Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
"Qvaerendum est autem" &c. In hoc nono capite quartam dubitationem in fronte libri motam explicat. vbi addubitatum fuit an incontinens omni opinationi sit immansiuus, an tantum vere & incontinens ab omni opinione egressiuus an tantum a falsa & praua. Et quomodo continens habeat rationem medii. Et de similitudine continentiae & temperantiae. Accedo ad literam. Quaerendum esse videtur vtrum is continens sit qui in quauis ratione aut electione manet, an is citius qui in vera tantum manet. Et ex opposito vtrum is sit incontinens, qui non in quauis ratione ac electione, an potius qui manet in falsa electione & non recta quemadmodum superius dubitauimus. Huic dubitationi hanc conclusionem hypotheticam responsalem ponit. Continens in qualibet opinione siue vera, siue falsa per accidens perstat, at per se & simpliciter solum perstat in vera. At incontinens per accidens a quauis opina. tione discedit, ac simpliciter egreditur a vera. Haec conclusio sic probatur. Sicut illud quod quaeritur propter se primo per se quaeritur, & illud quod quaeritur per accidens propter alterum quaeritur, vt si quis diligit vinum ob dulcedinem, is primo & per se diligit dulce: & per accidens diligit vinum: simile est, Soerates diligens inimicum propter deum primo & per se diligit deum: & inimicum per accidens diligit. & si quispiam fel loco mellis ob coloris similitudinem eligat, existimans fel esse mel, palam est quod primo quaerit hoc propter quod eligit alterum. Vnde per se is quaerit & eligit mel per accidens autem quaerit & eligit fel. Per se est praecise & pricipaliter intentum: per accidens praeter intentionem valet: quod interdum latenter cum per se intento conglutinatur. Nec oportet modos perseitatis primo posteriorum tactos hic rimari. Pone malum sacerdotem ex proposito deliberato quam ostentat ostiam non consecrasse, tunc obiectum per orationis meae in Eucharistia est corpus Christi, obiectum per accidens panis ille erectus. Itidem si quispiam falsam rationem, veram arbitral opinioni falsae immanet existimans eam esse veram. Exempli causa si enim quis crediderit bonum esse fornicari, & in hac opinatione perstat ob hoc quod illam opinatur veram, per se verae rationi immanet, per accidens autem falsae. Sicque est de continente, qui aliquo modo in quauis opinione, absolute autem in vera persistit, alter vero vt incontinens non persistit.
⁋ Secunda conclusio. Pertinax & continens inter se aliquo modo conueniunt, verum longo interstitio inter sese distant. Pertinaces cum difficultate a sua sententia dimoueri possunt, de aliquibus durae ceruicis dicere soleo, Iste est intractabilis, qui nulla ratione persuasibili est in nostram sententiam trahibilis, siue sit in theorica siue in agibilibus. In materia amicos contingente de aliis dicere consueuiHunc rationibus in meam sententiam alliciam. Generosa pectora rationum vi trahuntur, ceruicosi homines rationum sunt incapaces, ratiocinationum aculei illorum duritiam haud quaquam penetrant. Vulgo ceruicosi sunt aliis rudiores, multos attamen transiliunt, sibique placentes arbitrantur se Oedipos & prae se alios contemnunt. Verum pertinaces simile quid cum continente habent vt prodigus cum liberali, & audax cum forti. Hic expectat ille autem erogat. Verum non vt oportet. Conti nens vbi par est se facilem praebet recta monenti, non autem pertinaces qui nulla ratione persuadentur. Cupiditates capiunt a quibus plerique eorum ducuntur. Tales sunt pertinaces in his quae suae sentem tiae sunt permanent, hoc est in his quae ipsi dicunt, & sunt indisciplinati. Rustici, & intractabiles aegerrime cum aliis conueniunt, dicuntur suae sententiae homines, & vulgo capitosi, opinatiuique. Ob volu ptatem & dolorem sic manent pertinaces, gaudent plurimum cum vicerint, si non e sua sententia dis suasione aliqua dimoueantur, magna de se putantes. dolent vero si suae assertiones sint irritae, quas vt publica decreta tueri contendunt. Vnde fit quod pertinax est incontinenti similior quam continenti, quia tales voluptatem vincendo & in delirio persistendo more incontinentis nimis auide quaerunt, & dolorem plus aequo aufugiunt. lsti superciliosi (vt summatim loquar) nolunt sibi contradici. Posthaec narrat philosophus, quonam pacto laudabile est a sinistra opinione discedere, per casum Pyrrhi filii Achillis in libro Sophoclis poetae, quem Philotectem nuncupant, & quem superius partim tetigimus, Non ob voluptatem a sua sententia mouebatur Pyrrhus, sed ob honestatem. Erat potius illi triste quodammodo promissum non seruare: noluit tamen mentiri & stare in mendacio quod Vlyssi instiganti primo policitus est. Censebat illud ingenuo adulescente indignum. Ob bonam & honestam vo luptatem non mentiri mouebatur. Cui volupe erat dicere verum, ac propterea non fuit incontinens, intemperans aut prauus cum id non egit ob turpem voluptatem, sed ob honestam. Deinde ostendit quomodo continentia habet rationem medii, sicut temperantia, & confert temperantiam & continem tiam, & incontinentiam & intemperantiam adinuicem. In primis dicit continentem tenere medium, hoc in valore sic roborat. Vbicunque reperiuntur excessus defectusque vituperabiles, illic est medietas inter haec extrema laudabilis. (Patet, haec maxima secundo Ethicorum. At circa corporalium voluptatum cupiditates inueniuntur exuperationes defectionesque vituperabiles: igitur. Consequentia cum maiore liquet. Minorem sic ponit. Aliquis plus aequo in corporalibus voluptatibus gaudet, & non manet in ratione & talis est incontinens, alius non gaudet hisce voluptatibus vbi par est, & is est rarus, quem insensibilem dicunt. In casu homo tenetur indulgere genio se pascendo ad quod tenetur, sequitur vo luptas naturaliter approximationis talis obiecti cum sensu. Incontinens autem plus quam oportet voluptuosis delectatur hic, hoc est insensibilis non persistit in ratione, sicut incontinens, minusque quam opor tet in voluptatibus gaudet. Continens autem in ratione manet, nec ob excessum defectumque a tramite recto dimouetur.
¶ Alia conclusio. Cum continentia sit studiosa oportet hos habitus extremos esse improbos, & tales sane ab omnibus videntur. At quia perpaucis altera, scilicet insensibilitas inest, & in raro est vsu, sic vt intemperantia temperantiae soli videatur aduersa, sic & continentia soli incontinentiae contrariari videtur. Deinde comparat continentiam, & temperantiam, incontinentiamque & intemperantiam adinuicem, & discrimina inter eas ponit. dicit ergo primo, Continens absolute temperans non est, ac cum multa ob metaphoram dicantur factum quoque est vt continens translatitie dicatur temperans, quia continens nihil admittit praeter rationem ob corporis delectationem, qualis est ipse temperans, ac lata dissociantur intercapedine. Continens prauas habet cupiditates quas tenperans non habet, & insuper temperans talis est vt non delectetur praeter rationem. Continens vero delectatur ac ab affectu minime ducitur. Et simili proportione inter se incontinens & intemperans respondent. Illi tamen differunt. Vterque corporalis sectatur voluptates, at intemperans prosequi opor teret existimat, incontinens autem prosequitur quidem, verum prosequendas esse minime arbitratur.
⁋ Dubitatur an pertinacia sit grande scelus. Affirmatiue respondetur. Est enim inanis gloriae filia secudm Gregorium. xxxi. Moralium, interdumque est mater haeresum atque dissidii in republica Christia na, vt pertinacia Lutheri atque eius discipulorum, quorum indurata capita nulli rationum mallei eorum stulta opinione contundunt. Recte dixit & sapienter Aristoteles capite sexto in fine. Iniustus ho mo est iniustitia, & mille belluis deterior, & hoc signanter quando est popularis laudis auidus. Itaque ta lis pertinacia est letifera atque execrabilis. Potest esse pertinacia in rebus minutis, fidem & mores bonos non violantibus, & talis pertinacia vulgo est venialis. Conferat homo suam opinionem cum doctis, & rationes eum erronee mouentes in medium afferat, & si eas illi diluant & praestantiores fideique magis consonantes afferant, iam cedat. Summatim conclusero, duobus aut tribus dictis quorum quilibet existimatur illi par in scientia credat: alioqui inaniter gloriatur.
On this page