Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
"IN seueris autem" &c. In quinto amicitiam ad suum actum comparauit, in hoc sexto ipsam ad eius subiectum in quo est, confert, in quo explanat quae hominum genera sunt amicitiae receptacula idonea & quae non. Et hanc conclusionem negatiuam praemittit. Senes atque moroli non sunt ad amicitiam propensi. Ostenditur sic. Qui sunt difficiles & minus conuictu gaudent, sunt ad amicitiam inepti. Seueri annis confecti sunt huiusmodi, igitur.
¶ Ex hac probatione infert aliam quae ex opposito sequitur, puta luuenes sunt prompti amicitiam contrahere, conuictu enim & conuersatione mutua gaudent, ex qua scaturigine amicitia proficiscitur. Eiusdem aetatis & iuueniles erant qui amorem arctissime inter se seruarant vt Orestes, & Pylades, de quibus Cicero in Laelio meminit. Damon & Pythi as pythagorici de quibus idem in officiis loquitur. Laelius & Scipio, Diomedes & vlysses. Hercules & Theseus. Alexander magnus & Ephestion. Nisus & Euryalus. Post haec tacitam obiectionem mouet. diceret quispiam. Seueri & tetrici sibi bene volunt, proinde amicitiam contrahunt. Hanc euacuans ait. Ali qui sunt parum difficiles, aliqui magis, aliqui vero difficillimi, de actualibus loquor & negatiue exponendo. Affirmatiue dubium est, de possibilibus non est status. Profecto in abyssum secundum Pythagori cos proceditur, & sic de congressionibus. Nempe aliqui congrediuntur cum parua difficultate, aliqui cum maiore, aliqui cum maxima. lsti tamen sunt beneuoli & proni sunt aliis succurrere, sed quia non simul degunt nec mutuo delectantur amici non sunt valde, hoc est raro perfecti sunt amici. Aliqualis enim consocietas ad amicitiam perfectam non sufficit. Non fit autem vt perfecta amicitia sit mul tie, quemadmodum neque fit vt complures quis amet vehementer. Haec est secunda huius capitis conclu sio, quam probat. Primo quia perfecta amicitia cuiusdam vehementiae & superabundantiae amoris similis est, talis autem amor abundans ad vnum fieri aptus est. Secundo, non est facile inuenire multos studiosos & frugi viros, cum etiam opus sit in amicitia longa experientia, secunm quod diximus. Non vult Aristoteles dicere quod nemo potest habere nisi praecise vnum amicum, sed quod paucos habere potest, dicit vnus potest pauciores alter vero plures habere. Aliqui enim comiter & humane se habent ad multos. & ad amicitiam aliis proniores sunt, ergo tales plures pabent amicos habere, sicut de Scipione africano legimus. Quando dicit quod amicitia est similis exuperationi aut excessui aut supabundantiae, secudm antiquam translationem, non illic est abundantia quae suplatiuis convenire dicitur. Nam quod per superabundantiam dicimus vni soli conuenit, quemadmodum solet esse de dictione suplatiui gradus positiue & affirmatiue exponendo.
⁋ Sequitur. Ob vtilitatem aut voluptatem quis multis placere poest, in tali autem amicitia nec requiritur illibatae vitae nitor inter amicos, sicut in amicitia ob honestum: nec longa illa experientia exigitur, sed vicaria obse quia & subministratio, hoc est munera scunm exigentiam personarum sint. Amicitia ob delectabile est nobilior amicitia ob vtile. Probatio, est similior amicitiae ob honestum quam illa, proinde est nobilior.
Consequentia tenet per simile. Animal quod est homini simillimum in nobilitate quodlibet aliud in nobilitate excedit. In hac amicitia mutuo redduntur oblectamina. Etiam haec amicitia est amicitia ob vtile, libera lior ergo & melior. Nam ea quae ob vtilitatem est eorum est hominium qui quaestui vacant. Sedo beati non solum amicis vtili bus, sed & iucundis egent. Nonnunquam etiam scurras parasitos & assentatores quaerunt. Nam cum quibusdam simul viuenre volunt & molestum modico tmpore ferunt, continuo vero nemo, nec ipsum bonum toleraret si dolore ipsum afficeret. Hoc est dicere, illa amicitia est alia nobilior quae maioribus & pluribus convenit quam alia, sed sic est de amicitia ob iucundum: igitur. Postea dicit, quare beati hoc est locupletes iucundos quaerunt amicos & etiam oportet habere bonos cum tales sint beatis iucundi, sic enim & beatis inerunt quae & veris amicis inesse oportet.
¶ Sequitur sexta conclusio. Qui in potestatibus sunt constituti, diuersis vtuntur amicis. Alii enim sunt ipsis vtiles, alii vero iucundi, vt vero illis idem sit vtilis & iucundus simul, non vsu venit. Nam huiusmodi potentes non virtute iucundos quaerunt neque vtiles ad honesta, sed iucundos quidem ac facetos ad voluptatum oblectamina quaerunt, insuper habiles & pronus vt mandata celeriter exequantur expi scantur. Verum rarentur fit vt in eodem homine haec connexa inueniantur, nisi studiosus extiterit. Nam studiosus homo, quemadmodum iam dictum est, est & iucundus & vtilis verum talis studiosus viro existenti in potestate non fit amicus nisi virtute multum praeluceat, vtpote in simili proportione vitae integritas in studio so opes exuperant, in qua diuitiae eminentiam locupleti dant, hoc est. Tales se habent sicut excedens & exces sum, sed si illi duo excessus sunt pares possunt manere amici, signanter si beatus sit circumspectus, alioquin ex insolentia se studioso praefert, & sic non erunt familiares. Sic literam ordinabis. Sed talis amicus puta studiosus non fit excedenti puta beato si non & virtute excedatur, puta locuples a studioso, vt Alexander ab Aristo tele vel Platone, sin minus, hoc est si non aequatur, non est analogatio cum rata sit inferior ratione, hoc est cum rata. i. portio & pers studiosi sit iferior ratione, hoc est secundm proportionem & dignitatem.
¶ Sequitur epilogus. Hae igitur ami citiae dictae. hoc e. Oes tres amicitiae in aequalitate consistunt quod particulariter explicat, eadem enim ab vtrisque fiunt & sibi mutuo volunt aut aliud puer alio commutant, vt voluptatem puer commodo, in quibus quandam aequalitatem seruare oportet dictum est has etiam amicitias minus minusque permanere. Loquitur de amicitia ob vtile & delectabile.
⁋ Post haec sequitur. Videntur autem ob silitudinem & dissimilitudinem eiusdem & esse amicitiae & non esse. Hoc est amicitiae ob honestum, quia aliqualem convenientiam aliqualem vero diaphoniam cum perfecta amicitia ha bent, vt mediocriter bonus ob similitudinem cum bonis absolute, bonus censetur. Et quia prauos nonnumquam imitatur, improbus iudicatur, haud secus ob similitudinem studiosae amicitiae quae quidem ob virtutem est, amicitie videntur esse. Vna ob voluptatem, altera vero ob vtilitatem quae & verae amicitiae assunt. Ac amici tia ob bonum honestum prorsus omni calunnia carens stabilis & solida permanet, hae vero cito fugaces atque solutae sunt & multis aliis discriminibus dissentientes, ob eiusdem dissimilitudinem nonnumquam non videntur esse amicitiae. Amicitia delectabilis magno interstitio aboletur. Vtilis pari modo antiquatur decrescente emolumem to. Voluptates quoque vetitae omni virtute ex diametro obsistunt, proinde ad amicitiam de qua impresen tia loquimur minime attinent. Amicitia vero studiosa est constans atque firma cuius basis est virtus quae est clara atque aeterna, vt ait Salustius, est amicitia per se, hoc est ratione celsi habitus animam illustrantis, & est bonum intrinsecum habentis. Aliae quoque duae amicitiae ab extrario dependent, quod est currax atque mobile, & amicitia solum per accidens, cum non fundentur in bono intrinseco potioris partis hominis.
On this page