Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
"POst haec autem" &c. Superius Aristoteles distinxit incontinentiam in incontinentiam simpliciter & in incontinentiam cum cauda adiecta, obiectumque vtriusque posuit: & de immanitate loquutus est. Nunc vero incontinentiam simpliciter dictam, incontinentiae secundum quid scilicet irae confert. Et bifariam hoc caput distrahitur. In priore parte illas incontinentias comparat & inuestigat vtra sit altera deterior. In posteriore vitium humanum immanitati comparat. Et primo hanc conclusionem ponit. Incontinentia irae est minus turpis quam incontinentia cupiditatis. Hanc conclusionem quadrifatiam probat. Primo sic in valore. Illa incontinentia est magis turpis quae minus rationem insequitur: at sic est de libidine respectu irae. Ira enim aliqua ex parte rationem audit: perturbatio libidinis cum accenditur opportunitate data statim in obiecti prosequutionem fertur, igitur. Accedo literam. Quia ira rationem aliquo modo audit, hoc est principium rationis, quauis imperfecte dictat quod iniuriator pro sua paruipensione est puniendus: sed in ratione non persistit, haud secus quam praecipites famuli qui priusquam totum quod illis praecipitur percipiant excurrunt, & subinde in agendo delirant, sicut canes qui priusquam considerant an inimicus, an amicus sit qui obstrepuerit & fores percusserit, allatrant. Ita quoque & ira ob velocitatem & naturae feruorem ratione audita ac mandato non percepto, hoc est suasione rationis nondum completa, ad vindictam properat. Ratio enim aut imaginatio irae contumeliam, maledictum, siue conuicium aut paruipensionem monstrat: & illa statim acsi ratione concluserit huic iniurianti repugnandum esse censet, bellumque inferendum: & protinus insurgit. Adiecit consulto vel imaginatio. Ex sola enim imaginatiua sine rationis colore crebriter paruipensionem sibi illatam imperite capit: quocirca alios & se plerumque vexat. Temperet ergo cholericus sese & demum mititatis & lenitatis habitum ex actibus genitum cholerae occurrentem aggenerabit. Cupidus cum per sensum nunciatur aliquid esse delectabile protinus sine ratione id prosequitur. Incontinens igitur irae quodammodo a ratione vincitur: nam ob calorem & siccitatem celeriter procedit. Incontinens cupiditatis non a ratione sed a cupiditate superatur. Ex illo capitur hoc aliud medium. Turpius est a cupiditate quam a ratione vinci. lracundus quodammodo a ratione vincitur, & alter a libidine superatur, abstractus & illectus, vt lacobus in sua canonica capite primo, ait. Secundo, illi magis ignoscendum est, qui naturales appetitiones sequatur: at ira est affectus naturalior, haereditarie procedens, difficiliorque ad superandum quam cupiditates excessiuae & non necessariae. Cupiditas alimenti est necessaria, alia est huius esculenti, demonstram o perdices aut similia delicata, de illis enim intelligit. Ergo aliquid est naturalius in genere sumptum, vt cupiditas quam ira, sed cupiditas excessiua est minus naturalis quam ira. Igitur incontinentia irae est minus turpis quam incontinentia cupiditatum. Maior patet, quia cupiditatibus quanto sunt vulgatiores tanto magis ignoscimus. Illud autem non contingit nisi quod communiores sunt naturaliores. Minorem duobus exemplis reserat. Prius est. Quidam patris percussor sese in hoc excusabat inquiens: Nam ipse, inquit patrem suum pulsauit, & ille item suum: & puerum ostendens inquit, & hic cum vir fuerit suum pulsabit. Sistere mandauit filium se trahentem per capillos ante ianuam, nam & ipse patrem suum eo vsque tractum fuisse dicebat. Tertio, illa incontinentia est turpior quae magis occulte procedit & insidias molitur, quam illa quae aperte inuadit. Hinc grande scelus est hominem a tergo ferire, & multo grauius propter opportunitatem toxicum in cibum propinare. Ira palam procedit, libido clanculum, ergo magis iniuste. Quemadmodum venerem aiutem dolosam idolos enim ipsa Venus nectit. Et Homerus vates baltheum veneri tribuit. Baltheus est aona bullis ornata qualem Hector Aiaci dedit. Extrinsecus redimita, intrinsecus vero mortua est caro. Exordium veneris blandum, progressus autem foedus calamitosusque est, extrema illius gaudii luctus occupat. Ea propter in eius baltheo Homerus fraud em inesse: ait. inquit enim vt Argyropilus transtulit. Fraus quoque inest, adimens longe mentem sapienti. Quare si libido magis sit iniusta quam ira & incontinentia, quae est circa illam, foedior erit ea quae est circa iram. Illa est absolute incontinentia. Haec cum addito solum, & sic quodanmodo est vitium. Ira autem non est sic vitium. Quarto, omnis peccans cum voluptate plus peccat quam peccans cum tristitia: at incontinentia per concupiscentiam cum oblectamento fit, incontinentia irae cum dolore: nemo enim vtitur procacitate & libidine dolens, nisi doleat tamquam de malefacto vt de scelere per poenitudinem satiffaciat, & hoc convenit viro respectu cuiussibet peccati: sed displicentiam capiti iracundus de paruipensione sibi illata: licet ira tumidus, imprudens oblectetur in vltione. Si ergo ea magis iniusta sunt quibus. i. in quae irasci est ma¬ gis iustum, voluptatis incontinentia magis iniusta erit, quia perperam cum voluptate operatur: at in iram non est voluptas vt palam est: ergo circa cupiditates incontinentiam foediorem esse quam circa iram oportet. Et ex his quae crebriter dicta sunt, patet incontinentiam simplicicer circa corporis illecebras versari. Ac voluptatum differentiae hic parumper sunt sumendae. Ab huiusce determinationis exordio dictum est illarum quasdam esse humanas ac naturales genere quodam & magnitudine genere, vt carnes, pisces, panes, & caetera quae pene omnia animalia comedunt: magnitudine certam mensuram ascendendo descendendoque: quasdam vero ferales: quarum quaedam ob laesum tum habitudinis tum rationis principium eueniunt: quaedam ob morbos, quaedam ob consuetudinem. Circa harum trium primas hoc est circa humanas, temperantia & intemperantia versantur. Hinc quoque euenit vt neque belluas temperatas, neque intemperatas esse, quia non habent humanas & naturales voluptates, nisi metaphorice dicamus, comparando vnum genus animalium ad aliud, vt quomodo vnum genus animalium ab alio differt petulantia contumelia coitu ac voracitate. Nam porcus vorax salax caper & carniuorus lupus, sunt intemperati comparatiue. Hoc est excercent veuerea. Aries rarenter. Item canis & lupus sunt voraces respectu aliorum, neque electionem neque rationem habent, sed a natura electione sana & ratione priuati sunt totaliter, sicut homines amentes. Nullus autem homo discedit a rationalitate secundum actum primum, hoc est animam: homo enim non potest esse animal brutum. Nabuchodonosor non factus est bos re ipsa, nec vxor Loth statua salis. quae tamen vere conuersa est in effigiem salis, hoc est sapientiae: docens parere superiori mandanti sicut sacra lectio bibliaca indicat. Demens tamen a vita humana per actum secundum exorbitat, primo Metaphysicae: Hominum genus arte & ratione viuit: ferae sensu, imaginatione memoriaque Saepius oratores & legistae per genus speciem vel specialissimam intelligunt. Post haec ponit vnam conclusionem hypotheticam quae est haec. Animalium brutorum feritas minus malum est quam hominum, sed terribilius quiddam. Sicut theologi de peccato carnis collatiue ad spiritualia vitia dicunt quod minoris sunt culpae maioris tamen infamiae. Quadrifatiam priorem partem conclusionis probat. Primo sic. Omnis prauitas hominis intellectum extinctum habentis, est minus imputabilis quam intellectum habentis non penitus extinctum sed deprauatum: at feritas est malitia hominis habentis intellectum extinctum quantum ad regimen & vsum: humana autem malitia habet solum intellectum deprauatum. Non enim corruptum est id quod est optimum puta intellectus vt in homine: sed homo bestialis non habet intellectum quo ad vsum, sic autem vt cum vitiis feritas confertur, perinde sit ac si quis inanimatum cum animato comparet, vtrum sit peius. Bestialem inanimatum deputat quo ad animae vsum: ac si diceret opus inanimati est minus malum quam opus animati in malum tendentis, at bestialis est inanimatus: igitur. Et hic virtualiter tangitur alia ratio conclusionis probatiua. Semper enim prauitas eius quod non habet principium minus nocere potest. Per principium intellectum intelligit: quia sine actu intellectus, actus voluntatis dimouetur. Virtualiter hic secunda ratio tangitur. Tertia ratio talis est. Malitia hominis si qua sit hominis non habentis principium humanorum actuum est innocentior quam habentis: at feritas est malitia non habentis principium: humana vero malitia habet principium: igitur. Quarta ratio: dum confertur vitio feritas perinde est atque si quispiam iniustitiam ad hominem iniustum comparet: at iniustitia est malum minus imputabile quam homo iniustus. Iniustitia enim per se sumpta tum appetitus peruersitatem includit: sic feritas quia de intellectu nihil prorsus habet ad sensum ante dictum, attamen opus facit, appetitum tamquam feralem habet: iniustus intellectum & appetitum habet. Homo namque malus, plura damna potest facere quam ipsa fera de pernicioso viro si ingenium habeat proptum est. Recte enim dicitur, gladius est in furioso, vtrumque tamen est aliquo modo peius, supple altero. Hic consuetudine scilicet intemperatus: haec scilicet feritas natura. Licet omnes animae pares fuerint quoad substantiam, tamen corporis dispositio non parum ad intellectus acrimoniam facit. Molles carne sunt apta mente & cholerici irae incontinentes, sunt ad literas promptissimi. Hinc vulgo dicitur: talis furorem habet poeticum, quia talis ad sublimia est aptior.
⁋ Circa hoc caput dubitatur. Dictum est quod est continentia irae quam cupiditatis est minus mala. Oppositum probatur tripliciter. Primo, difficilius est resistere concupiscentiae quam irae, ex secundo libro, & quanto difficilius est reluctari affectui tanto succumbere est minus vituperabile. Secundo, illud vitium est peius quod deprauat nobiliorem animae partem, at ira est huiusmodi: deturpat enim appetitum irascibilem: incontinentia cupiditatis concupiscibilem, modo appetitus irascibilis est concupiscibilis praestantior. Tertio illi incontinentes sunt deteriores cum quibus homines magis timent viuere: tales autem sunt irae incontinentes, quorum societatem prudentes diligentissime euitant.
⁋ Ad primum dicitur, quod difficultate proueniente ex parte obiecti communiter occurrentis, si homo in coetu mulierum habitet concedo, ex parte impetus nego: si homo teneat sese in casta virorum societate tenperanter viuendo in quotidiana operis excercitatione non est difficile cupiditati (licet sit intrinsecus) resistere. adde quod cupiditas a renibus & neruis procedit: virtus enim in lumbis eius est, dicit Gregorius, exponens illud Iob: quod de confessore in matutinis secundum Romanum vsum legimus: sic de foemina quod in vmbilico eius, a cordis calore ira emergit: in cuius argumentum cum homo irascitur sanguis circa cor ebullit, calefit homo iratus & alteratur sicut saepius in me experior: propterea in natos descendit, quia ex corde, seminis non parua pars in vigore emergit. Hinc iracundorum natos tales videmus: sic Aristoteles in litera ratus est, duo exempla ad hoc de vitio gentili introducens.
¶ Ad secundum dico, quod argumentum praesupponit falsum in quo priscorum multi & Neotericorum non pauci stant, idem re ipsa est appetitus concupiscibilis & irascibilis: nec discrimen vllum est reale, licet hi termini pro appetitu supponentes alia connotata habere possunt, consignificatio irascibilis est alia connotatione praestantior. de hoc in sententiis sum loquutus latius. Ad tertium dico, quod prudens in neutrius societatem gaudet: at iracundus potest in verbera exire non contentus verborum strepitu, talisque tamquam fera pessima est fugiendus, quando ad manus itur. Secundo modo, quis iracundus est quem pulsare pudet, quia scholasticus est: at est contra eius honorem vel non audet paruifacientem ferire, sed in verba contumeliosa solet irrumpere & peccata occulta ventilare, is non solum ira laborat, sed est coluber ipsa nequitia nequior, vel suspecta flagitia tamquam explorata exprobrate: is priore haud est minus fugiendus, penitusque indignus cum quo habitetur. Tertius est iracundus, iram intra se decoquens, qui ratione eam pertim occulit, sed eam totaliter non occultat, quin percipiatur, nulli tamen est iniurius, vbi sedatus est illum irae pudet. Iste autem non est prauus sed bonus, discoopertus, & fidus amicus. Quo vitio parui corpore si mente polleant vulgo laborant. Hoc inter scholasticos viros facile capies: quare inflati aliqui eorum, nisi oppositum aliis indiciis monstrent putantur. Adhuc nonnulla de ira annectam. Iratus corporis aut bonis fortunae nocet solum, hominem ferit, eius libros lacerat, aut boues mactat. Incontinens animam suam exorbitat, mulieres insidiose violans: quarum mores euertit. Ex incontinentia multa mala oriuntur. Troianum excidium intemperies Helenae ac Paridis peperit, & ita fit saepius. Ex tertia ratione Aristotelis, corollatia infero. Ille grauius exorbitat qui hominem a tergo pulsans necat quam is qui eum occidit a fronte. Huic enim elabendi aut sese defendendi locus conceditur: non autem illi a tergo. ldemque est dicere, converte te & defende, & interim eum ferire, perinde ac si nihil diceret. Amplius qui toxico hominem e medio tollit, grauissime delinquit. Tales si inueniantur ad Phalaridis tormenta sunt mittendi quatenus alios doceant a talibus fraudibus abstinere. Praeterea melius tibi sit iracundum ac castum tecum habere commensalem quam voluptarium, pudicitiae filiae aut vxoris insidiantem. Noli eius incontinentiam ad foeminas extra tuam familiam conferre, & iram in tua mensa. Cape caetera paria in collatione, vnus iniuria lacessitus irascitur nullum ferit nec maledicit cuiquam de tali irato loquor.
On this page