Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

"NOstra autem sponte" &c. Prima conclusio huius. xii. & vltimi capitis est. Intemperantia magis quam timiditas nostra sponte comparatur. Probatur haec conclusio. Primo, quia intemperantia est ob voluptatem quam cupimus: & metus est ob dolorem quem fugimus. Secundo, dolor retrahit & naturam corrumpit habentis: voluptas autem nihil tale facit, sed potius saluat, igitur.

2

¶ Secunda conclusio. Intemperantia est vitium reprehensione dignius quam ipsa timiditas. Probatio, nam scelus quo magis est voluntarium eo magis paritate data vituperatione dignum est: intemperantia autem est metu magis voluntaria, ex dictis, igitur. Secundo, illud quod facilius potest euitari est exprobrabilius: sed intemperanta citius euitari potest qui timiditas, igitur. Consequentia tenet cum maiore. Declaratur minor: quia vitium quod facilius & sine discrimine per assuefactionem ad contrarium fit potest facilius vitari: sed intemperantia est huiusmodi, igitur. Porro facile & sine periculo potest quispiam assuescere bene operari in his circa quae est temperantia & intemperantia quia earum obiecta crebriter occurrunt in vita, vt cibus & potus, sed timiditatis obiecta in potentia propinqua & actu rarenter eueniunt. Item bene assuefieri in materia temperantiae non est periculosum: sed assuefieri in actibus bellicis circa quae est timiditas, est periculosum. Tertio, illa circa quae est timiditas sunt voluntaria in vniuersali & in particulari sunt inuoluntaria: sed illa circa quae est intemperantia sunt voluntaria in particulari, & inuoluntaria in vniuersali. ld vno verbo dicitur. Aggredi conflictum in conmuni in quo timiditas exercetur, est magis spontaneum quam hanc acrem pugnam cum feroci hoste adoriri. hoc enim pacto timor est magis in vniuersali spontaneus quam in singulari. Opposito modo de intemperantia: esse moechum ac intemperatum prorsus ab omnibus ratione vtentibus est respuendum: sed hanc mulierem, demonstrando Helenam, cupere est voluntarium. Vel breui dicatur sic. Nemo vellet intemperatus esse, vincitur tamen a singularibus instantibus: quocirca potissimum est remedium circa intemperantiam cogitationem singularium abolere: cogitatum igitur ab hac speciosa foemina auerte, si sapis, hanc normam notato. Contra est in timiditate, singularia sunt minus voluntaria vt ignominiose clypeum abiicere: verum ipsum in communi est magis voluntarium vt fugiendo saluari: & quia litera est paululum scabra eam enucleabo. Videtur autem timiditas, non perinde atque singula sponte agendi principio subiici, hoc est videtur timiditas in communi siue obiectum communitatis generaliter cosideratum non sic voluntati subiici atque singularia: haec timiditas in generali dolorem no affert, sed illa singularia dolore animum stupefaciunt, vt arma abiicere compellant: at contra fit in intemperantia. litera est ita perspicua, vt ingeniosus me carperet si vlterius eam enuclearem.

3

¶ Sequitur in litera alia conclusio. Intemperantia vitium puerile est: cum puerorum enim delictis quandam similitudinem habet: at vtrum ab altero hoc est an intemperans a puero, an ab intemperante pusio intemperati nomen primum pullulauerit ad praesentem sermonem hoc nihil refert: hoc est ad moralem philosophum nihil interest. Tales enim etymologiae potius ad grammaticum spectant. Posterius a priore emergere palam est: sed hic ab intemperante puerilia peccata intemperantiae dicuntur: nec absurde quidem eo modo nomen translatum est. Nam castigandum & temperandum id omne est quod foeda cupit & mali incrementum capit, atque luxuriat, & abundat: talis namque est libido: & ipse puer. Nam pueri secundum concupiscentiam viuunt: magnaque est in illis voluptatum cupido. Si igitur moderatori puer non obtenperaret, naeque se subiici illi patiatur, nimium efferetur, & serpet, & longius praeceps in vitia abibit: quia ad delectationem ad quam pronus est, habitu malo parto vallabitur. Est enim voluptatum appetitio insatiabilis. appetitus sensitiuus quanto plus delectationem experitur, tanto magis eam prosequitur & immergitur. Patet ad oculum, Da puero cerasa, pyra ve matura comedere ad corpus discrasiam & ventris infrigidationem quem distentat. alio qui vix quiescet. Et patet amplius, corpus prutiens scalpendo, prutitus luxuriat: & scortationibus assueti rarentius abstinent: de gulosis & assuetis immodice bibere, & cum foeminis se commiscere, & vndique delectationibus furenti voluptatum appetitu insurgunt: & concupiscentiae exequutio & actus ipse exterior innatam cupiditatem luxuriare facit. Qa si perturbationes vehementes sint, rationem extrudunt atque eiiciunt, hoc est rationem offuscant, vt in septimo libro videbitur. Infert postea corollatium dicens. Quapropter oportet vt concupiscentiae mediocres sint & perpaucae rationi non aduersantes: tale quid temperatum castigatumque vocamus. Nulla voluptas nisi ea quae estrationi conformis est admittenda. Quidam de honesta voluptate librum inscriptum emisit. In cibo & moderato potu est innata voluptas: sic & in studio & in aliis voluptatum actibus si quis studiosus extiterit. vt viuere autem puerum sub paedagogi praeceptionibus oportet, ita cupiditas parere debet rationi. ld enim solum cupiendum est, quod ratio recta efflagitat. Ex quo iterum fit vt temperatus a ratione non discrepet. Honestum enim est ad quod vteroe scilicet & paedagogus & ratio tamquam ad scopum prospicit. Propositum paedagogi est honestas: sic propositum rationis rectae vt appetitus delectationem omnem honestam respuat. Dicebat perbelle saepenumero Agesilaus: Pulchrum est hostium moenia expugnare, sed multo pulchrius foedas voluptates continere.

4

¶ Circa solutionem huius capitis per modum dubitationis argumentor Primo, Fortitudo est temperantia praestabilior: ergo timiditas est intemperantia deterior. Tenet consequentia, quia semper meliori peius opponitur, septimo, octauo & nono Ethicorum.

5

¶ Secundo dubitatur de speciebus temperantiae.

6

¶ Ad argumentum dico, quod maiori virtuti vitium oppositum est peius, paritate data: modo timiditas circa magis difficile insudat, vt in litera philosophus dicit: modo intenperantia habet aliquas malas partes annexas: & est magis in nostra sponte sita. Modo vitium quanto magis est in nostra facultate situm, tanto est exprobrabilius.

7

¶ Ad dubitationem respondetur, quod species temperantiae sunt sequentes, sobrietas circa potum, cuius oppositum est temulentia: hoc est excessiua potatio cuius) vna pars est ebrietas omnem rationem alienans: & haec est humillima seu abiectissima, & virum ad statum brutalem deiicit. Mulieres Romanae tempore Romuli temulentia maculatae morte plectebantur. Circa esibilia sunt temperantia regularis & ecclesiae ieiunium: cuius quadragenarium in verno tempore est antiquissimum: & ratione diutinae consuetudinis maxime seruandum. Circa venerea sunt trea castitatis species, virginalis, vidualis, & coniugalis, cum earum oppositis, fornieatione simplici, moechia. incestu, stupro, raptu, infando scelere, & reliquis.

8

¶ Verum hic ob Haerefiarehas & eorum assectatores virginitatem exterminantes qui candida denigrant & atra dealbant ambigitur: quem locum inter has castitates virginalis nitor sibi vendicet: & videtur quod infimum, in lege enim Mosaica rarentius erat in vsuFilia Hiepte virginitatem suam in Montanis, quia semen in Israele non suscitauit, deflebat, vt in libro ludicum memoriae est proditum.

9

¶ Respondetur, quod de multiplicando populo dei tunc copulae erat indulgendum, & ea lex fuit vmbra solum & typus legis gratiae. In noua autem lege Christipara virginitatis tesseram explicuit, ad cuius vexillum multae virgines ocyus conuolarunt. Ioannes Sebedei. Ioannes Sacharie, Agnes, Agatha. Vrsula, nostra Britanna agmen virginum agens densum: hi sequuntur agnum quocumque ierit, vt Ioannes in Apocalypsi scribit causam subiungens: quia cum mulieribus non sunt coinquinati, sed virgines permanserunt. Luculenter contra louinianum Hieronymus virginitatem connubio praeferendam monstrat. Et patet ratione Abdicare enim in vniuersum venerea est splendidius quam partem eorum abiicere. Inter hasce ergo castitates virginitas absolute apicem sortitur: licet ex circunstantiis viduitas hanc vel illam exuperet. Sic Annae, de qua Lucae secundo, viduitas vsque annos. Sa. & Magdalenae caelibatus & vitae puritas post conversionem triginta annis rigorose seruata, Agnetis virginitatem perbreuem exuperant. Et castitas communiugalis Abrahae ob singularem praerogatiuam in ea relucentem aequatur huic virginitati aut illi: simpliciter tamen virginitas reliquos duos castitatis ramos supergreditur. ltaque connubialis castitas absolute inter has tres species infimum sortitur locum: quae tamen est pulchra facilisque si vir probam nactus fuerit foeminam: sed si impudicam, morosam & turture loquaciorem inuene rit, est magna calamitas: propterea non ab re sancti virginitati primas dedere partes.

10

⁋ Dubitatur, an gula intemperantiae filia sit mortale delictum. Respondetur, quod gula est appetitus inordinatus cibi vel potus saepius venialis: quando non est notabilis excessus a latitudine medii: quandiu enim quispiam gyrum medii vere vel inuincibiliter tenet minime exorbitat: si plurimum a latitudine medii deuiet in corporis discrasiam, gula est letalis: communius tamen iam venialem suspicor. Si vero quispiam voto contraeat qui ecclesiae praeceptioni deliberate, formaliter, interpretatiue ve, mortaliter delinquit. leiunium tamen ecclesiae ad corporis dispendium minime hominem deuincit: quando esset ieiunium in corporis laesionem notabilem, in occulto manducet ne alios malo exemplo scandalizet. Obscoenitatem ac exprobrabilitatem intemperantiae concludentes, dicimus quod bruta est intemperantiae foeditas, Stante enim litera Aristotelica semper in diatribis Philoxenus siculus infamen appellation subibit. Ecquid asoto Nerone detestabilius? Ameridie ad mediam vsque noctem epulas cum bellariis protrahebat: omnium nepotum altissimus gurges: inexplebilem ventris ingluuiem ceu deum colebat: inter scortorum atque ambubaiarum ministeria coenitabat, vino largius hausto tetram in libidinem horrendamque dictu ruebat. Hoc Suetonius detegit. Nonne Sardanapali inaudita intemperies Assyriorum imperium magna industria partum prorsus euertit, asinus bipes inter homines non connumerandus. Eius epitaphium in Tusculanis quaestionibus Cicero commemorat: quod enim potius cornutum bouem quam hominem fuisse indicant. De moribus deprauatis non de natura loquor. Polyphagi eum & edaces vitam abbreuiant, & ad bellicos sudores sunt ineptissimi. obesis enim ventribus ingenii acumen atque memoriam hebetant: de patinis plusquam de philosophia cogitant. Gulosis, Epaminundas Thebanus aequissimo iure infestus fuit: qui quendam portentoso aqualiculo ab acie reiecit, affirmans tres clypeos talem ventricosum tegere non posse. Mensas dapsiles diuitiis affluentes sicut cicutam spernebat, gastrimargosque insimula¬ bat anxie. Inuictum Annibalem Campana luxuria eneruauit. Miles eius bellico strepitu assuetus nullis Romanorum viribus vinci poterat: sed post ea in Capua ac circumuicinis locis tripudiis, cantionibus ac scortationi deditus, prorsus elanguit, sicque crapula seu luxus vigilantissimum atque strenuissimum ducem cum armipotente exercitu superandum tradidit. Non sic Helias vixit, qui coruorum ministerio pastus est. Pari modo Paulo primo eremicolae dimidiatum panem coruus quotidie afferebat. Socratis, Platonis ac Diognis victus in gypto parsimonia est omnibus nota. Tymotheus dicere consueuit bene cum his fore quos Plato conuiuino accepisset. Prugalissime enim coenauit, oliuis paucis, pane item & aqua contentus delicaciores epulas & opipara conuiuia aspernabatur. Quid de ipso Daniele & sociis scribamn, qui regali mensa contempta coenam praeferebant, ne cibis lege violatis contaminarent? Et quid de Ioanne Baptista omnium frugalissimo scripsero? Magdalene. Maria Egyptiaca, ac plerique alii in frugalitate ac parsimonia incridibili totam vitam egerunt: petulansque corpus seruitutem sanctam seruire coegerunt, paulatim ad arctitudinem sese redegerunt: quocirca eis haud quaquam obfuit. Denique praefatam regulam de singularium cogitatu aureis literis notaueris ac tempus vnius diei deperditum minime putabis. Quid dixi vnius diei? Dicam audacter integrae septimanae. Norma est haec. Cum cogitatio sormosae mulieris quam alias amasti in mentem succurrit, illam citius dicto amputabis: et si illam antea non adamaueris eam si perniciosa fuerit cancellabis. Sis memor illius considerati Anachoritae quem Romana foemina opulenta, praestantique forma deuotionis gratia inuisebat, quae abiens aiebat: sancte vir tuis precaminibus mei memoriam facito, cui scite syluicola respondit: deus faxit vt e scrinio meae memoriae prorsus euellaris, atque funditus extirperis. In priscorum eremitarum annalibus multa similia lectitamus. Pari modo lapsibus particulatim considerandis non immoreris: si tibi in mentem occurrat an posthac peccabis nec ne, potissimum in singulis hunc scrupum rescinde: mentaliter dicens: mea pro virili ab omni excessu defectuque cum dei praesidio cauebo. Et hoc dogmate hunc tertium claudo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12