Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"AT vero" &c. Prima conclusio huius capitis est. Incontinentia est peior quam intemperantia. Haec conclusio probatur. Primo sic. Insanabilis est deterior cito curabili: ac intemperans est insanabilis: Ahabet enim iudicium corruptum, autumans id esse patrandum quod inique patrat: secus est de incontinente, Siquidem incontinens est sanabilis. Intemperans ex electione peccat in qua permanet, eo quod voluptates corporeas eligit tamquam finem, ac post abitionem perturbationis incontinens poenitet. Morbus incurabilis deterior est curabili. Dicit ergo, non est ita sicut dubitauimus, supple in secdo capite, vbi argumentando dictum est intemperatum esse curabilem, incontinentem vero incurabilem, immo oppositum est verum. Secundo, malum continuum deterius est malo non continuo: at intemperantia est continua, cum intemperantem poenitudo non subiit. Asola cupiditate incontinens ducitur, qua abeunte resipiscit. Minorem declarat per morbos corporeos qui ex intemperantia nascuntur in nimia edacitate atque excessiuo potu. foedae sane matres turpes, & calamitosas filias perenniter relinquunt, vt qui ventrem plus quam par sit coluerit ab eius ingluuie torquetur. Morbi corporales clarius quam morbi spirituales deprehenduntur. Vitium enim est simile in his morbis aquae intercuti, hoc est hydropisi. & tali hoc est phthisi: est enim phthisis pulmonis vlceratio, cum sanguinis excreatione. Phthisis est in ventre superiore. Illo morbo irretitus primo sanguinem spuit, deinde saniem: postea detentio saliuae, sequiturque tandem mors. Incontinentia assimilatur aegritudinibus quae non continuo insunt homini. Cuiusmodi est epileptia siue morbus cadutus, in quo licet homo semimortuus cadit: rursus tamen reuiuiscit. In corporibus humidis vim habere consueuit, vnde in ipsis infantibus qui humiditate abundant suam vim excercet. In epileptia cerebrum opilatur vnde epilepticus in terram decidit spumans, & interea sensu orbatur. Sicque in incontinente passio expellit rationem, ita vt a rectitudine iudicii cadat. Patet per plagam corporis neglectam. Tertio, malum latens deterius est malo non latenti. Praeuisum enim malum melius potest euitari. Veteri enim adagio dicitur. Nam preuisa minus laedere tela solent. At intemperantia est malum latens, quia intemperans falso putat id malum quod facit esse bonum vel malum. At incontinens scit se perperam agere. Variis epistolis ad Lucillium Seneca id retexit, inquiens, Intemperatus raro ad sanitatem redit quia nescit seipsum morbo laborare, & ait. Sicut somnium narrare vigilantis est, ita vitia sua confiteri, sanitatis est indicium. Item, ex debili passione intemperatus in gradu mouetur, verum ex uehementi habitu ipse iam finem sibi statuit in deliciis, frater Sardanapali antequam famescat & sitiat, esitat & potat: dicit se num quam famere neque sitire: quia tempus praeuenit. Incontinens vero parum habitus adhuc habet, verum eius perturbatio est vehemens. Intemperatus, inter scorta conuersans, non tantum oblectamenti in veneriis capit, quantum continuo in caupona. Incontinens autemnon est ita frequens inter lupas seu meretriculas: cuius habitus est intemperato minor. sed perturbatio stringentior. lsti sunt quorum meminit Deiloquus Paulus, quorum deus venter est, & signanter saginatus ille intemperatus qui variis morborum generibus antequam animam exhalet ringetur: indubie experietur, quod extrema gaudii luctus occupet. Quocirca scire hic inquit philosophus. Propterea est diuersum genus, hoc est modus incontinentiae & vitii, hoc est intemperantiae. Deinde species incontinentiae comparat adinuicem ibi, horum autem ipsorum. Et ponit hanc conclusionem. Incontinentes temerarii minus culpandi sunt incontinentibus infirmis. Rationem enim infirmi habent in qua non persistunt, armatisque assimu lantur qui hostem praeuident & permittunt se captiuos abduci. Incontinentes, infirmi, inermes ad conflictum prodeunt, ratione non armantur a minore vincuntur perturbatione: & non sine deliberatione. Et ex hoc oci culte trahitur. Tertia ratio ad conclusionem praecedentem. Aminori motiuo mouetur intemperatus quam incontinens, quia hic magnam perturbationem habet ille vero non. Per meliores minus malos intelligit, improprie, sed satis vulgariter vocabulum, vt in quintum Ethicorum diximus, capit. Incontinentes sunt his persimiles qui cito sunt temulenti & pauco vino & pauciore quam plerique alii. lsti peius de corpore disponuntur quam hi qui non sic inebriantur: sic in proposito est de anima & eius dispositione: ergo incontinentes temerarii sunt meliores, hoc est minus mali quam incontinentes infirmi. At dicis ex hac probatione sequitur incontinentem plus peccare quam intemperatum, cum ille habeat iudicium & rationem, lste vero non. De grauitate inter peccata istorum in quadam dubitatione post haec a nobis fortasse tangetur. Deinde comparat incontinentiam & intenperantiam secundum ea in quibus conveniunt & differunt, ibi. Patet igitur incontinentiam. Et hanc in valore ponit conclusionem. Incontinentia non est omnino vitium, sed ex aliqua parte. Patet, quia incontinens praeter electionem a perturbatione victus operatur: habet enim intellectum adhuc incorruptum, vitium vero fit cum electione. Conueniunt tamen in hoc quod in actionibus est similitudo vt Demodocus in Milesios cauillabatur, inquiens. Milesii namque insipientes non sunt, ea tamen faciunt quae insipientes operantur. Vt de quodam nobili nostrates cachinando dicere sueuere. Dominus Malerstonensis verba imprudentium non effutit, attamen opera imprudentium insequitur. Quippe is auitas possessiones pene omnes alienauit, cuius pater ob verbalem imprudentiam derisus, vendiderat nihil. Non erat prudentia componendi stilum chartae terrarum venditricis. Ac incontinentes iniusti non sunt, faciunt tamen iniuriam, sed quia ex electione non faciunt non sunt iniusti, & quia in gustu intemperati sinistrae agunt iniuriam faciunt. Iniust itia in vna acceptione est vitium commune, vt ex quinto patuit.

2

⁋ Alia conclusio. Facile incontinenti persuaderi potest ne male agat, difficulter vero intemperato. ProbatioIncontinens non prosequitur superabundantes voluptates corporis: ex eo quod sit ei persuasum eas esse prosequendas, cum tales illecebras relinquendas esse censeat: intemperatus vero persuasus eas sectatur. In incontinente iudicium est incolume: intemperati vero principium est corruptum. Existimat enim erronee voluptates corporales esse prosequendas. Principium virtus conseruat scilicet temperantia, quod vitium eneruat. Loquitur de principio in agibilibus scilicet de fine. Virtus ergo tale principium conseruat vt temperantia siue naturalis virtus, quando non ponitur vitium in ipsa potentia: sed malitia. hoc est grandis culpa facit hominem errare circa principia agibilium, & postea intemperatus est incurabilis, quia errat circa principium, sicut febricitans circa potum, acetum vino praefert: propterea non potest reuocari a suo errore: sicut errani circa propositiones in mathematicis: & circatalia principia contemplatiua non potest corrigi, quia nihil est clarius illis principiis illorum probatiuum per quod potest reuocari: sic in proposito errans circa finem est incorrigibilis. Menti commendes illud quod in tertio dicebatur, qualis vnusquisque est talis sibi finis videtur: adhuc lumen incontinentis in tenebras non est conversum: propterea dicit. Est alius scilicet intemperans ob perturbationem a recta ratione discedens, quem perturbatio superat, vt non recte agat. sed incontinentem non vincit: vt ei persuasum sit sectari foedas illecebras, quare est intemperato minus malus. Nec est simpliciter & sine addito dicendus prauus, cum conscientiam habeat, & sit sanabilis: sed ei partim ignoscendum est. Ecce quonam pacto iuuenum infirmitati humanae philosophus condescendit. Coseruatur enim in ipso quod est optimum scilicet principium in agibilibus scilicet finis. dexterae enim de fine iudicat. Alius aute scilicet continens, est huic contrarius, qui a recti ratione non exorbitat. Ex his liquet hunc continentiae habitum esse studiosum, & habitum incontinentiae esse improbum. Trepidant multi timore vbi non est timor non audentes incontinentiae habitum appellare, sed dispositionem, cum quaelibet pars habitus quantuncumque pusilla, sit habitus. Est enim qualitas conflata ex partibus eiusdem rationis tam ex parte qualitatis quam habitus.

3

⁋ Dubitatur circa dicta, quomodo intemperatus non habeat perturbationes ita vehementes in oblectamenta sicut incontinens. Ratio est appetitus sensitiuus incontinentis virtutum expers, vehementer habentem in oblectamenta trahit. Et quia per rectum iudicium saepe numero abstinet obiecta plus mouent potentiam. Intenperatus in gradu appetitus sensitiui desiderium praeuenit, vt quidam conterraneorum mihi false Parisius dixit. Magnus erat aestus ac insolitus in quadam aestate, quaerebar illi quare plus in illo feruore sitiebam: pollicebaturque se mihi perbellam regulam me praeseruandi a siti daturum, cui plausibiliter acquieui. Tandem normam exponens ait quod ipse omnem futuram sitim praesentiebat, & antequam aduentaret tabernam petebat, & vinum meracius hausit, sicque sitis praepedita non oriebatur, iussitque ridens ita facerem. Tales (vt superius in literali expositione meminimus) exiles delectationes in potu habent, recte dicitur. Nescit homo quid dulcis habet dulcedinis esca. Qui numquam didicit quid fuit ipsa fames. Secundo, vnus actus incontinentis vel actus eius communiter contingentes sunt deteriores quam actus similes intemperati. Monstro id, incontinens contra suam conscientiam peccat, non autem intemperatus. Seruus autem sciens voluntatem domini sui & non faciens eam, plagis vapulabit multis. Lucae.

4

⁋ Secundo dubitatur, an continens plus meretur quam temperatus, & videtur quod sic. Virtus enim est circa difficile.. Ethicorum. Difficilius autem est continentem continentiae actum seruare quam temperantiae temperato, ergo &c. Dicit quod difficultas ex appetitu sensitiuo aut eius cupiditate proueniens non auget meritum, sed difficultas obiecti.

5

¶ Alios in hoc alias carpsimus, nunc paucis praetereundo respondeo primo ad secundam dubitationem, quod continens plus meretur quam temperatus operando circa suam materiam: quia circa aliud obie ctum alienum: impertinens est hunc plus mereri quam illum aut contra. Regulam generalem pono, quemadmodum difficultas proueniens ex parte obiecti auget meritum & facit actum esse laudabiliorem, ita difi ficultas ex parte appetitus aut qualitercumque intrinseca proueniens actus laudem promouet. Modo sine culpa ipsius habentes habetur. Eadem est ratio sicut ex parte obiecti & hoc semper voluit Aristoteles in secundo, & in hoc septimo: quare reges Scytharum & male nati & ab vnguiculis taliter educati non sunt incontinentes, & sic communiter mulieres, signanter male in iuuenta institutae. Et idem est de habitu ex vitio acquisito signanter post poenitudinem malorum actuum: quia iam taliter habituatus satiffecit pro virili de sui habitus fonte temperatus, tamen est continenti melior, cum in eo omnia sint pacata & multa merita in acceptatione diuina habeat: & sit in tranquilliore statu & bono portu vicinior. Continens autem inter Scyllam & Charybdim periculosum nauigat aequor: & est simile. Male educantus Scytha plus meretur quam Anachorita eundem diem ieiunans, quem longe in meritorum cumulo insequitur. Forte dicis, Temperantia gradus est melior continentia: proinde intemperantia est incontinentia deterior. Semper meliori virtuti peius vitium opponitur.

6

¶ Dico, id non vbique verum. Inimici amor est amore amici magis meritorius, & purior in deum: & tamen odium amici est odio inimici deterius. Secundo, temperantia actus non est continentia melior, quantum ad meritum sicut in dubitatione sequenti mox dicemus, quae cum ista consuitur.

7

¶ Ad secundam dubitationem dico etiam incontinentem plus peccare circa eandem materiam quam intemperatum: attamen est in deteriori casu cum difficulter sit emendabilis, & sic est peior incontinenti: adde quod saepius in demeritorum cumulo ob defectum poenitudinis illaqueatus, & sic est incontinenti deterior. Ex his Aristotelem intelligere potes. Licet intemperatus ex sua culpa conscientiam violauit, cuius conscientia primo erat semilacera, postea prorsus conculcata: & sic ex sua culpa agendorum ignorantiam contraxit: & per consequens non est excusandus. Nihilo tamen minus incontinens crebriter grauius quam intemperatus peccat, etiam ante poenitentiam, quia omnia illa solum finite aggrauant peccatum intemperati.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8