea voluptate quae in esculenti & potus contactu habetur & in rebus venereis. quapropter voluptatibus defluens Philoxenus ericius deos precatus traditur vt longius sibi guttur quam grui fieret, ob idipsum quod tactu delectabatur, linguam latiorem bouilla non petiit, quia voluptas gustus est exigua nisi pro quanto ad tactum ordinatur. Erix est mons Siciliae & ciuis etiam eiusdem. Iste vappa erat siculus genere, hunc inter cupediuoros gulae proceres antiquitas posuit: ergo conclusio vera, quae dicit quod gustus perparum ad intemperantiam conducit, hoc est signum quod iste pultiuorax magis delectabatur in suorum pultium tactu quam gustu. Temperantia & intemperantia sunt in gustu secundario & minus principaliter, quia in lingua est discretio cibi aut potus si sit delectabilis tactui, & tunc homo tali alimento & potu vtitur. Postea ponit conclusionem finalem hu ius capitis, quae est haec. Intemperantia est vitium maxime ferale, vile & exprobrabile, & ab hominis natura extraneum. Probatio. Illud vitium quod spectat ad sensum communissimum, in quo cum belluis communicamus, est latissimum, sed sic est de intemperantia, quia est circa sensum tactus qui ininter omnes sensus est communissimus, tum quia omni animali convenit, gustus solum linguam habentibus conuenit, tum quia cuilibet corporis parti inest. Non ergo ab re est vitium reprehensibile & ab hominis natura (qua homo est) alienum. Non convenit hominibus eo quod homines sunt, hoc est per aliquid praecise hominibus addictum, vt est rationale & risibile quo a pecudibus seiungitur, sed quia sunt animalia competit. Talibus ergo virum inuolutum esse est brutum & ferale.

22

¶ Remouet deinde dubitatiunculam qua ambigi potest an temperantia & intemperantia sint circa omnem delectationem quae in sensu tactus euenit. Et negatiue respondet inquiens. Liberalissimas corporum voluptates quae per tactum eueniunt, semper excipimus, vt quae in ludis & certaminibus quae per fricationem, & quae per calefactionem fiunt. Dicit has delectationes liberalissimas hoc est comparatiue ingenuas, licet brutis conueniant. Aliae voluptates circa quas sunt temperantia & intemperantia sunt seruiles & viles. Vel hic ponitur conclusio in qua reddit causam cuiusdam dict scilicet Gaudere sensu tactus est ferale. Ponit conclusionem quomodo id intelligi debeat. Hae partes corporis determinatas vendicant, illae vero per totum corpus expanduritur. Has enim partes os & membra pudibunda consulto non nominauit, quia foeda sunt & inhonesta & ideo cum circumloquutione depromenda. verborum obscoenitatem etiam in sugilladis vitiis consulto deuitamus, eapropter puerorum praeceptor Alexander pedo verbum non nominauit, sed circumloquendo dixit, quod turpe sonat fit in edi. Si alibi dixerit Mando cum pedo rudo caruere supinis, nihil ad nos. Quia ruditer ad vulgus hac manuductione vtimur. Nec nobis qui has partes nominamus erit indecorum cum scripto & explicationis gratia (quia lucidi esse laboramus) id depromamus.

23

¶ Circa literam dubitatur primo, quare voluptas innata sen sui tactui & gustui sit maior quam aliis sensibus.

24

¶ Secundo an intemperantia sit vitium maxime exprobrabile sicut philosophus dicit.

25

¶ Ad priorem dubitationem resmoendetur quod hoc est ad continuationem indiuidui & speciei. Nam ob veneris foeditatem nulli prolis propagationi operam darent, teste Auicenna, nisi voluptas concomitaretur actum, sicque est in cibo & potu.

26

¶ Ad secundam dubitationem resmondetur affirmatiue patet auctoritate phli in ita. Si in brutales voluptates homo descendat belluis confertur, secundum illud Psalmistae, homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Viri decus & rationis acumen obfuscat tollitque. Vocaturque vitium puerile vt in vltimo capite huius tertii videbitur.

27

¶ Contra illud argumentor. Peccata magis vulgaria minus sunt exprobrabilia, hinc latro inter latrones infamiae no tam non incurrit, sed intemperantia est commune peccatum: igitur. Secundo, blasphemia, homicidium, & inuidia sunt grauioris culpae quam intemperantia: ergo sunt vitia magis exprobrabilia.

28

¶ Ad priorem obiectio nem respondetur quod consuetudo peccati diminuit infamiam apud improbos, non tamen apud sapientes & illo vitio non irretitos, nec secundum naturam vitiorum.

29

¶ Ad secundam dicitur quod vitia carnalia quae sub intemperantia continentur licet sint minoris culpae (vt dicit Grego. in moralibus) sunt tamen maioris infamiae.

30

¶ Circa materiam ieiunii quaeritur an quoties homo in die ieiunabili comedit vltra vnam refectionem toties peccat. Secundo circa illam materiam quis poent in ieiunii fractione dispensare, in causa ancipiti. Tertio an vitam abbreuians volens corpus mortificare peccet.

31

¶ Ad primum rsndetur negatiue, quia cum ieiunium est fractum iam nemo poet id ieiunium seruare, quaere postea comedens non peccat, nisi comedat cibos toto illo die vetitos, vtpote carnem aut oua in quamdragesima quae praecepto negatiuo vetantur.

32

¶ Ad secundum respondetur quod licet haec lex sit supremi pontificis, non tamen est homo obnoxius eum puer dispensatione semper adire, quia tenpus ita faciendi aduersatur, & consuetudo est inducta ad hoc. Et licet lex ieiunii sit vniuersalt lata, tamen multae psonae euidenter excipiuntur, de quibus minime ambigitur. In casu dubio sufficit adire superiorem, vt episcopum, cu ratum, vel alium circumspectum in arte eis deficiente. Nec ille eos ad eorum conscientias remittet, dando eis scrupulum. Permutet ieiunium in septem Psalmos legendos aut in eleemosynam dandam, si opulentus sit. Eodem modo episcopus in qualitate ciborum dispensat admittendo butyrum in quadragesima, quando est olei poenuria.

33

⁋ Ad tertiam dicitur quod si fiat ex ignorantia inuincibili corpus volens castigare, non est peccatum vllum: sin aiaduertat se excedere in vitae abbreuiatione notabiliter, licet credat se benen agere, peccat saltem venialit, a mortali autem pia intentio & aliquamlis ignorantia eum excusant. In aliquibus vita repente exponitur morti, vt in bello iusto: actus enim ille moram non patitur, aliud autem est in his actibus. Adde etiam quod cum plures gula quam gladio peant, paucos sic deficere vident, & ita est eis bona ignoratio. Hilation in frugalium schola celebris se macilentum ieiunio fecit, sed cum impetiginem & corporis squalorem ob abstinentiam incurrisset, illi pastui nonnihil adiecit vt a labe percti caueret. A posteriori morbo superuenienti edoctus erat se non posse ita durare: & si vlterius in hac arctitudine vitae processisset, peccasset.

34

¶ Dubitatur an circa latitudinem alicuius virtutis poent dari extremum non vitiosum.

35

¶ Respondetur quod sic, quando ex actibus consilii habitus emergit, tota latitudo temperantiae regularis ponatur esse a duobus ad octo, ita quod licet Socrati in die tantum comedere, ita quod si citra duos gradus comederet esset insensibilitas, & si plusqui. viii. esset intemperantia, tunc abstinentia capit puero sua latitudine partem illius totius latitudinis, vtpote a duobus ad. v. gratia exempli, si plus comedat Socrates quam quinque transcendit totam latitudinem abstinentiae, & non peccat, ergo abstinentiae extremum erit conflatum ex no vitio & vitio. A quinque ad. viii. est virtus, quia est medium alicuius virtutis, & super hoc est extremum & nullo mon medium. Epilogando dicimus Aristotelem perbelle in hac materia philosophari & gnosum ordinem tenuisse. Primo enim aiebat quod temperantia ac intemperantia circa voluptates insudant non dolores. Secdo quod circa corperea oblectamen ta & non circa omnia, sed solum illa quae tactu & gustu proueniunt, & magis circa tactum quam gustum, imo non circa gustum vt gustus est, sed tactus est quidam, & circa voluptatem tactus in determinatis partibus corporis, & non circa totale corpus, vt in prutitu scalpendo & sudando. In cibo abstinentia, in potu sobrietas, in venereis castitas, in oculis pudicitia dici potest.

36

¶ Haeres de illo quod in principio capitis tangitur vbi dicitur. Fortitudo ac temperam tia sunt in appetitu sensitiuo. Diuus enim Thomas prima secundae quaestione. So. &. vo. ponit fortitudinem ac temperantiam in parte irrationali tantem scilicet in appetitu sensitiuo. Sine eius confutatione respondetur quod tam in parte rationali quam in appetitu sensitiuo istae duae virtutes inueniuntur, nec habent affectus per obiecto plusquam iustitia aut libe ralitas. Stat enim nullam perturbationem homin inesse, sed omnem esse penitus sedatam. & esto quod insit, voluntas pro suo arbitrio suos actus in cibum, potum, pugnam & caetera id genus applicat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10