Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 14
DE corporis autem voluptatibus &c. Dictum est quasdam voluptates esse simpliciter voluptates & doloris prorsus expertes, quae non sunt corporis, postquam corporales semper sunt cum dolore quoquomodo permixtae: quare vt sequitur videntur quod sunt malae, itaque dolores corporis eis oppositi boni erunt: qua de re speculandum est ab his qui ita loquuntur. Quippe ipsi etiam peripatetici ita opinari videntur: sunt ne dolores oppositi voluptatibus corporis mali. Porro si voluptates corporis sint malae apparet dolores contrarios esse bonos, postquam malo bonum est contrarium. Quonam pacto igitur dolores sese habebunt. Bifariam hoc dissoluit illic: an necessariae voluptates &c. Necessariae voluptates sunt bonae ex eo quod non sunt malae: quando de illis dicitur: sunt non bonae proinde malae: loquendo de necessariis, illatio est vana, illic enim inter bonum malumque medium cadere videtur: sic dolores his contrarii non sunt boni aut mali simpliciter. Secunda solutio est, ad aliquem terminum vsque: sunt bonae donec medium seruetur: postea vnam distinctionem affert motus nec non operationes quae excessum suscipiunt. habent etiam voluptatis excessum: vt in cibo & potu sic in illis voluptas excessum suscipit. Et quia non est exuperatio in virtute & in speculatione, hinc in illis non est excessus voluptatis. Quaedam iunt quorum est excessus melioris hoc est de meliore. ltaque quanto maior est egressus tanto illud est peius quia magis a bono receditur & mandere & bibere vltra saturitatem est malum: & quanto magis exceditur tanto est peius. Et aliquorum habituum & motuum non est superabundantia melioris, immo quan to est maius crementum tanto est laudabilius, vt in speculatione veritatis. Crebra veritatis speculatio veritatem elucidat. Eodem modo in dilectione dei aut proximi, ac in omnibus probis operationibus. At corporalium voluptatum est exuperatio melioris, ergo corporalium bonorum est exuperatio voluptatis. Minorem probat: quia prauus non dicitur eo prauus quod voluptates necessarias prosequatur, sed quia earum excessus prosequitur. Omnes enim gaudent epulis, vino, & venere: sed non vt par est. Proinde voluptates corporis ad certum limitem vsque solum sunt bonae. Dubitationem quandam mox euacuat, dicebat enim quod solum ille vituperatur qui excessum voluptatum persequitur, & non ille qui moderatas quaerit. iam dubitatio esse potest an solum ille est vituperandus qui auersatur excessiuas tristitias, dicit quod contratio modo se habent in doloribus quia incontinens ac intemperatus non solum fugit excessum dolorum, sed prorsus omnem dolorem execratur: si intemperans parum per se a delectatione deflectat confestim tristatur. An contrarietas sit a tota specie vtpote an omnis calor frigori aduersetur cuilibet, vel solum intensum intenso, aliubi in libros physicorum locupletius edisseruimus, hocque in praesentia minime est agitandum. dicit litera philosophi. Ediuerso est in doloribus. Non modo enim doloris excessum fugiunt, sed omnem omnino dolorem. Neque enim dolor excessui est contrarius nisi cum quispiam voluptatis excessum indagat. Nec super solum abundanti voluptati dolor immodicus est contrarius, sed etiam parua tristitia est contraria quaerenti voluptatis exuperationem. Si enim incontinens intemperatusve parum a voluptate declinet, confestim dolet. proinde paruus dolor est contrarius magnae voluptati. Post haec monstrat qui corporis illecebrae magis expetibiles quam par sit videantur. Non solum ipsum verum, sed etiam falsi causam enodare operaeprecium est. Hoc ad faciendum fidem confert, cum enim ratio conspicitur propter quam quod credebatur verum non est verum, facit vt firmius vero assentiamur. Dicendum est itaque cur corporis voluptates expetibiliores videntur. duas huius rei rationes dat, quarum prior est. Illa voluptas quae expellit dolorem est desiderabilior quam quae talem non pellit, corporalia oblectamenta dolorem extrudunt & per excessum doloris quasi medelam quandam excessiuam voluptatem sequuntur quae excessiuum dolorem famis atque sitis extrudit: at voluptates ex operibus virtutum intellectualium atque moralium prudentes non habent contrarium: igitur. Postea assignat rationem cur voluptates corporales non sunt expetendae vniuersaliter: illic, & propter haec igitur duo: quia non sunt studiosae & bonae: & id bifariam contingit. quippe corporis voluptates quaedam sunt prauae suapte natura, vtpote ille quae prauas operationes consequuntur: quae prauae operationes a quibusdam sunt appetibiles a cunabilis, veluti operationes ferales sunt brutis hominibus & degenerantibus delectabiles quibusdam vero sunt voluptuosae ob consuetudinem: sicut oblectamenta prauorum ad improbitatem assuetorum. Quaedam enim voluptatum corporalium sunt medicinae ob aliquem defectum, qui non vsu venit nisi indigentibus. Nemo sane cibo delectatur qui eo non eget: cui delectatio cibatus est medicina contra dolorem qui a fame proficiscitur. Cum igitur huiusmodi oblecta menta accidant his qui perficiuntur & non his qui iam sunt perfecti: & quia satius est habere nonni¬¬ hiliam perfectum quam ipsum in fieri: perspicuum est quod huiusmodi delectationes corporales non sunt bonae secundum se, sed solum secundum exigentiam naturae. ltaque propter haec duo, quia quaedam voluptates corporales sunt prauae, vtputa illae quae prauas operationes sequuntur, quae a peruersa natura vel consuetudine emergunt, & quia aliae voluptates quae sunt propter indigentiam naturae non sunt secundum se bonae, sed solummodo per accidens: nonnullis visum est voluptates corporales non esse bonas. Sequitur in litera. Praeterea ipsas quia sunt vehementes. Nunc aliam rationem affert cur voluptates corporales cum earum excessibus putantur esse bonae cum reuera non sint: Nam cum homines inquit continuis laboribus & doloribus exagitentur, quos extrudere optant, nec vllam medicinam offendunt, ad voluptates confugiunt: & quando veras voluptates atque decoras habere nequeunt, ad voluptates corporis quae in promptu habent sese vertunt: quia non facile opera virtutum sequuntur quae synceras voluptates relinquunt: & quia synceris vo¬ luptatibus ipsis gaudere non conceditur, ipsi nanque quandam sitim sibi comparant, vt salsamenta ad potandum, vt nonnullibibuli factitant: quae voluptas dum non facit nocumentum sibi aliis non est magnopere execranda, sed dum est cum detrimento habentis aut aliorum est praua. Neque enim alia spiritualia bona quibus gaudeant habent. Et quia in hac ratione videtur supponere omnes mortales, recreatione indigere: & quia illud est illiquidum, hoc ipsum sic ostendit. Omnes quibus corporales dolores continguntinterdum aliqua corporali recreatione indigent: at omnibus mortalibus fatigatio & labores contingunt: vigilando laborant, quia sentiunt auditu visu atque aliis tribus exterioribus sensoriis ac etiam interioribus: & sentire fit cum labore atque fatigatione propterea omne animal indiget quiete in somno vt testatur Ari stoteles in libro de somno & vigilia. Sopor est sensuum quies, sicut vigilia est eorumdem labor: corporales autem voluptates sunt medelae contra hosce labores. Post ea hanc conclusionem speciatim per nonnulla hominum genera manifestat. luuenes nanque delectatione indigent: multae enim sunt motiones in eis humorum. Vinolentis assimulantur, & atra bili percitis. Biliosi autem habent corpus corrosum propter siccita tem habitudinis: suntque suapte natura tristes. Hinc voluptates indagant: illorumque corpus continuo mordetur, quare semper sunt in vehementi appetitione. Voluptas autem contraria, & quaeuis alia modo sit vehe mens, dolorem pellit, delectatio vehemens vnius sensus non modo dolorem illius sensus expellit, verum etiam dolorem alterius: alios enim sensus ab illorum operationibus distrahit: quia omnium sensuum anima est potissima pars. In nephresi aut cholica paruum ictum aut alium paruum dolorem quem aliquis multifaceret paruifacio. Propterea damnati in inferno nullam voluptatem suscipiunt ob acerbitatem doloris: sunt enim voluptatis incapaces. Dolor contra tristitiam minime distinguitur: aliquis est dolor sensus, aliquis vero animae, vt in cacodaemonibus & animabus damnatis. Et pari iure indicibilis beatorum voluptas nullum dolorem cuiuscunque obiecti admittit. Sequitur in litera. Voluptates autem hae quae sine dolore sunt exuperationem non habent. Hic enucleat quae voluptates sint praestantiores & ait quod voluptates mentis voluptati corporis sunt praestabiliores. Hanc conclusionem sic stipat delectationes hae quae non habent excessum vituperabilem sunt praestantiores his quae talem excessum habent: at voluptates mentis sunt spirituales, contrarietatis immunes. Regula philosophi secundo topicorum hic locum nanciscitur. Si simpliciter ad simpliciter: & magis ad magis: & maximum ad maximum. Sicut intelligere est bonum: & ad magis intelligere est magis bonum: sic maxime intelligere est maximum bonum: quia hic scanden do irreperibilis est superfluitas: quod in aliis est superuacaneum. Hic maiorem in modum pulcrum inueni tur: & quia in bonitate in abyssum conscendatur consequens est quod contrarietatis sint exortes: ac hae voluptates emanant ab his quae suapte natura & non per accidens, hoc est gratia indigentiae, voluptate afficiunt, ea vero quae per accidens voluptate quempiam afficiunt sunt medicinae, allatae dolorum propulsiuae. Nec cibus & potus sunt in potentia propinqua medicinae ac salubres, nisi quando homo esurit atque sitit. Etenim quia fit, vt homini per alimentum medeatur in eo quod sanum permanet, a nutritiua agente in homine plura sana produntur, vt totus homo mens sana nutritiua ac digestiua, dum oritur voluptas dolore mixta tunc est ad repletionem instabilis naturae, sumus enim profecto caduci plasmatis, nostrum caducum corpus pluries tabescens reperare operaeprecium est. A repletione ad famen postea recurritur: & rursus ab esuritione restaurationem percupimus. At ea quae suapte natura voluptate afficiunt vt speculationes mentis, & contemplatio vitae laudabilis retroactae praesentis ac futurae in spe sunt periucunda, & faciunt operationem talis naturae perfectae, hoc est in suo statu constitutae. Nam quando natura est perfecta & perfectus habitus, faciles operationes virtutum promptissime emergunt, & cum oblectamento: & illud est simpliciter voluptas. ltaque mentis voluptates sunt praestabilissimae & longissimo interuallo corporalia oblectamenta anteeunt. Ecce quomodo philosophus generose philosophatur. mahome ticas voluptates in paradiso natura duce prosternens. Etenim mancae, steriles, vanaeque corporis sunt oblecta tiones. Ad christianam philosophiam proxime conscendit. Per fidem illustrati credimus corpus nostrum mancum atque mortale in extremo iudicio immortale resurrecturum, quod deinde numquam tabescet: propterea men tis officia interea splendescant: nulla est laetitia, mentis laetitiae comparanda, canente psalmographo. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Actus intellectus & appetitus intellectiui sensationes longissimo interstitio transcendunt. Nemo sanus est qui non careret potius oculo corporis quam oculo mentis. Ipsa mens est nata deum immediate intueri, hoc sensui non conceditur. Illud obiectum infinitum caetera obiecta infinite exuperat: intellectus magis reflectit se super suos actus quam sensus, etiam quicunque interior. Proinde sicut operationes animae sunt nobiles, ita voluptates has comitantes. Sequitur in Aristotelis litera. Nulla autem res eadem, propterea nos semper delectat, quia nostra natura non est simplex: verum inest nonnihil aliud quo corruptibiles sumus. Materia appetit formam & illi conglutinatur: ex cuius contagione mortales sumus. Ipsa est causa maleficii atque interitus. Anima autem perennis: ex perenni igitur & mortali conflamur, quare si quippiam agat alterum alteri est praeter naturam. Nunc vertimus nos ad vnam voluptatem animae, accommodam: vt ad speculandum dei maiestatem, eius opificium in caelis, atque regimen in terrenis. Nunc ad aliam voluptatem corpori accommodam aciem mentis erigimus de nutrimento ac cultu corporis syllogisamus. Aquila quantuncumque sublimiter volitat, eam ad escam oper portuno tempore descendere necessum est. Vna harum voluptatum est praeter naturam alterius. Abstinere ab illecebris & corpus rationi subigere est animae pabulum: cui appetitus sensitiuus ex diametro recal citrat. Caro delectationes transitorias nisi regatur, bruto more expiscatur. Si sit aequalitas, gaudiosum animae corpori plurimum molestum, neque molestum neque iucundum est quod agitur. Voluptas illic obfuscatur. vnius naturae voluptas per alterius dolorem atque reluctamen mitigatur, in obiecti dissona saepenumero tendunt. Exemplum legimus nonnullos libidine tentatos aut superatos in algidam aquam mento tenus saliisse, in sce leris aut committendi cautelam, aut commissi punitionem: quo anima pascebatur, corpore renitente. Ex ea pugna appetitus sensitiui atque rationis, bellum animae sedabatur. Per locum ab oppositis bellum terrenum subortum infertur. Si alicuius natura simplex extiterit, semper eadem operatio iucundissima erit, & signam ter quando est accidentis incapax: vt de deo. xii. primae philosophiae elegantissime enodat. De angelis & anima separata in praesentia minime digladiabor. lccirco ait, deus vna semper simplicique gaudet voluptate. beatitudo dei est in eius essentia non vt est essentia, sed vt intelligens, deus enim est sua notitia: & haec est eius immensa beatitudo, sit eius dilectio atque delectitio. Hic non est quaerenda separatio delectationis ab ope ratione: secus est in creaturis.
¶ Fortasse insultas hoc pacto. Voluptas est in motu: & motus imperfectionem dicit: deus autem est immobilis & perfectissimus: proinde deus voluptate non gaudet. Hoc telum philosophus retundit inquiens. Voluptas illa suprema est in quiete, immo etiam creata operatio & voluptas proficiscens a natura perfecta & habitu perfecto in quiete consistit: vt speculatio dei & mirabilium eius. Et ita de illius ope rationis voluptate quae operationem sequitur, vti vmbra corpus opacum, vt primum operatio existit. Verum voluptates a repletione naturae ebullientes successiue fiunt: sicut exinanitio famis successiue extruditur. Verum mutatio in nobis ob prauitatem oritur. Ecclesia. xxvii. Stultus vt luna mutatur. Sane nihil homine prauo & versipelle est instabilius. Nunc est tibi amicus nunc tibi modico negocio insidias struit. Mulieris inconstantiam luculenti scriptores nobis indicant: quae in constantia viris non praestant. Natuta nostra instabilis non est bona. Vident philosophum aureis dictis de voluptate dei & eius stabilitate hunc librum concludere. Hactenus, inquit, de continentia cum ipsius opposito incontinentia: de voluptate atque dolore: & quae res existant, & quo pacto quaedam eorum bona sunt, quaedam mala, sufficienter literarum monimentis tradidimus. Reliquum est octauum librum de amicitia auspicemur.
On this page