Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

"AT vero quaerere & consultare differunt" &c. Ostenditur quando sunt aliqua duo quorum vnum est alio gnalius, illa inter se dispescuntur, at rogatio & consultatio sunt hmoni, & omne consultare est quaerere non autem contra, hoc ex tertio lib perspicuum est. Bona consultatio non est scientia. Probatur, Scientia non est inquisitio bona consultatio est inquisitio, proinde sciem. ia non est bona consultatio. Maior est liquida. Non enim inquirimus de iis quorum sciam ac certitudinem habemus.

2

¶ Sequitur. Atqui nec bona communiectatio. lam ondit bonam consultationem non esse bonam cmuniectationem, hoc pacto. Bona communiectatio fit sine discussione & sic extemplo (ob putitatem eim orga norum & subtilitatem sensuum aliqui subito iudicant) at bona consultatio non fit citra discursum: proinde bona consultatio non est bona communiectatio, cum non fiat eadem tempestatis mensura. Bona enim consultatio cum libramine & mo ra peragitur, & non est ita in communiectatione. Vn aiuntiquit Aristo.) longo spatio consultandum, celeriter postea agendum. Recte itaque ait Salust. Prius, quam incipias consulto, at vbi consulueri, mature facto opus est. Praeterea diuersa sunt solertia & bona consultatio, solertia autem est spens bonae communiectationis medii inuentrix, quod est causa coniungendi duo extrema, ex quibus conclusio oritur. In posterioribus, iquit Aristo, solers extemplo ad propositum medium invenit. Vt si pauper cum diuite loquatur statis coniectat illum pecuniam peterae, vel si duo inimici amicitiam ineant, sollers di cet quod propter vnum tertium amici fiant. Vt de pace iter Herodem & Pilatum ob Christum. Non est opinio, hoc inferius ostenditur.

3

¶ Sequitur in ita. Sed cum is qui male &c. Nunc affirmatiue explanat quid sit ex parte gnis ipsa consultatio& hoc pacto dicit. Cum is qui prperam deliberat hoc et consulit, peccet, & erret: & is qui benen consultat recte deliberet: liquidum est bonam consultationem esse quandam rectitudinem. Ecce affirmatiua propositio quam indagatur genus ipsius consultationis. Non autem est rectitudo scientiae neque opinationis. Facileid monstratur. Quia in rectitudine scientiae minime er ratur, neque etiam opinionis. Illius enim rectitudinem veritas atque falsitas peccatum ac lapsus. Insuper idomne cuius est opinio est determinatum ac citra controuersiam capitur, consultatio adhuc non est sine rocinatione attamena mente assentien do, ita esse aut non esse deficit. Haec eni scilicet bona consultatio non est enunciatio postquam est quaestio. Etenim opinio non est inquisitio, sed iam est assensus determinatus enunciationis, qui vero consultat rem dextere. siue perperam aliud inuestigat rationemque subducit, verum ipsa consultatio bona siue recta est quaedam consilii rectitudo, quocirca indagandum est primum quidnam sit consilium: & circa quam mate¬ ria insudet, cum vero plurifariam rectitudo dicatur, proprie rectitudo est rationi consentanea, vulgariter malis conuenit. eum qui Herculis boues furatus est recte cacum, quod nomen malum sonat, appellamus. Liquidum est non omnem rectitudinem bonam consultationem esse, icontinens enim & flagitiosus accommoda media ad malum finem excogitat & rationem subducendo inuenit medium. Verbi causa Achitophel dissidium capitale in ter Dauidem & Absalonem filium eius aio volutans tandem post cogitationem iussit Absalonem cum paternis concubi nis dormire vt hoc notorio iproperio Israelitarum corda Absaloni conglutinaret, ac eadem a Dauidico studio alienaret. Ista est rectitudo consilii ad malum finem, extendendo rectitudinem cum vulgo, sed non satis es. Primum igitur requisitum ad bonam consultationem est vera rectitudo medii, & non vulgaris ac translatitia. Sequitur. Bamn vero consultasse bonum quoddam esse videtur. In primis probum finem tuae consultationi praescribes, & ea conditio haud suffi cit. Certe possumus bonum finem iniquis mediis consequi. Succurrereiopi est bonum, se furto illi subuenire est veti tum. Non enim sunt facienda mala vt inde eueniant bona. Dicit ita. At poest quispiam & hoc ratione falsa attingere. Sicut in speculabilibus ex falsis verum concluditur sedo priorum.

4

¶ Sic in agibilibus bonus finis perniciosis mediis interdum perficitur. Nonne vides ex duabus falsis in toto sequi verum vt ex his. Omnis asinus est homo, omne visibile est asinus, ergo omne visibile est homo. In barbara. Sic iniquis mediis in toto aliqui sibi parant honorem, diuitias, ad alium scopum, iste id quod rationi consentaneum est assequitur, verumtamem non per illd quod oportet, sed medius terminus falsus ac deceptorius esse poest. Tertium requisitum ad rectum consilium annectit, quod est idoneitas tempo ris negocium digerendi, nec bonitas scopi ac mediorum ad digestum consilium sufficit, sed insuper congrua tempestas subducendi rationem requiritur, vt pote ne nimis celeriter nec nimis tarde in ea materia procedatur, sed vt vniuersa cum maturitatem digerantur. Dicit ittea. Praeterea fieri poest vt alius longo deliberans interuallo opta tum consequatur, alius vero ex templo ac in tempestatis curriculo. Illa praeceps non est bona consultatio, hinc vetusto aiunt prouerbio. Consilium nox ipsa dabit. Perinde acsi diceretur, in ardua re a quiete omnibus pacatis deliberabimus ac sententiam inquiremus. Ipse ego non plurimis rebus implicitus quia mihi curta supellex est, quando dono mutuo, aut alia via nonnihil a me alii expetunt respondere assueui, crastina luce aut perendic redeas, interea a studio respirans materiam illam hinc inde voluto & me circunscriptum raro offendo. Alias autem cum protinus responderim, stati me poenituit. Pecuniam enim mutuo tradens eam ad graecas Calendas recepi vel acriter solutionem petens ex amico capitalem hostem peperi. Aut illis mutuum protinus inficiabar, quibus consentaneum erat mutuum praebere. Sequitur in lita. Insuper fit vt absolute quispi am. Nunc consultationem diducit quod duo sunt scopi respectu quorum bona consultatio emergit, scilicet finis absolutus & vltimus scilicet ipsa felicitas. Alter terminus est particularis vt quanam via possim in socium collegil lesu cantebrigiae recipi. Hic limes ad vltimum terminum em ordinabilis etiam per alios interstites fines. Vt volo in hoc collegio literas amplecti vt magis idoneus in Parisiorum Lutetia fiam. hinc literis puer virili compera tis omne sadium in diuinum cultum impendam. Postea diffinitionem bonae consultationis affert iquiens. Si igitur prudentium est benen consulere ea est directio secundm vtilitatem aliquem ad finem, cuius prudentia est directrix, si alias virtutes dirigat suiipsius fimbrias moderatur bonum consilium est consilii rectitudo ad finem bonum per iusta media ac conuenienti tempore assequendum.

5

Tract. III. Lib. VI. Cap. X.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9