Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

"CVpiditatum aliae sunt communes & naturales, aliae vero sunt propriae & appositae". Exemplum primi: Vt naturalis cibi cupiditas. Omnes enim alimento sicco, qui cibus, aut humidom, qui potus est, nonnunquam indigent: et aliquando vtrunque auent. Et cubile etiam cupit ( vt Homerus ait) iunior atque florens: hoc est lectum ad dormiendum in cubiculo. Quia enim tales plus mandunt. ob sustentationem & crementum, eos plus dormire est necessum. Nec inter hoc cubile & illud ea tem pestate discernunt, prouectae vero aetatis de cubili tempore locoque discernunt. Cupiditates propriae sunt, quas non omnes cupiunt: sed quod vnicuique tale esse videtur, licet aliquid naturale contineat: non enim singuli tale vel tale vel eadem desiderant, sed hic perdite amat gruem, hic phasianum, ille carnem bubulam suillam ve. Quocirca nostrum particulare id ipsum esse videtur: naturale tamen est indiuiduo, & non toti speciei. Deinde ponit primam capitis conclusionem dicens. Circa communes cupiditates pauci peccant, & vno modo dicit litera, & ad vnum ad ipsum inquam plus, hoc est solum vno modo capiendo plus quam par sit. Ventrem nimis referciendo, aliqui primo apposita more lupi deuorant ad sacie tatem, mandant quo ad ventrem distentant. Circa vero proprias multi delinquunt & multis modis Cum enim quisquam bibit & comedit quaecunque quoad excessu repleatur, fit exuperatio cupiditatis com munis plusquam par sit accipiendo. Porro repletio naturalis indigentiae quaedam communis cupiditas est: propterea qui se hac via plusquam aequum sit referciunt ventri addicti, circa ventrem furentes, & gastrimergi dicuntur: & qui tales sunt mancipiis persimiles sunt aluum sine discretione replentes. Tales autem sunt perpauci & circa maiores nutrimenti copias delinquunt.

2

¶ At qui proprias cupiditates sequuntur & eas amant, peccant gaudentes quibus non oportet, & sic de aliis circunstantiis. Gaudent inquam quibus non oportet gaudere, quippe cum sint odio digna gaudent, vtpote cum intemperanter, & splendidius aequo comederint: & illud est suapte natura odio dignum. Praelatum pingue sacerdotium habentem laudat dilirium vulgus, si mensam Sardanapali regis luxu perditi, aut alterius diuitis epulonis teneat. Et si talium quibusdam guudere oportet magis gaudent quam liceat, & plus gaudent quam mul titudo hoc est nimis intense in gradu & ardenter. Licet de gradu est difficultas. Deistis dicitur. Quo rum Deus venter est. Quidam delicatos pisces, rombos, lupos, soleas, non esitant nisi butiro & salsamentis gulae irritamentis praeparentur, vt dicebat ille lurco, perdicis obesae pectus mandens siue salsa mento. Ecce quanta patimur per amore Christi. Alii frugalioris instituti, famen condimentum gratissimum, solam adhibent.

3

¶ Sequitur seuda conclulio. Dissimiliter temperantia & intemperantia sunt circa dolores, & ipsa fortitudo. fortis est patiendo dolores, quos meticulosus abhorret. Sed quis non est temperans ferendo dolores, intemperans tamen non ferendo, sed intemperans citius ex eo dicitur, quia magis dolet quam par sit quoties voluptate non potitur, atquedolorem affert ei ipsa voluptas. Et contra temperans eo ipso quod voluptatum absentia non torquntur, & quod praesentibus abstinet. Intemperans vero concupiscit voluptuaria omnia, vel ea quae maxime: & a cupiditate adeo ducitur vt illa caeteris omnibus anteponat, quae propter concupiscens & non adipiscens toruntur, cum dolore enim cupiditas est. Hoc est tota eius vita est anxia & aerumnosa. Postea dicit. Absurdo autem est persile ob voluptatem dolere, nihilo tamen se cius est verum quod voluptas habita non generat dolorem, sed sua absentia est causa priuatiua tristitiae: vt absentia nauderi est causa submersionis nauis in vndis. Duplici poena hi lurcones afficiuntur. Ex ventris enim ingluuie vel crapula

4

¶ Sequitur morbus & dolor, quia vt dicit Horatius, nocet empta dolore voluptas, & si non potiatur concupito torquntur. Masinissa Numidarum rex centum annos natus coram tabernaculo stans in meredie frugaliter vel stans vel ambulans comedebat, vt suos ad temperantiam inuitaret. Cyrus maior Darius & Popeius Romani duces a temperantia plurimum laudantur. Ebrias mulieres morte Romulus plectebat, cogebatque mulieres viuere ita abstemias ac si bibissent de elitorio fonte Arcadiae, de quo si quispiam biberit (vt poetae fingunt) vinum omne oderit. Dicente Nasone. Clitorio quicumque sitim de fonte leuarit. Vina fu git, gaudetque meris abstemius vndis.

5

¶ Sequitur tertia conclusio. In voluptatibus deficientes & in iis minus quam oportet gaudentes vix reperiuntur. Hoc est sunt rari, non est humana hmodi insensibilitas, cum caetera aialia cibos discernant & quibusdam gaudeant aliis non gaudeant. Pinguibus non vescitur feles seu murilegus, quae canis capit, & mltas haerbas equus aspernatur, quas auide bos legit. Tanto magis discernit cibos homo. Quia si quis reperitur cui nul sus cibus oblectamento sit, & qui vnum alimentum aliis non praponat, hic longe ab humano viuit ritu. Nomem non ha buit talis, quia non facilae iuenitur.

6

¶ Ex his quis temperans sit non difficile est deprehendere. Temperans autem medioeriter se habet circa haec, hoc est circa dolores & voluptates. Siquidem omnino non gaudet quibus gaudere non decet, vt quibus intem peratus potissimum delectatur, verum potius moleste fert, & si gaudendum est non vehementer in illis oblecta mentum capit, nec amplius quam ratio dictet: nec si absit, dolet: nec cupit nisi mediocriter: nec vlla res prorsus talis ipsum delectat secus qui ops, & voluptates quae ad bonam valetudinem corperis conducunt appetit, & res caeteras voluptatis effectrices appetit, mon corperis valetudini non aduersantur, eiusque ipedimento non veniantur, nec honestatem offendunt, nec honestatis limites transcendant, nec facultatum metas transgrediantur. Porro qui in his se habet magis quam dignum sit, voluptatem plus quam aequum est amplectitur, sed temperans nequamqui talis est, set talis vt ipsa recta ratio praescribit.

7

¶ Circa hanc literam dubitatur, Primo, quare dicuntur concupiscentiae communes, & quare propriae. Secundo quem cibum appetitus sensitiuus appetit in absentia. Tertio, quomodo cognoscitur latitudo temperantiae. Quarto, an viris perfectis & sanctis necessitas sit regula viuendi. Quinto, an voluptas in cibo incidens sit peccatum.

8

¶ Ad primam dubitationem dicitur, quod sunt communes quia naturales, totum genus aut speciem consequentes, vt cibi & potus concupiscentia ad subueniendum indigentiae naturae. Est vnum peccatum in hoc plus capiendo quam natura requirat, propriae concupiscentiae consequuntur solum indiuiduum, siue ab habitudine naturali, siue electione, siue consuetudine, & in hoc homines non parum diuersificantur, secundum mores hominum, qui vbiuis gentium variantur. Mille hominum species & rerum discolor vsus. Aliqui boleton, tubera, ranunculos, aut testudines auide comedunt, & humanas carnes scythae quidam, no aspernantur.

9

¶ Ad secundam respondetur, quod brutum appetit cibum illum cuius recordatio sensitiua habitualis est in eius sensu: quaelibet enim potentia appetitiua est sua cognitiua, potentia gustatiua appetitiua appetit auenam cuius species est in gustu equi. Sensus est singularium. Prima fames vel sitis in animali non est appetitus cibi aut potus, cum nullus sit sensatus: sed si producatur animal cibi non indigum temporis interuallo animal ipsum quandam taediosam alterationem in stomacho sentit: & in illius reuelamem remedium procurat, & cibo aut potu habito post ea appetit vti superius retulimus.

10

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod capitur cibus sufficiens corpus augmentare ad crementum vsque: postea capiatur pastus sufficiens ipsum manutenere & alere, paucis & minimis natura contenta est. Tam cibi defectu quam eius excessu corporis harmonia dissoluitur. Ex praeteritis quando quispiam bene se habuit & in morbum ob intemperantiam & insensibilitatem lapsus est, potest illud apprehendere. Habeat respectum ne cum corporis incolumitate anima infirmetur vitiis. Caro est hostis domesticus quem oportet in seruitutem redigere, si insolens fuerit: & si id temporis infirmitate laboretur, prudenter actum est. Dicit enim Apostolus. Cum infirmor, fortior sum. Infirmus corpore sanus mente: & illa est hominis praestantissima valetudo: sed quia corpus est animae instrumentum & equus, sine quo homo non viuit: super quem (vt ita loquar) anima equitat: nutriatur ita vt non recalcit ret: & tunc erit bona politia in toto homine. Non hortor corpus in nihilum redigere: quia ille non est bonus politicus, qui ciuem occidit sine quo viuere nequit. Ea propter mentem sanam in corpore sano, quidam sapiens optauit. Ex corporis & partium eius discrasia a nobilissimis suis affectibus anima impeditur. Non comedat cibos in patria sua abominabiles habitos extra necessitatem: vt in Britannia non comedunt testudines, ranunculos, boletos, carnes humanas, & caetera id genus: quia hoc esset honestatis cancellos transcendere. Nam illi cibi consuetudine sunt vetiti. ldemque est ac si aliqua lege prohibeantur. Ergo est intemperantiae carnibus diebus venerinis vesci, vel abstemiis merum bibere: quia oppositum voto emiserunt. Quarto, suas vires in ciborum praeparatione non transcendat. Nam inops & ignobilis etiam opulentus perperam agit opipare more opulenti nobilis comedendo. Si quis tamen morbo laborat iam casus necessitatis occurrit, quae legem non habet.

11

¶ Ad quartam dubitationem, Martinus affirmatiue respondet.

12

¶ Contra hoc argumentor. Cuicumque ad temperantiae latitudinem sufficiunt illa quae retulimus: sed ea perfectis sicut imperfectis conveniunt. Perfectus inquam habet latitudinem diuisibilem in qua si manet, nec animae nec corpori oberit &c.

13

¶ Contra illud obiicitur. Sancti & perfecti viri hoc habent pro regula quodalii non habent nisi pro consilio: sed necessitas est imperfectis viris de consilio, ergo est perfectis de praecepto. Secundo secundum diuum Bernardum in via morum non progredi retrocedere est: igitur non procedendo continuo ad medium strictioris latitudinis peccat. Has rationes Martinus in suo libro de temperantia facit ad concludendam conclusionem oppositam responsioni nostrae. Ad priorem igitur respondeo, vtramque praemissam negando: primo maiorem. Stat enim aliquem hypocritam & malum, habere minorem latitudinem quam hunc sanctum aut illum: ex parua enim comestione quotidiana ipse redigit se ad paruam latitudinem: ita quod si multum comederet ei noceret. Secundo, minor est falsa: consilium est de meliori bono, & stat quod capiendo solum secundum necessitatem non est ei de meliore bono. Secundum argumentum est nullum: ipsum probaret quod homo perfectus teneretur adire non gradum latitudinis: & sic de nihilo viuet. Bernardus intellexit non procedere quando homo tenetur, est retrocedere per omissionem. Adhuc instatur pro eo. Perfectus & eremicola si tantum comederet quantum intenperans male se haberet in corpore: ergo latitudo temperantiae eius est angustior quam latitudo alterius. Quarto, veniale in imperfecto est mortale in perfecto: ergo latitudo temperantiae est strictior perfecto quam imperfecto. Respondetur, quod hoc prius argumentum est nullum. Fateor enim assuetum multum comedere & habere ventrem distentum, & hunc posse plus manducare quam alium, nec posse ita paruo satiari. Consuetudo enim comedendi in naturam convertitur: sicut assuetus quotidie iter facere potest plus itineri facere quam nonassuetus sine iactura, semper loquor de latitudine medii quae in variis variatur. Non est idem medium in Milone & in ludi magistro: sic nec eadem in robusto aut intemperato & valde temperato: sed illud non prouenit a sanctitate & perfectione. Ob memoriam passionis dominicae feria sexta carnium esus est vetitus: qui illo die nisi natalis dominicus eo venerit carnes scienter manducans, peccat. Propter intemperantiam introductus est ciborum delectus ab ecclesia, impii dogmatistae iam pullulant Paulinas epistolas in oppositum (vt aiunt) introducentes. Dicit enim sacer Paulus ad Timotheum: non esse abstinendum a cibis quos deus creauit. Omnis enim creatura dei bona est: & nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Respondetur ad hoc quod Paulus euangelii tuba loquitur contra eos qui studiose delectum seruabant ciborum more legis Mosaicae. Insudabat enim diuus Paulus ad antiquandam legem Mosaicam legis gratiae vmbram. Proceres autem ecclesiae aliis de causis delectum ciborum introduxere, vt diebus venerinis sabbatinisque & in quadragesima, vt homines lasciuam carnem macerent. Ad quartum, nego quod veniale in imperfecto faciat mortale in perfecto.

14

⁋ Dubitatur, in quibus stet latitudo temperantiae. Respondetur, ea latitudo a quatuor dependet. Primo a corporis incolumitate vt capiatur ad eius alimoniam & non vltra: proinde charissime fili alimento temperate vtitor. Secundo, a bona animae cum corpore harmonia, si fuerit inter haec diaphonia, compescatur corpus, vt animae pareat. Tertio, vt honestatis cancellos non transilias. Multifariam id expono omnem coitum nisi vxorium vitato. Nempe omnis talis honesti cancellos egreditur: nec casum admitto quo carnalis commixtio ad vitae conseruationem requiratur. Enucleo casum sic. Sanus abstinentia corpus macerabit necnon mortificabit, atque infirmo coitus valde nocet. Secundo, locupletem mercatorem ita opipare pasci atque principen est indecorum: honestatis enim cancellos ea manducatio transilit: nec mediocris in fortunis potest ita opipare refici vt opulentus. Talis enim in se in vxorem, in liberos, in amicos, ac in rempublicam exorbitat. Talis enim heluo extra infirmitatem si suas opes in mare praecipitaret sane delinqueret: nam extrariis suis bonis cum discretione eum vti oportet: expedit enim reipublicae vt re sua quisque decenter vtatur. Sic qui carnes in vigiliis ac festis nostrae dominae in Britannia manderet decori gyrum transgredereturtest enim contra patriae consuetudinem. Nec honeste ageret nummosus boletos aut ranunculos praeter consuetudinem regionis esitans. Insuper cibum tali tempore vetitum ne tangito: quocirca comedentes carnes quadragenario ieiunio, cancellos honesti transgrediuntur: sic omnis comestio ea tenpestate inconcessa. Quarto, non supergrediaris metas opum tuarum. Pauper enim intemperanter agit ita laute exponendo in escis sicut locuples: & ignobilis sicut illustris. Plerisque videtur ieiunium ecclesiae abiiciendum esse sicut nunc nonnulli deprauati moliuntur: asserentes ob quadragenarium ieiunium homines bonam corporis valetudinem perdere, & ipsum esse a Neotericis inuentum. Respondetur illis, quod hoc ieiunium longa vetustate augmentum assumpsit. In quadragenarii ieiunii fronte in canonicis horis hoc ex Augustino legimus qui dicere videtur ipsum ex institutione domini fuisse institutum: hoc intelligo quoad typum, quia quadraginta dies & noctes in deserto ludaeae ieiunans manducabat nihil. Hieronymus de eo etiam facit mentionem in epistola ad Marcellam, vbi reprobans Montanos, ait nos vnam quadragesimam secundum traditionem Apostolorum toto anno, tempore nobis congruo ieiunamus. Et beatus Ignatius episcopus Antiochenus Apostolis contemporaneus tradit quadragesimam circa Apostolica tempora fuisse institutam. Patet in quarta eius epistola quae est ad Philippenses vbi sic ait. Dies festos nolite inhonorare: quadragesimam vero nolite pro nihilo habere. imitationem enim continet dei conversationis. Aliqui Thelosphorum ipsum instituisse produnt. sed quo iure illud ieiunium sit institutum aliubi locupletius diximus. Ex his liquet eius antiquitas: vtilitas autem patet, nam ieiunium est laboriosum & corporis insultus nobis intraneos compescit: eiusque petulantiam refrenat. Carnalis lasciuiae compressio & carnis subactio spiritui, maximopere nobis conducit. Et opus quanto poenosius paritate data tanta est deo acceptius. ltaque ieiunium carnis petulantiam spiritui subigens, & laboriosum est magni praemii meritorium: iccirco Epicurei piscium & vitae frugalioris osores frenum labiis imponant & virulentam linguam in ecclesiam exacuere desistant. Ecclesia autem inopes, languidos, caeterosque imbecilles ad ieiunium quadragesimale haud astringit.

15

⁋ Ambigitur an insensibilitas sit possibilis & deterius vitium quam intemperantia. Respondetur, quod insensibilitas vix est humanum vitium. Belluae enim cibos salutares ab insalubribus discernunt: inclusa vacca vrticas ac alias haerbas edit: quas caballus minime comedit. Cardones stolidus asellus comedit quas alia pleraque bruta recusant: ac homines in gustu tactuque satius iudicant: nobilissimus enim tactus homini inest, at gustus est particularis tactus. Nihilo tamen minus insensibilitas temporibus quibusdam haud deest, crimine hypocriseos paratur: si superior arctam temperiem magnipendet, inferior cautus & ambitiosus in id vitium ad tempus vt exaltetur incidit. Secundo, mala habitudine corporis eam incurrit. vt morbo ore ac poris tetrisihumoribus repletis cibi interea sunt illi nauseae atque fastidio. Tertio, erroneo iudicio insensibilitatem incurrunt. Natura enim paucis authore Boetio est contenta: iste autem nimis parum, sufficiens censet, ac paulatim sic morbum comparat. At ignoratio potest esse vincibilis, & tunc non a toto excusat: sin aliter, prorsus lapsum eleuat. Ad secundam partem quaesiti dicimus, quod exprobrabilior insensibilitate cum intemperantia atque communior malarum filiarum parens: & signanter spurcae libidinis. Strictam temperantiam cum insensibilitate vulgus hominum ad sidera tollit, attamen illa est homini perniciosior: iudicium enim percutit atque inflat, insaniem demum inducens vt in vitis patrum abunde commemorat. Tales solent esse turgidi & se prae aliis praeferre. Ab intemperantia facilius ad gyrum medii proceditur: illa enim rationem non omnino deiicit: eam tamen laedit atque hebetat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11