Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
"FIt autem" &c. In huius septimi capitis principio nonnullas diffinitiones ponit. Et quia litera est perspicua eam paucis transcurremus. Incontinens is est qui a gustus & tactus voluptatibus superatur, quas multi vincunt. Continens per oppositum ea oblectamenta superat. Mollis a doloribus gustus & tactus quos plerique superant vincit. Tales tristitias constans superat quem alii perseuerantem appellant. In horum habituum nominatorum medio, plurimorum habitus ponuntur: qui non sunt omnino continentia vel constantia nec icontinentia vel inconstantia vel mollitudo: & versantur circa eadem. Porro cum plerique sint gradus circa vehementes atque faciles voluptates aut dolores, proinde multi sint habitus necessum est. Siquidem incontinens superatur nedum a vehe mentibus perturbationibus, sed interdum ab his quas multi superant. Continens quoque magnas cupiditates vin cit: quod si quispiam remissas superauerit videtur minus perfectus esse quam continens. Nec est tamen imperfectus more incontinentis. Ita etiam est aliquis qui magis doloribus obnititur quam mollis & minus quam constans: quocirca inter illos quatuor habitus praetactos dabuntur quidam alii interstites, declinantes tamen magis ad imperfectionem & ad deteriores partes, hoc est magis ad mollitudinem ac inconstantiam declinant quam ad contumeliam & constantiam. Et licet de vtroque participant, potius tamen molles atque incontinentes dicuntur quam continentes & constantes. Post haec ponitur conclusio. Intemperantia deterior est incotinentia. Ad hanc probandam repetit diuisionem superius positam, voluptatum gustus tactusque quaedam sunt necessariae, aliae non necessariae: & necessariae sunt vsque ad quendam terminum & limitem, & vltra illum excedendo non sunt necessariae: eodem modo est certa mensura in deficiendo. Et vt de voluptatibus est: ita etiam de earum doloribus in vsu est. Qui voluptatum excessus, hoc est exuperantes voluptates ob electionem propter easipsas, naeque ob aliud quicquam inde proueniens (vt lucrum vel huiusmodi) prosequitur, intemperatus dicitur, qui duas malas conditiones habet quae sequuntur, non est poeniturus. Ratio est quia quaerit delectationem corporalem ex electione tamquam finem, & non ob aliquem alium finem: & homo inhaeret immobiliter fini. Si voluptates ob lucrum quaereret esset auarus atque moechus, vt. 5 libro retulimus, quare incurabilis est, hoc est difficulter curabilis vel ab intrinseco non curatur, vt in capite sequenti latius dicetur: incontinens aut perturbatione sedata poenitet, & sic curatur: qui vero ex electione deficit & voluptates refugit est insensibilis & intemperanti aduersus. In horum duum vitiorum medio temperantia collocatur. Ex his discrimen inter hos tres patet. Intemperatus ex electione sequitur voluptates tactus, & dolores oppositos refugit. Incontinens vero non ex electione sed ex perturbatione, & per hoc ab intemperato differt, & a molli quia incontinens agit ob delectationem. Mollis vero vincitur a tristitia quam intendit aufugere. Est enim delicatus miles, ad omnem bonam palaestram inutilis. Posthaec intemperatum incontinenti & molli confert secundo, incontinentem molli, & ponitur alia concusio. Non modo incontinenti sed molli intemperans est peior. Haec enim conclusio binas habet partes, quarum priorem sic ostendit philosophus in valore. Omnis ille est deterior qui non concupiscens ac remisse cupiens turpe committit, quam is qui foedum consimile ex vehementi affectu operatur: hic autem est incontinens, ille vero intemperatus, maiorem exemplo reserat, quod est tale. Si non iratus quempiam pulsauerit, plus vituperatur quam concitatus ira pulsans: quid enim ageret si esset in perturbatione? Proinde intemperans est incontinente deterior. Secunda pars patet. Mollis non agit ex electione, patet ex terminorum explicatione. Ecce literam. Ac eorum quos diximus, hoc est illorum qui non ex electione agunt alter magis speciei mollitudinis subiicitur: alter vero absolute est incontinens. Incontinenti quidem continens opponitur, mollis autem constanti. Siquidem constantia in resistendo est: continentia vero in superando. Reniti vero, & superare longo interstitio discrepant. Continens voluptates praesentes vincit: a praesentibus autem voluptatibus incontinens superatur. Constans & mollis circa dolores absentes insudant. Constans & perseuerans aequanimiter fert absentiam delectabilium, nec ob absentiam dapum aut vini torquetur, si talium memoria occurrit, non frangitur. Mollis vero ob absentiam delectabilium anxie ringitur. Et quia voluptas praesens valentius potentiam ferit quam absens, hinc continentia perseuerantiam in ma teria temperantiae excedit. Tullius in sua rhetorica perseuerantiam partem fortitudinis posuit. Vnde fit quod mollis assimilatur ignauo militi, qui antequam cum hoste congrediatur se dedit. Incontinens vero in certamen descendit, sed in conflictu deferuescit atque succumbit. Continens vero digladiatur & vincit, & non solum a perturbatione non vincitur, sed eam reprimit & in nihilum redigit, & in pacatum sicut a belli victoria abit.
¶ Ex his ponitur conclusio tamquam corollatium terminis declaratis. Continentia est magis quam continentia expetendo. Vincere enim quam non vinci est praestabilius. deinde de molli loquens ait. Mollis est qui aduersus ea quae plerique superant deficit. Propterea deliciis est diffluens. Deliciae enim sunt mollitudines quaedam, vt qui vestem per lutum trahit ne laborem subeat. Is aegrotum imitatur qui non putat se miserum: est tamen misero persimilis. Miser est fiebilis & calamitosua & interdum puer aegroto ponitur. Infirmitas est quoddam genus infelicitatis, laborans morbo est iudicio vulgi silis misero: licet, non sit miser, si morbum patienter ferat. lusuper morbo laborans censes se non esse talem consilium me dicorum haud indagat, & sic in miseriam cadit: sic ipse mollis in calamitates sua mollitie incidit. Incontinens & Mollis differunt. llle enim vehementi perturbatione vincitur. Mollis autem deficit & trahitur ab his quos pluririmi superant. Quare mollis est deterior incontinente. Et si quis ab ingentibus perturbationibus vincatur, non est dicen dus propterea incontinens aut mollis. Per hoc dubium eluit ostendens non omnem a delectatione victum esse incontinentem. Patet illud, & sit conclusio. Cui est ignoscendum non est incontinens nec mollis (quia isti non sunt venia digni) at aliqui ab ingentibus affectibus vincuntur, id exemplariter explanat, vt erat Theodecti poetae Philoctetes a vipera morsus Philoctetes diu continens vocem anguis dolore agitatus, tandem acclamauit, scindite dolentem manum. Aut carcini Cercvon in alope. Lego aut careino, vt sit aut Cercyon sup. morsus carcino. i. a cancro in alope scilicet fabula Theodecti: qui etiam diu patienter morsum tolerauit: sed tandem victus acerbitate doloris exclamauit. Est carcinus cancer animal aquatile: vnde carcinoma cancer morbus difficulter curabilis. Alopex est vulpes, vnde forte sumptum nomen fabulae. Et homines ii qui risum detinent accumulatius illum effundunt, quod Xenophanto contigit. Vidi puellos vel in praeceptorum praesentia in risum protumpere a quo se cohibere nequibant, qui affectus mihi puero interdum contigit. Sed sup. mollis dicendus est si quis iis doloribus quibus plerique reluctari possunt, succumbit, sic quod reluctari cupiditati negligi diem potest: non ob generis naturam, qualis est ea mollitudo, quae Scytharum regibus ob genus inest: & vt foemella delicata super, succumbit, que a maris distat natura. Talis itaque est incontinens aut mollis. Non hic de virginibus & cordatis mulieribus loquitur, sed de mollissimis foeminis a natura: & de regibus Scytharum qui a praedecessoribus hanc innatam mollitiem traxere. Auiti enim mores in nepotes deriuantur. In tua patria discurre, & quasdam illustrium familias bellaces atque robustas offendes, alias pacificas, alias autem delicatas & molles: magis curantes culinam, quam arma & ephippia.
¶ Alia conclusio. Qui ad iocum est pronior non intemperans sed mollis est. Videtur quidem intemperans eo quod delectationem in ludo quaerit, locus est quaedam laboris relaxatio. Est enim a laboribus quaedam requies. & sie ad iocum propensior ex his est hominibus qui in hac requie exuperant. Solum loquor de excessiuo in iocis, qui totum tempus inaniter interit. At qui iocatur salse vt auidius postea seriis det operam prudenter agit, arcum non tenendo continue tensum ne debilius feriat. locum ad ludum extendit. Hicque non capitur quies vt motui oppo natur sicut quinto Physicorum, sed est retractio a serio. Demum in capitis calce vnam diuisionem ponit dicens, Incontinentiae & mollitiei duae sunt species: vtpote temeritas siue praeuolatio, & infirmitas siue debilitas. Quidam homines deliberatione facta in his quae concluduntur ob insurgentem perturbationem non persistunt, quos debile: & infirmos dicunt. Aliqui sunt qui ob hoc ipsum quod non consultant a perturbatione ducuntur caduntque, quos non ab retemerarios vocamus. Et quidam sunt egregie sentientes & praeuidentes, & seipsos rationemque excitantes & se praemunientes ne a perturbatione superentur, siue id quod mouet, oblectamentum siue dolorem efficit: & illos nunc continentes nunc constantes vocamus. Similes sunt illis qui praetitillati non pertitillantur. Quando homines leui ictu sub axellis aut pedum plantis partibus insolitis leuiter tanguntur titillantur & inhorrescunt: aliqui prius se titillant & sic horripilationem non incurrant. Si quis causam titillationis praesenserit non inhorrescit quare nemo a seipso cito titillatur, maxime acuti, hoc est choferici & biliosi atra bili quos melancholicos vocant, temeraria incontinentia saepius agitantur. At illi ob cholerae celeritatem, & hi ob vehementiam quia vehementes imaginationes sequuntur rationem non expectant. Atra bilis terrae comparata, inter habitudines difficulter ardorem exuit sicut aegre terra compacta incensa ardorem amittit. Incidunt hi maxime in temerariam incontinentiam.
On this page