Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"CVM autem quaedam" &c. Prima conclusio huius capitis est. Circa voluptates non naturales inconti nentia simpliciter minime existit: sed bene incontinentia secundum metaphoram. Pro huius conclusionis probatione vnam diuisionem delectabilium ponit inquiens. Quaedam suapte natura voluptatem efficiunt: quorum alia omnibus animalibus conueniunt, vt panis quo etiam feles vel murilegus fame adactus vtitur? Aqua etiam glitibus, felibus, auibus & omnibus gressibilibus convenit. Quaedam vero sunt quae voluptatem afferunt secundum gena animalium: quia vnum genus animalium vnum genus alimenti delectat, vt ordeum ipsum equum. In ludaea enim ac Italia equi ordeo pascuntur: alibi etiam auenam, foenum & similia amant. Carnes crudae leonem delectant. Nonnulli homines ranunculos & testitudines atque boletos pratenses comedunt, vt in deliciis habent: & tamen boletos seu fungos, ranas, testudines, Britanni abhorrent. Talpa terram rodit. Quidam praeter naturam voluptatem capiunt, & circa hoc triplex genus hominum ponit. Alia enim illos ob morbos delectare possunt, quaedam ob consuetudinem, qua teneris ab annis educantur & assuetudo in naturam conuertititur: quaedam ob flagitiosam naturam atque peruersam delectant. Et praefatis delectabilibus similes habitus respondent. Ita quod sunt quidam habitus homini naturales: quidam vero innaturales. Exemplariter enucleat singulares differentias delectabilium non naturalium: & primo de his quae sunt delectabilia ob peruersam hominum habitudinem: isti sunt quodammodo ferales, quia bestiis peruersa habitudine conferuntur ceu de lamia muliere perhibent, quae praegnantium viscera rescidit infantesque est tauit. ab hac muliere similes lamias appellant. Simile de efferatis gentibus ponti accolis tradunt. Essedonas humanis carnibus comedentes in extremis oris habitant scythiam: anthropophagos vocant. Alii propinquos suos in epulorum ac viscerationum celebritatibus manducant. Cadauera laniata pecorum visceribus immixta edunt obsonando haec delectabiliter deuorant. Diomedes Thracius & Busiris equos humana carne pauerunt, & de Pha laride agrigentino dicitur quod exquisitissimis cruciatibus non contentus aeneo tauro vtebatur, quo miseri mor tales inclusi boum mugitus effingerent: cuius meminit Quidius canens. Et Phalaris tauro violenti menbra perilli, Torruit, infelix imbuit auctor opus. Merito sane illum cruciatum crudelis artifex pertulit primus: eiusque diritas egregie est repressa. Perillus fuit faber Atheniensis qui aeneum taurum fabrefecit in quo alii oc ciderentur quem phalaris in tauro primum occidit. At hi habitus sunt ferales quos ob morbos & insaniam incurrunt: vt is qui matrem occidit & comedit, & is qui conserui sui iecur siue hepar esitauit. Quidam hos effera tos appetitus & habitus ex morbo habent, alii vero consimiles ex consuetudine a puero & teneris annis im bibunt, vt pilos villicare aliquorum mos est & signanter mulierum si profunde tristentur, capillos euellere conantur, alii vngues disrumpunt, aliqui carbones edunt vt impraegnatae ob detentum mestruum cuius fumi caput replent. In super venereorum habitus circa mares, scelus propemodum est infandum insana libido de Pasiphae Phedra, Semisramide & similibus consulto tacuit. Huiusmodi. n, scelera aerem foedant, aliis quam a praua natura, aliis ex praua consuetudine contingunt vt iis qui a pueritia talibus assuescunt. His praenarratis suam conclusionem roborat, pri mo sic. Illi in quibus naturalis habitudo est causa praedictorum non sunt incontinentes. hoc declarat similitu dine. Nemo enim dixerit mulieres incontinentes, quia geneationis opus non agunt, sed patiuntur: passiue enim materiam ad prolis gnationem ministrant. & non actiue, vt sextodecimo de aialibus scribit, hoc eis natura prouidente contingit. Neque similiter eos incontinentes dicimus qui ob consuetudinem & morbos talia faciunt, quia hi non habent rationem quae nata est cupiditates reprimere. Proinde non veniunt dicendi continentes aut incontinentes Sedo eandem conclusionem sic probat. Incontinentia simpliciter est malitia humana, sicut & intemperantia: & est circa delectabilia secudm naturam humanam. ac delectabilia contra naturam non sunt delectabilia seundm naturam humanam. Maiorem praesup ponit notam. Minorem in litera ponit inquiens igitur singula horum habere hoc est delectationes contra naturam ex egritudine aut vsu extra fines est vicii: quendamodum & ipsa feritas. Deide dicit quod quando quispiam habet huiusmodi insultum contra naturam & ipsum vincit, no dicitur continens simpliciter, aut si vincatur, non dicitur incontinens simpliciter, sed translatitie: sicut superius de incontinentia irae loquuti sumus: talis dicendus est incontinens cum affectu, vt icontinens irae & non incontinens absolute. Deide ponit aliam conclusionem in quam monstrat excessum extra latitudinem humanitatis inuenire posse circa vitia omnibus virtutibus contraria: & per consequens circa totam materiam moralem poest esse malitiae exuperatio. Hanc conclusionem elucidatione exemplari reserat. Primo tamen ait: omne vitium exuperans vt amentia & ti miditas, & intemperantia & acerbitas siue crudelitas, & ita secundm alias malitias: aut feralis est, aut ex morbo, siue bestialis consuetudinis. Ponit exempla, nam qui talis est natura, vt vniuersa partimescat, etiam si sorex obstrepuerit, is est timidus timiditate ferali: quidam erat qui ob morbum, muscipulam hoc est muris tendiculam timebat, sunt enim quod dam amentium ratione vacantium, qui solo sensu more brutorum degunt, tales vbilibet inueniuntur & hi quidem im manes sunt, quales sunt aliquae nationes longe habitantum Barbarorum, sunt qui crudelia ob morbos tentant vt ob morbum comitialem aut insaniam, quem morbum epilepsiam physici dicunt. Ex his liquet quod feritas siue bestiali tas quae virtuti heroicae opponitur poent esse circa omnia vitia moralibus virtutibus opposita. Pont enim aliquam timiditas esse feralis similiter audacia intemperantia, & sic de aliis, & per consequens virtus heroica potest esse in qua¬ libet specie virtutis moralis vt heroica fortitudo martyrum: heroica temperantia loannis Tachariae. Pauli primi anachoritae & Antonii: & sic de prudentia. Et per oppositum de imprudentia vt exemplificauit. vt parum prudentiae habendo, aut nihil fit homo stolidus: & haec feritas est sine peccato.

2

⁋ Post haec dicit quod circa alia delectabilia est continentia & incontinentia similitudinarie dicta. Patet, quilibet victus a praua cupiditate est incontinens simpliciter vel translatitie & in quid secundm quid: sed circa praedicta dele ctabilia aliqui sunt tales igitur. Minorem explanat dicens: in vsu interdum esse nos habere fortem cupidi tatem & non vinci, vt si phalaris cuperet aut peruerum mandere aut eo contra naturam abuti, & tamen ab vtroque abstineret. Contingit etiam non solum talem habere cupiditatem sed etiam succumbere: huius est incontinentia similitudinaria, illius vero continentia metaphorica. Vt igitur prauitatum ea quae est humana, simpliciter dicitur prauitas, & sic malicia: alia vero dicitur cum addito, vt feralis aut ex morbo & non absolute: sic & incontinentia alia feralis, alia ex morbo dicitur: & ea absolute incontinentia a philosophis di citur, quae voluptatum humanarum cancellos non egreditur. Ac iam perspicuum euasit simpliciter continen tiam ac incontinentiam in illis solum inueniri posse: circa quae temperantia & intemperantia insudat: & in reliquis alium continentiae modum aliamque speciem esse quae non simpliciter incontinentia sed translatitie incontinentia dicitur.

3

⁋ Dubitatur an incontinentia per assuefactionem sit deterior incontinentia per naturam. Affirmatiue respondetur: quia liberius acquiritur. Multo enim liberior est impulsus consuetudinis quam impulsus naturae.

4

⁋ Ambigitur secundo an timens sonum murium potest effici sic animosus & viriliter vt cum hoste manum conserat. Constructiue respondemus: si sit capax rationis. Recta enim ratio vel ertonea potest illi dictare cum tali esse congrediendum: quaero tunc an voluntas potest se tali iudicio conformare an non: si secundum non est libera: si primum habetur propositum: & potest se tali actu & actibus habituare, fateor, tamen quod est illi difficilius qui illi qui est bellicosus a natura. Nihilo tamen minus licet ita meticulosus fuerit vt vmbram suam timere dicatur, potest in oppositum se habituare ac in virum fortem euadere.

5

⁋ Dubitatur tertio quomodo amentes terram manducent aut stramina. Milites enim caesariani in neces sitate herbas insuetas manducari comederunt tempore belli ciuilis. Dico quod boues faeno & straminibus alun tur, si in necessitate haec hominibus signanter dementibus porrigantur illos alerent, furentes cum pecoribus in sensu conueniunt: rationis sunt immunes, sic & in alimento.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5