Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"DIcuntur autem" &c. In hoc octauo capite quinque modos non verae fortitudinis ponit. Primus est fortitudo ciuilis, secundus est militaris, tertius furoris, quartus fortitudo propter spem, quintus ob ignorantiam. Quantum ad primam speciem literam accedo. Fortitudo politica seu ciuilis est cum ciues audacter pericula subeunt, increpationis & opprobriorum metu, quae ex ciuitatum legibus proueniunt, & honorum consequendorum spe: & propterea videri quam fortissimi auent: apud quos meticulosi infames, fortes vero in precio habentur. Quales affert Homerus Diomedem & Hectorem, hunc Troiaianum, illum vero Etolum: ita enim introducit Hectorem loquentem. Nam me Polydamas ipse ante coarguet omnes. Polydamas fuit Troiani sanguinis vir, panthei filius, socius Hectoris. Hunc eloquentia, Hectorem ar mis valuisse. xviii. libro lliados Homerus dicit. Istum Tromiam prodidisse Dares phrygius asserit. Ad Graecorum enim castra nocte profectus patriam prodidit. Ex aduerso Homerus vates citat Diomedem hortantem seipsum ad pugnam, ne ab Hectore iactabunde ad Troiam vituperetur sicque dicit. Inter Troianos dicet fortissimus Hector Titides metuens puppes confugit ad altas, fuit Diomedes rex Etholiae Tidei filius, Danaum quinque fortium (authore Homero) vnus. Et haec fortitudo maxime similis est fortitudini quam ob virtutem fieri diximus. Vult dicere quod inter quinque species fortitudinis similitudinarie haec prima est verae fortitudini propinquissima, sed ipsa non ob virtutem prouenit, sed ex dedecore euitando, & honoris consequendi gratia. Vt enim viros ad fortitudinem pellicerent, statuis perennibus eos allectarunt, cuius rei testes etiam sunt militares coronae. hastae, torques, armillae, pedestres equestresque statuae, trophea, ouationes, triumphi, & caetera genus id multa, quibus viri virtute praestantes in pugna honestabantur. Hinc Milciadis Atheniensis triumphus Themistoclem insomnes ducere noctes impellebat. Et huic speciei annumeramus fortitudinem coactam quae est eorum qui a magistratibus compelluntur, quae propterea deterior est quod non pudore, sed timore fit: & non ad dedecus, sed ad poenam fugiendam. Vrgentur enim ab iis qui superiores sunt in bello persistere, quemadmodum Hectora Homerus inducit dicentem hoc modo. Si procul a pugna quemquam trepidare videbo. Ille canum fiet, fiet quoque vulturis esca.

2

⁋ Vultur est carniuora auis pigre volitans. Hoc est praefecti & duces bellorum verberibus militem cogunt persistere. Sic cogunt eos qui ane muros hoc est dum obsidione vrbem cingunt aggeres faciunt & fossas & cisternas a ter go ne retrocedant, vt perdurent. Ita fecit Astyages, vt enim lustinus memorat, contra Cyrum nepotem pugnans, partem exercitus posuit ac terga vertentes ferro agi in fostem imperauit, atque suis denunciauit ni vicerint non minus fortes etiam post terga inuenturos quam a frontibus viros: qua cautione ingens pugnandi necessitas Astyagis excercitui accessit. Sed non coactione & necessitate, sed quia res est honesta fortem esse oportet. Ecce tres modos primae speciei, pugnare ob honores habendos, ob vituperia fugienda: & per coactionem. Seds mo dus fortitudinis metaphorice est fortitudo militaris, quae est cum milites stipendiarii qui mercedem merent ob peritiam rerum singularium quae in pugna eueniunt pericula aggrediuntur. Quapropter fortitudinem scientiam esse Socrates credidit: vt quemadmodum in aliis sunt aliqui qui singula cognoscunt, ita & in bello ipsi milites. Bel lum enim multos & varios habet terrores vanos, quos milites norunt: & ideo fortes videntur, quia alii quaelia sunt illa quae timentur, ignorant. Fortes etiam apparent, quia hostes ferire & seipsos protegere exprientia docti potissimum pabent, & hostis conatus euitare didicerunt: & illum percutere ac armis vti pabent, & cum talia habeant ad percutiendum & non ad patiendum sunt aptissimi. Non perstant tmpere conflictus in eodem loco. itaque difficilius laeduntur. ltaque fit vt ipsi tanquam armati aduersus inermes, & tanquam ludi magistri & athletae aduersus rudes tyrunculos decertent. In arte gladiatoria Parisii, oxoniae & in meridionali Anglia sunt ludi magri, tyrones edocentes sicut sunt in cantu & grammatica ludi magistri melodiam grammaticamque docentens. Et sane in huiusmodi digladiationibus non illi bellacissimi sunt, sed quia praepotentiores habent vires & corpora robustissi ma. Non enim in morali philosophia fortem pro neruoso & lacertoso capimus: sed pro illo qui habi tum fortitudinis habet. Quintupliciter ergo exuperant tyrunculos. Primo sciunt varios strepitus bellicos inanes quos inexperti multi faciunt. Secundo modum pulsandi norunt. Tertio modum repellendi ictus non ignorant. Quarto sciunt armis vti sine grauamine. Dauid inassuetus armis: armatus progredi nequibat. Demum non fugit eos quo pacto noceant aliis: & tutari se sciunt ab aliorum ictibus. Sed isti milites de quibus in secunda specie loquuti sumus non sunt fortes, sed fugaces: fugitant enim tanquam meticulosi, cum periculum increbrescit, & inferiores sunt, & sunt deiectiori animo. Vrbanae autem copiae se hostem praestolantur & intereunt: quod apud Hermeum contigit. Hermeus est nomen loci in Euboea: quae est cEgaei maris insula euboicum mare a se denominans. In ea olim fuit Coronia ciuitas, quam Athenienses duce Phereo obsederunt, qui arcem proditione cepit. Charon The banorum dux in obsessorum auxilium missus ea pugna occubuit: cuius caede milites consternati qui antea viriliter manus conseruerant, fugam arripuere: ciues ac vrbanae copiae fortiter pugnantes omnes prope interierunt. Est enim vrbanis aciebus indecorum fugere: & mortem tali saluti praeferendam censent. Milites vero mercenarii, a principio vt superiores sese discriminibus obiectant, Difficultate vero intellecta fugam corripiunt, interitum potius quam pudorem formidantes. Talis autem vir fortis non est. Tertius modus est fortitudo quae ob iram obuenit: quae est quando ira perciti infrenium belluarum more in eos feruntur qui ipsos aliqua plaga affecerunt: qui propterea fortes videntur. lrascen tia enim est cos fortitudinis: quia ira saeuiores sunt. Reuera furoris concitatio ad aggredienda pericula res est impetuosissima: hinc illud apud Homerum de Hectore legimus. Et vires addit irae. Ira animum mox corripuit, vis ferbuit acris Naribus, & sanguis iamque ebulliuit &c. Haec enim omnia irae concitationem significare videntur: sed isti non sunt fortes. Nam fortis propter honestatem operatur, & illos ira coadiuuat. Quapropter ira fortem ad fortiter agendum iuuat. At ipsa est moderate post iudicium rectum induenda. Taurus enim cornuam, & vnicornis suum cornu ante congres sum cum elephanto praeparat: & leo terram cauda ferit, & villi cani, setaeque porco dimicaturo eriguntur. Ferae autem ob dolorem & timorem dimicant, sed frequentius ob dolorem agunt, vt quia vulneratae sunt, aut vulnerari formidant, tentant an eorum inuasione possint aliis timorem incutere, & se conseruare, nempe si in suis latibulis in nemore essent nullum inuaderent. Igitur a simili fortes non sunt qui dolore perciti & ira in discrimina irruunt, nihil mali praeuidentes. Secundo, hac via asini fortes dici mereren tur, qui esurientes vix a pabulo dimouentur, scripsi vix, acerba verbera plus mouent quam fames, & moechi ob tetram libidinem multa audent.

3

¶ Tertio fortitudo ob iram maxime ei vicina est quae fit secundum naturam electionem praueniens: sed vera fortitudo non est sine electione & fine, quia est honesti gratia.

4

¶ Quarto cum homines irascuntur ob paruipensionem dolent, & cum vltionem ceperint voluptate afficiuntur, & propter haec agunt. propterea pugnaces sunt: fortes autem non sunt, non enim agunt ob honestatem & vt ratio monet. fortis more probi iudicis non capit voluptatem in vidicta. Diligit hominem, odit eius culpam & gaudet in actu iustitiae ministratae. Licet iustitia suspendio annectatur, potest quispiam de vno voluptate affici & moerore de alio. lsti tertii agunt ob perturbationem & affectum. Non sunt ergo fortes: sed aliquomodo sunt fortibus siles, nam pericula contennunt. Porro si electio praecedat & debitus finis gratia cuius operaretur, quando fu ror sequitur, est vera fortitudo. In fortitudine ex ira duo proueniunt scilicet dolor ob iniuriam illatam, & nondum vindictam & delectatio cum corripuerunt eum qui in eos iniuriam commisit, tunc delectantur, quia desiderium suum iam compleuerunt. Quadruplex est differentia inter hos & vere fortes, primo quantum ad cognitionem, quia pericula non prauident. Secundo per electionem, quia ista fortitudo ob iram est naturalissima & subita non expectans consilium & electionem. Tertio quantum ad intentionem: cum ei finis fortitudinis dei sit. Quar to per delectationem, cum isti tristentur. Tortis enim non capit oblectamentum in vindicta, sed quia belle operatur. Loqui tur ira moderata & assumpta. Quartus modus sophisticae fortitudinis est fortitudo per spem. lsti spe freti, quia secunda fortuna eis alias saepius arrisit sunt fortes, & in periculis fiduciam habent. Hoc contingere potest in vna integra gente aliam saepius domante: & propterea in spem erigitur. Ille enim qui aliquos tales vicit, caeteros se superare posse arbitratur. Sunt autem fortibus similes, quia vtrique bene sperant: sed fortis alium finem sibi vendicat, vt saepius iam est significatum. lsti fiduciam habent, quia se superiores esse rentur, & arbitrantur nihil mali suscepturos. Simile aliquid temulenti faciunt. Putant enim omnia prospere, sibi cessura: quae cum dextre non cedunt, fugam corripiunt. In temulentia ( vti Quidius in arte ait) pauper cornua sumit. Temeto calefacti multa sibi pollicentur. Vina parant animos, redduntque caloribus aptos. Non est sermo de pure ebriis) & vinum ad praelia trudit inermem. At viri fortis est terribilia honestatis gratia ferre: quia illa ferre est decorum, non ferre indecorum. Posthaec corollarium infert inquiens, Potius fortis esse videtur qui in repentinis terroribus interritus & inconcussus sine perturbatione manet quam qui praeuisis. Quia virum stare intrepidum in subitis terroribus magis ab habitu emergit quam praeueniendo. Acsi sic argumentaretur. Ille est magis fortis qui ex habitu fortitudinis, quam ille qui non operatur ex habitu: at qui resistit in repentinis periculis operatur ex habitu. qui autem pericula praeuidet, potest se armare & animum figere ad suam moram: si efficaciter expectare voluerit expectabit. Suam praeuisa minus ledere tela solent. Alter autem qui impraemeditate est inuasus, expectans solum a fortitudinis habitu moratur: modo habitus per modum naturae mouet & impellit. Nec iste ramus cum secundo coincidit. Nam multi bene sperant ob victoriam habitam siue rei militaris peritiam. Post haec ponit quintam speciem siue modum fortitudinis adulterinae, & est fortitudo ob ignorantiam, cum pericula ignorantes sese discriminibus obiectant. Et isti sunt multum affines his qui propter spem & fiduciam audent. Verum illis sunt tanto deteriores, quanto hi minus honestatis habent. Illi enim dignationem habent, quod alios interdum vicerunt. Sane hi non existimatione, vt illi, sed sola ignoratione audent. Hinc fit vt illi aliquantisper sustineant. Sed cum hi aliud quam ipsi arbitrati sunt capiunt, fugitant. Quod argiuis contigit cum in armipotentes lacedaemonios hoc est spartanos tanquam sycionios timidos incidissent. Sed qui fortes sunt & fortibus similes fusius iam dictum est. Argos est Achaiae oppidum, a quo argiui siue argolici dicuntur. Sycionii erant imbellaces, Argiui rebantur cum meticulosis Sycioniis decertate, sed cum secus intellexerint terga dedere. Sycionia est regio inter Corinthum & Achaiam sita. Per vnum exemplum hanc quintam speciem vt secundam probat, & ita esse docet & exemplificat de nonnullis quae ex Graecorum monumentis innotuere.

5

⁋ Dubitatur primo an fortitudo habeat partes subiectiuas.

6

¶ Secundo an in repentinis actibus maxime fortitudo reluceat sicut philosophus dicit.

7

¶ Contra hoc enim argumentor. Actus fortitudinis debet esse deliberatus & cum electione: illud quod ex inaduertentia euenit non imputatur ad mor tale, esto quod sit de mortalium genere, vt periurium indeliberatum: ergo nec in bonis actibus ex genere, indeliberatio facit actum moraliter bonum.

8

¶ Tertio dubitatur an quinque species sophisticae forti tudinis sint peccata.

9

¶ Ad primum dubium affirmatiue respondetur. Probatio. Non est species infima ergo habet inferius. Secundo, istae sunt eius species & inferiora: fortitudo aggressiua, expectatiua fortitudo, fugitiua, cunctatiua more Fabii Maximi, de quo poeta sexto Aneidos ait. Vnus homo nobis cunctando restituit rem. Poenum ducem alia via censuit non esse atterendum.

10

⁋ Ad secundum dubium etiam affirmatiue respondetur. Ad rationem in oppositum concedo talem fortitudinis actum esse deliberatum. Habituatus enim propere circa suam materiam deliberat. Et sicut habet habitum fortitudinis, ita habet habitum prudentiae, fortitudinis regulatiuae, & citius eligit. Et sic obiectio non procedit. luramentum indeliberatum, quod non esse peccatum aiunt, non est actus humanus, inaduertentia enim periurium excusat, tunc autem inaduertentia est periurii causa, quando si aduerteret minime peieraret.

11

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur quod pugnare propter ho norem, praemium, aut infamiam vitandam, non est malum, vt multi falso arbitrantur. Licet enim confligere pro fortunis protegendis. ltaque a fortiore ob ignominiam euitandam aut ob honorem in viro quem certare decet. Nam quilibet talis honorem opibus praeponit: clericus autem precationibus decertat cum deo & non armis militaribus. Et quia hi actus sunt boni, virtutes generant: timore poe nae manus conserere, vbi non patet elapsus, non estculpa: & si alia mala circunstantia non inuoluatur non est peccatum sed est inferioris ordinis quam duo primi gradus primi rami.

12

¶ Secunda species ponit procliuitatem ad fugam vbi ratio mouet esse manendum, & in hoc est culpa. Tertia species potest exerce ri sine crimine. De quarta sicut de secunda dicatur. Sed omnes isti rami deficiunt a vero fortitudinis fine cum non ponantur finis ipsius virtutis propinquus aut remotus. Pax & commune bonum est finis belli remotus. Pugnammus enim vt pacem habeamus, dicit Tullius primo officiorum, & Augu. xix. de ciuitate dei. De fine propinquo superius non nihil retulimus. Honestum fortitudinis finem Aristoteles ponit. Nec tertius ramus primae speciei qui aliis duobus est deterior vel minus bonus est pecca tum. Timore enim poenae bellare non est malum, sicut nolle peccare timore poenae gehennae non est peccatum: nec timor seruilis est malum nisi culpa in ratione obiectiua implicetur.

13

⁋ Quarto dubitatur quis sit ordo specierum fortitudinis. Respondetur. Fugere est fortitudinis infi ma species. Ipse enim fortis nonnunquam celeritate pedum sibi succurrit: discrimini non temere sese inii cit, cui coniectatione pensiculata est prorsus impar. Animo circunspecte versat hostis vires atque suam imparitatem. Si in suo conflictu plus incommodi quam boni timet euenturum, minime congreditur. Dum quidam Demostheni fugienti exprobraret dicens. Fugis o Demosthenes. Scite respondit. Qui fugit, iterum pugnare potest. Nam saepe etiam victis redit in praecordia virtus. Semel autem confectus haudquaquam contia pugnat Supra quam est cunctatio, & licet in casu inuadere sit difficilius quam expectando reci pere, non interest, quia aggressor mouetur, alter quietus stat. Si dicas motum ad hanc prouinciam conducere, stat tamen ob loci opportunitatem & aliis adminiculis in casu aggredi esse difficilius: tamen resistere communiter est difficilius. Aggressor enim se superiorem censet. Nam vix aliter hostem inuaderet. In pharsalico bello Pompeiam inconsulto stetere immobiles. Caesariani mouebantur.

14

⁋ Contra dicis fugere non est actus fortitudinis. Fortis enim suam vitam exponit fortunae antequam fu giat. Respondetur in casu, viri fortis est pedum celeritate suam vitam protegere: plerique meticulosi turpiter fugiunt: consternati succumbunt, pernicitate vti nescientes. Scire ordinate fugere cum locus ef flagitat non est indecorum. in bello Rauennatico Hispani a Gallis meo tempore victi animose aufugerunt. comitem Fuxium iuuenem cordatissimum Ludouici duodecimi ex sorore nepotem superuenientem intrepide expectantes occiderunt, fugam turpem non laudamus.

15

¶ Quinto dubitatur an vir fortis in acie belli iusti bene agat stando: esto quod reatur se casurum si manserit.

16

¶ Sexto vnde sanguis viri fortis per nares ebullit.

17

¶ Septimo an licet vti insidiis ac occulto marte in bello. Tullius enim primo Officiorum insidias vituperare videtur.

18

¶ Ad quintum constructiue respondemus. Nam etiam in lumine naturali non potest fortis pulchrius mortem obire quam manus conserendo: vbi probabiliter putatur sua expectatio salutem reipublicae allatura. Renuit molliter in culcitra animam efflare. Christianus miles pro religione in primis, pro regni salute, ac aliis honestis causis in statione per¬ durat, & casus occurrere potest vt vestigium retrahere nequeat. Ante conflictus feruorem conscientiae satiffacit. ac commissa scelera sacerdoti denudat. Et potest casus occurrere, quod propositum confitendi si euadat, sufficit.

19

⁋ Ad sextum dicimus illud a cordis calefactione & interiorum commotione prouenire.

20

¶ Pro septima dubi tatione dicimus in iusto bello insidias esse licitas. Ita enim fecit losue, ludicum. viii. imperante dio. verum tenpestiue occultare non est nephas. Multi praeclari duces insidiis gaudebant vt philippus macedo sua cautione militem discrimini haud quaquam exposuit, propterea laudabatur. Plano etiam Marte eius filius Alexander manus conseruit, nec imprudenter, fuit enim ille miles longo armorum vsu in bello assuetus, ferire atque ictus euitare iam paterna militia didicerat. Tullius insidias cum verborum deceptione taxat. Sic eum intelligas, alioqui cum eo non opinamur. Secundo indecorum est potenti regi stratagematibus mi litaribus & insidiis cum inferiori vti, tamentsi enim sine delicto id fieri queat gloriosum minime reputatur. Finaliter haeres, quanam via homo fortis euadit. Dicimus quod aliqui ab influentia siderum & horos copo atque parentibus sunt meticulosi, sic etiam a patria. Apricis eim oris orti minus sunt bellicosi quam frigidis regionibus orti paritate data. Insuper hebetiores duriores sunt vulgo milites, vt de Achille. Aiace Thelamonio & caeteris contigit. Ditiori autem Minerua pollentes frequentius & degeneres in opere sunt nothi martis, nihilotamen secius & hi & illi marticolae fiunt. Ratio, voluntas, ac honesti cupiditas hominem ad mauortios pulueres sustinendos impellit, quare ingenio pollentes longa militia strennuissimi duces euadunt, acumem enim intellectus circunspectionem praeuidet, imminentia mala praesagit. lam habitu parto ignauiam socordiamque profligauit, quare imperio est dignissimus, vt strennuissimus An nibal, impigerrimus Caesar, & similes.

21

¶ Caeterum circa quartam speciem in qua dicit feras ob dolorem inuadentem reprimere. Scito quod leoni generosus est mos percussorem sui diligentissime obseruare, quem in quantalibet multitudine appetit, eum autem qui telo ipsum ferire studuit at no lesit, prostratum resupinat nec vulnerat, aequa trutina iniuriam compensans.

22

¶ Simpir superius diximus actum esse finem fortitudinis, porro habitus est propter actum, propterea actus est finis naturalis virtuti accommodatus. Finis fortis est honestum, hoc est pugnat fortis consonanter ad rationem, non autem aliter, si alium finem ei praestituit, iam gyrum fortitudinis transilit. Demum tametsi hominibus insitum est vitam tueri secundum dictamen rectae rationis, ipsa est pro gloria Dei ac vtilitate reipublicae exponenda. Homo inter duo ponitur, dedecus est ex vna parte si fugam arripiat, pulcher interitus altera ex parte. Hic autem est capessendus, illud vero tanquam aconitum aut aspis fugiendum. Et si in pace, quae est finis iustus belli, aliqui lasciuiant, ac in ocio marcescant, deteriora tamen damna mauortio strepitu contingunt, vt templorum direptio, religionis conculcatio, stupratio virginum ac matronarum, teterrimae caedes, fortunarum direptio. haec enim sunt detestabilissima. at in pace salutaria bona accidunt ac pauca incommoda, quare alma & togata pax est luctificoso bello anteferenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8