Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"ATqui ciuilis facultas" &c. Ciuilis facultas & prudentia sunt habitus idem re ipsa, attamen ratione discrepant. Non est sermo de prudentia quae libet, se, solum de politica. Taliter in ascensu & descensu imaginabere: vel de distantia inter Oxoniam & cantebrigiam & contra: siue de convexo & concauo in circumferentia, ponendo lineas longas, latitudinis & profunditatis expertes.

2

¶ Dicitur prudentia ea ratione quae est principium agendi bona, ad seipsum. Ciuilis vero facultas, ea ratione quam barmen agit ad alios in politia. Sicut in frontispicio de virtute & iusti tia retulimus, vocatur virtus, vt est talis habitus habentem perficiens. At iustitia in ordine ad alium. Vt est habitus ad se ipsum dicitur prudentia, vt vero ad plures expanditur, ciuilis facultas nominatur. Eam autem quae in ciuitate versatur, pru dentiam diuidit. Nam ea quidem quae est vt architectura, prudentia hoc est praesidens & magistra legum ferendarum est facul tas, quaedam alia est quae circa singra ciuitatis versatur, vt ius dicendo ac decreta agendo, & haec communi nomine eiuil facultas dici assueuit. Ad eam non pertinet condere leges, quia id est munus ciuil architecturae, set, agere atque discernere circa singula reipublicae. Decretum quod est huius prudentiae, in actionem vt nouissimum cadit. Primum est consultatio. deinde electio, tertio decretum, quarto exequutio. Exempli causa: consultatur inter primores christianissimi re gis an sint mittendi legati ad Carolum imperatorem Hispaniarum regem. Deinceps in hac controuersia alterum eligitur, veluti sunt oratores mittendi, deide decernitur & fit decretum vt circumspecti mittantur oratores. Subdit phuns. Hanc ciuilem prudentiam habentes circa singula versantem dicuntur soli rempublicam administrare, quaeles sunt praetores ac alii magistratus qui ius inter litigantes dicunt, & de controuersiis secundm intentionem legum decernunt. At prudentia ciuilis legum ferendarum, in vniuersum pruidet leges ferendo. Primi architectis conferuntur, sedi manua tiis artificibus comperantur. Sunt enim ministri legum exequentes illa quae legibus praecipiuntur, nunc discernendo, nunc iudicando. Hinc talis, prudentia ciuilis actiua ac deliberatiua dicitur. Prudentia architectonica totum corpus eiuitatis respicit quaesi nauis optima gubernatrix sedens in puppi, clauum moderans, & praecipit per leges quidnam agendum sit. Vt vero pauca agam, duplex est prudentia ciuil vna architectonica legum conditrix. Regis enim est leges salutares po pulo condere. Hieremiae. xxiii, scribitur. Regnabit rex & sapiens erit, & faciet iudicium & iustitiam in terra. Alte ra actiua ac deliberatiua, quae vulgo ciuilis appellitatur, at illa quae est hominis ad seipsum, communiter prudentia vocitatur. Hanc in exordio huius capitis ratione differre a ciuili facultate affirmauit, quia homines quempiam prudentem nuncupantes eum intelligunt qui sibi bona procurat. Post haec illam facultatem ciuilem phlus resumit, & trifariam diuidit, vnum ramum addens cuius ane non meminit, dicitque sic. Alia est pritia rei familiaris gubernandae, alia legum conditrix, alia ciuilis, actiua ac deliberatiua. Verum illa prudentia quam circa priuata commoda inhiat est cognitionis quaedam species, attamen ab illis aliis diuersa, postquam est agnitio priuata. Verum vt omnia clarescant sequentem in modum diui sio fiat. Prudentiarum alia est ad seipsa, & haec communius nomem prudentiae citra additum sortitur. Alia autem est ad ples, & il la bifariam scinditur, aut est inter ples in domo, hancque prudentiam familarem seu oeconomicam vocitant, si est ad peres in ci uitate, prudentia ciuil nuncupeartur. Rursus illa ciuilseiugatur: aut. n ent circa ferendas leges, & ea architectura di¬ autur est circa singula in re publica gerenda, & illi non est nomem speciale inditum: at cum nomine vacet, gnali appellatione gaudebit, ciuilisque appellabitur. Et rursus ciuilis in deliberatiuam ac iudicialem diuiditur. Patet in litera. At qui sciunt ea. Nunc placitum vulgi affert, vulgus autem hominum eos prudentes autumat, qui suis commodis student, aliorum neglectis, alios reipublicae vacantes negociosos denominant. Ad hoc autoritatem Euripidis poetae consentaneam citat. Erat quidam miles quondam graegarius qui sub quodam rege stipendia merebat, sortem inter alios diuidens, postea autem in exercitu constitutus, Cen turio & autoritatem habens talitur conqueritur. Qui hoc est quomodo prudens sum, cui licebat olim in ter milites citra negocium viuere, & ex cunctis manubiis aequam portionem sine solicitudine habere, quam tunc multa sollicitudine vix obtinebat. ltaque se minus prudentem censebat, quod ex dignitate cu ram non bona auxit. plebeii hominum faeces expiscantur illud quod videtur sibi ipsis bonum, & dum pro suo emolumento insudant, hoc solum agendum putant. Ex hoc delitio id placitum emanauit. Hoc insulsum paradoxum illudit philosophus inquiens. Ea positio si intelligat sine rei familiaris ac ciuilis gubernatione fortasse non est vera. Hic fortasse non est aduerbium dubitandi, sicut nec forte eius synonymum, vt supra exposui. Charitas autem non quaerit quae sua sunt. i. ad Corinthios. xiii. Et quis putas est fidelis seruus & prudens, quem constituit dominus super familiam suam Matthaei. xxiiii. Et Cicero primo officiorum. Non (inquit) nobis solis nati sumus, sed partem ortus nostri patria sibi vendicat, partem amici. Interdum est praeceptio onus alios regendi subire. Interdum est consilii opus. Interdum inflati sese vt praesint non vt prosint ingerunt. Alienum est nonnumquam alienos agros meis sitientibus irrigare. Praeterea non est manifestum quinimmo est obscurum ac cognitu difficile quomodo cuilibet sit sua res administranda, nisi in re familiari ac ciuili versatus fuerit. Postquam homo est aial sociale. Hoc quodam indicio roborat. luuenes florida aetate geometrae, mathematici, ac sapientes in talibus fiunt. Non dicit simpliciter sapientes, sed cum hoc annexo, in talibus. Prudentiae vero sunt exortes, & id causae est, quama singularium rerum est prudentia, quae expimento cognoscuntur, iuuenis autem in viridi aetate est expientiae imunis, tem poris prolixitas experientiam procreat. Vaeh patriae, cuius rex mane comedit, inquit sapiens. At in hoc non insul se quispiam dubitauerit, quas ob res puer mathematicus euadit, non autem sapiens naturalisve. Hoc diluit inquiens, mathematica experientia haud indiget, quia eius principia sunt diffinitiones rerum quae a sin gularibus abstrahuntur, per imaginationem exhauriuntur. Sapientia vero ac naturalis philosophia a notitia singularium & experientia innotescunt, sensu ac inductione egent. Mathematica etiam sunt in primo gradu certitudinis suaque euidentia iuuenibus sunt paruia. Frigide atque ieiune principiis phy sicis & sapientiae credunt, imitantur tamen praeceptores & more picarum ac psittacorum ab eis audita pronunciant.

3

¶ Sequitur in litera. Peccatum fit in consulendo. Prudens scit tam in vniuersali qua in singulari recte consulere. Proinde oportet eum scire ea quae tam vitam familiarem quam ciuilem concernunt. De vtraque ignoratione exempla affert. Omnes aquas ponderosas ignorare potest, aut hanc aquam esse ponderosam.

4

¶ Sequitur prudentiam non esse scientiam, hoc pacto liquet. Prudentia est extremi hoc est singularis, descendendo enim ab vniuersali per particularem, singulare est extremum: ergo non est vniuersalium tuntum, scientia est vniuersalium tantum, proinde prudentia non est scientia. Tale enim, scet, singulare est id quod in actionem cadit, opponitur igitur valentiore ratione intellectui. Hic enim intellectus est terminorum. i. ex notitia rerum significatarum per terminos. illius notitia nota euadit. Pricipiorum non est ratio siue demonstratio, alioqua non essent pricipia. Haec autem prudentia est vltimi agibilis cuius non est scia, se sensus, non propriorum obiectorum quibus sensibilia propria sentimus, vt sonum auditu, colorem visu capimus, & ita in aliis tribus sensibus externis, set quamlis is est quo sentimus vltimus, in mathematicis, illa sensus est imaginatiua virtus interior. Stabitur enim ibi in hoc triangulo in pariete discripto, triangulus est extrema figura in descendendo ad pauciores angulos & latera.

5

⁋ Circa hoc caput in primis dubitatur, an ciuilis facultas & prudentia sint idem habitus. Sedo an prudentia est circa singularia. Tertio quid in illo exemplo praetendit. Omnes aquae ponderosae sunt prauae. Quar to quem ordinem scientiae in literis possumus ex Aristotelis litera coniecturare. Quinto videtur quod non solum principia sunt ex terminis nota, verum etiam in probabilibus datur primum opinatum. Osten do. opinio a producitur ab opinione b, & iterum opinatio b ab opinione c, & non est in abyssum processus: ergo datur prima opinio & primum opinatum, quia opinio ex fide aut euidenti notitia iudica tiua non emergit. Si antecedens sit euidens aut firmiter creditum, consequens non erit opinatum.

6

⁋ Ad primum dubium respondeo per propositiones sequentes, quarum prima est. Multae sunt prudentiae etiam monasticae & personales specie distincte, haec paulo post in hoc sexto probabitur. Secunda propositio. Multae prudentiae, quarum altera est monastica altera vero ciuilis, specie distinguntur a fortiore. Haec ex priore sequitur. Praeterea multae tales habent obiecta specie distincta: ergo & specie dii stinguntur, secundo de anima Actus distinguntur per obiecta. Tertia propositio. Prudentia monastica sufficiens virum denominare prudentem non acquiritur sine oeconomica & ciuili. Patet. Talis pru dentia multos habitus prudentiales in longo temporis vsu requirit, quare Periclem M. Tullium & alios qui in rebus publicis oculati praesiderunt prudentes vocamus. Et hoc innuit Aristoteles cum dicit, monastica prudentia sine aliis acquiri non potest, sic quod homo prudentia emicet. Homo tamen poent suum bonum particulare procurare ab aliis secretus, ac sine conversatione cum aliis, attamen prudens non euadet, sicut nec scientia solitarie acquiritur, ferrum enim ferro acuetur, & plura lignicula iuncta actiuum ignem faciunt. Quarta propositio. Loquendo de prudentia collectiue idem habitus nunero est prudentia & facultas, siue prudentia, ciuilis: esse tamen earum non idem est, hoc est denominatio quare prudentia & quare ciuilis prudentia dicitur non est eadem. Dicitur enim prudentia, quia virum denominat perspicientem sua bona, laborans in fa milia & ciuitate sibi bona virtutis acquirit & saepius fortunas puero sua industria & labore. Quinta propositio. Non est de ratione prudentiae ciuilis aut Oeconomicae simplicis quod specie distinguatur a prudentia. Probatur quia tunc quilibet talis a qualibet tali distingueretur, quod non est dicendum. Capio hunc actum prudentiae Politicae aut fami liaris, si quispiam ea prudentia perspicit bona & ea procurat puer ciuitate aut familia, eadem sibi bona virtutum prcreat, & nonumquam fortunae bona vt superius narrauimus. At alia est ratio quae re vocatur prudentia in toto, & quamre pru dentia talis. Et sic intelligitur Ira philosophi. Vel sic paucis absoluendo. Ciuilis facultas & prudentia sunt idem habitus, prudentia est genus prioris, esse non tamen est idem. Denominatur ciuilis facultas puer quanto curam in ciuitate habet: & prudentia, per quanto virum beme dirigit circa agibilia. Vel sic. Politica non est eadem cuilibet prudentiae, sed solum prudentiae quae ordinatur ad bonum commune, & hoc est verum. Et differunt ratione illae adhuc, & hoc philosopho suffi cit. Vlterius dicitur quod politica & prudentia omnis idem sunt subiecto, quia intellectui actiuo inhaerent

7

⁋ Ad secundum dubium affirmatiue respendetur. Patet ex ira philosophi & superius retulimus.

8

¶ Sed contra illud ar gumentor. Ex illa solutione sequitur prudentiae esse obliuionem, contra Aristotelem. Prudentia enim huius escae esitandae, vel illius opis faciendi perit. Sedo tunc experientiae praeteritorum in posterum nobis non deseruient, quia sunt nisi sin gularium.

9

¶ Ad priorem rationem rempendetur quod prudentia per obliuionem corrumpitur. de habitu certum est, ille enim non cor rumpitur nisi per imprudentiam prudentiae contrariam. Sedo materia prudentiae semper nobis occurrit, & sic in ea plu rimum exercitamur. Prudens ad tria mentis oculum flectit. Pio praeterita respicit quorum habet memoriam & praeteritorum argumento praesentia mensurat & futura praesagit inueniendo media quibus futura bona asse quatur & noxia deuitet. Hoc exemplo detegitur. Prudens inuoluendo historias inuenit plerosque sordido loco natos ad magna a regibus euectos, post regum mortem acerbe afflictos, hocque videns cauet cum regibus magnam subire familiaritatem.

10

⁋ Secunda ratio tangit vnum, an habitus prudentialis inclinet praecise ad similes actus ex quibus emersit, & opinor ita esse. Opposito enim dato, si habitus ad actus alterius speciei inclinabit, vnus habitus inclinabit in actus quantumcunque differentes quarumcunque virtutum, quod liquet esse falsum, & intelligo immediate. Mediante enim suo actu elicito & ratione potest partialiter, in alium actum inclinare, sicut habitus praemissarum immediate inclinans in actum intellectus, mediante illo actu in actum conclusionis scientificum inclinat.

11

⁋ Contra hoc argumentor. Ergo ex temperata commestione circa hanc escam homo non erit proptior circa aliam, nec circa hanc in numero cum ipsa est comesta consumptaque. Item assuetus sagittare ad hano metam ad alias metas prompte sagittabit.

12

¶ Ad priorem rationem dicitur quod temperantia circa hunc cibum in actus similes in specie circa similem materiam inclinabit. Item temperatus habet actus com munes qui habitus communes generant, vt volo temperanter degere licet commestionem exercemus circa has: dapes et hoc epulum.

13

¶ Ad secundam de assueto sagittare dico quod vbi est aequalis intercapedo inter terminum a quo & terminum ad quem, vbique eodemmodo sagittabit, non tamen in alio interuallo propinquius speculum. At iaculum dirigit, ratione illius singularis exercitationis, nisi pro quanto in menbris & suis armis sagittandi melius disponitur quam non sagittarius. Secundo non est simile in illo exenplo naturali, quia omnis terra est eiusdem speciei cum alia, & aer cum aere, & taxus cum taxo, proinde ad argumentum a simili facile dicetur ipsum quarto quoque pede claudicare.

14

⁋ Ad tertium dubium respondetur quod aquae ponderosiores sunt magis terrestres & prauiores minus ponderosis. Cape ex duobus fontibus, puteis aut fiuminibus duo vitra aequalis ponderis & capacitatis & aequaliter aqua referta, & cuius vas minus ponderat illius aqua est altera leuior & praestantior. In non liquidis sine aequilibrio pondus depraehendere potes capiendo duo frusta lignea aequaliter magna grauiaque, vt in naturali philosophia iam scripsimus,

15

⁋ Ad quartum dubium respondetur quod pueri sunt primo in triuialibus scientiis imbuendi, scilicet grammatica, rhetorica & logica, & in cantusaltem Gregoriano, & si quis in virum impense doctum euadere voluerit, hinc arithmeticam, geometriamque hauriat, quia haec, vt philosophus ait, experienti am non efflagiiant nec imaginationem transcendunt. Deinde in naturalibus instruendi sunt, quam licet imaginationem non piurimum transcendant tamen in multis experientiam requirunt. post naturalia in moralibus sunt initiandi quae expimentum & animum ab illecebris immunem exigunt. Nouissime in transmundana philosophia metaphysica siue theosophia erudiendi veniunt, circa quinquagesimum annum in quo humanum ingenium in temperato est nobilius, in illa insudent, in qua ad vitae exitum iugiter perseuerent, peccaminum immunes perinde ac si postridie cuiusque diei essent morituri, literisque indefesse incumbentes acsi nunquam essent ab hac luce migraturi. Hoc enim calle ingenii rubiginem & veternum euitauerint, & sese in sancta excercitatione tenuerint, celestis patriae futurae primordia degustantes.

16

⁋ Quinta dubitatio quodammodo est alterius speculationis, ac cum difficultas sit puero laboriosioribus proposita, carptim circa eam nonnihil dicemus. Dicitur quod prima opinio generatur ex notitia apprehensiua terminorum eius, vt assensus huius, omnis mater diligit filium vel alterius opinabilis. Nec sequitur quod talis propositio sit per se nota, quia quaecumque notitia abstractiua aut intuitiua eius generat assensum in quencumque intellectum, nec praua afectio illi obicem praestare potest, secus est de prima opinione quae in vno genatur & non in alio. Ex parte notitiarum apprenem suarum non est defectus, sed ex parte passi magis vel minus dispositi. Aifectio multum hic facit. Qui libet enim citius assentit narranti bona de sua patria quam de peregrina & signanter hostium, & ita de prio errore di catur. Pont etiam forte dici quod pria opinio producitur a notitia euidenti vnius aut plurium proponnum non ordinatarum in consequantia. Tanta enim connexio inter aliquam esse poest quod assensus vnius alium pariat, at notitia euidens cum euidente consequentia & eius applicatione seper producit consequns euidens, secus est quando proponnes illae euidentes consequantiair non appli catur. Et dispositio palsi mitum facit. Vides. n notitiam simplicem vnius rei nonnum quam te inducere in notitiam alterius rei silis, interdum nihil producit, in actibus abstrusis aiae saepius rationem praestare, est tenebrosa aquam in nubibus aeris.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8