Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

"VIdetur autem amicitia" &c. Superius enodauit terminos amicitiae qui in excellentia consistunt, & quomodo amare & amari se habent ad amicitiam, & nonnullas obiectiones obiter occurrentes soluit, nunc vero in hoc tertio capite secundi tractatus explanat quonam pacto amicitia in societate permaneat, & hoc in capitis anteriori parte facit. In posteriori declarat omnes societates esse similes societati ciuili, & ad illam redigi tamquam partes ad totum. Et primum dicit sic. Omnis amicitia in quadam communicatione consistit. Hoc trifatiam probat: Primo sic. Circa eadem est iustitia & amicitia: sed omnis iustitia consistit in quadam communicatione, igitur. Maior ex superius annotatis in principio huius octaui patuit, & minor patet ex quinto huius cum omnis iustitia sit ad alterum. Secundoprobat hoc idem ex vsu loquendi inductiue. Qui simul nauigant appellant amicos & commilitones & caeteros simul socios. Atque quatenus communicant eatenus est amicitia, & pariter iustum. Eodem modo conmilitones qui simul militiam excercent. Miles proprie est ille qui pedes pugnat. Scholastici tyrocinium in literario ludo simul excercentes commilitones siue contyrones appellantur, vnde fit vt late differant milites & equites aurati. Et sic nos in hoc plurimum hallucinamur vnos pro alteris ponentes. Tertio, hoc per deuerbium vulgare probat Amicorum omnia sunt communia: ergo amicitia in communicatione & societate existit.

2

¶ Atque fratribus &c. Hic ponitur secunda conclusio in qua praetendit philosophus quod communicantum amicitiae variantur quemadmodum & iusta. Hocque exemplariter detegit in litera inquiens: Atque fratribus quidem sodalibusque cuncta sunt communia. Sodales dicti sunt quasi simul edales. Caeteris autem sunt definita, hoc est bona determinata. Et sic sunt aliquae amicitiae maiores, aliae vero minores.

3

⁋ Sequitur tertia conclusio. Differunt autem & iusta. Vult dicere quod sicut amicitiae differunt secundum diuersas communicationes, ita iustitia secundum diuersas communicationes diuersificatur. Hanc conclusionem exenplariter demonstrat. Litera autem est clara.

4

¶ Sequitur quarta conclusio. Et incrementa suscipiunt. Dicit quod iustitia & iniustitia augmentantur & attenuantur per comparationem ad magis & minus amicos, & ita diuersificantur secundum diuersitatem amicitiae. Est enim grauius sodali quam ciui pecuniam auferre: & ita de similibus, ascendendo ad magis coniunctas. Et hoc intellige caeteris paribus. Crescit itaque iustum cum amicitia simul, quippe cum sint in eisdem & aequaliter ad eadem sese porrigant.

5

¶ Sequitur quinta conclusio. At vero societates omnes. Haec est secunda pars principalis huius capitis in qua philosophus comparat omnes alias communicationes a communicatione politica, ad communicationem politicam, quia omnis alia communicatio est ob vtile particulare: communicatio vero politica ob commodum commune. Dicit ergo litera. At vero societates omnes similes sunt partibus societatis ciuilis, hoc est politicae. Nam ob vtilitatem aliquam homines societatis ineunt, quibusque aliqua consequuntur quae ad vitam coducunt. Propter enim aliquam vtilitatem communem videntur aues a principio simul convenisse: & propter vtilitatem perseuerare in communicatione. Et hoc legumlatores coniectant, & iustum id esse inquiunt quod publicum affert commodum. Sunt igitur caeterae communitates suis partibus similes. Caeterae enim societates per partes vtilitatem quaerunt vt de nautis & commilitonibus exemplificat. Et eodem modo se habent contribules & populares. Contribules sunt eiusdem tribus, & populares eiusdem populi.

6

¶ Sequitur sexta conclusio siue solutio dubii. Nonnullae autem societatis gratia voluptatis constare videntur, vt eorum qui simul choros ducunt siue choreas: & sic cum saltu secundum illud Maronianum. Pars pedibus plaudunt, choreas & carmina dicunt. litera est intellectu facilis. Extendit vtile ad vtile proprie dictum & ad delectabile.

7

Sequitur vltima conclusio. Omnes autem hae sub ciuili societate esse videntur. Quae sic probatur. Omnis communicatio quae est ob conferens particulare est sub illa communicatione quae est ob conferens commune: sicut enim particulare est sub communi, ita communicatio ob bonum particulare est sub communicatione quae est propter bonum commune: sed omnis communicatio alia a communicatione politica est ptopter aliquod particulare bonum. & patet ex communicatione connauigantum, commilitonum, & caeterorum: & communicatio politica est propter bonum commune. igitur. Maior huius rationis cum priore parte minoris lucent. Propterea philosophus circa secundam partem minorum insistit, quae est quod communicatio politica est ob bonum commune. Vnde dicit quod communicatio politica non intendit aliquod bonum particulare & praesens, sed nengociatur circa id quod est vtile pertotam vitam. Et hoc ex industria ostendit circa communicationens delectabilium & maxime in sacrificiis, hoc est in libaminibus superum, de quibus minus videtur: & si illud quod minus videtur inesse insit, & illud quod magis videtur inesse inerit: cum de sacrificiis loquutus diict. Vetusta namque sacrificia conventusque post frugum fieri perceptionem, vt primitiae videntur. Primitiae sunt primi fructus ex agro collecti. Fruges enim dicuntur omnia quae ex fructu terrae in alimoniam couerti possunt. Hoc eim tempore maxime ocio indulgebant: quia post autumni graues labores vt collectos fructus par erat animos & corpora recreare & gratias agere superis. Non Cereri & Baccho, qui circa fruges & vinum fuerant industrii, sed omnipotenti deo. Concludendo dicit. Societates igitur vniuersae partes societatis ciuilis esse videntur. Hoc est omnes aliae communicationes particulares sub politica continentur, sicut quaedam partes eius, quia omnes aliae communicationes ad particularia commoda, politica autem ad commodum commune ordinatur. Et quia amicitia est in cemmunicatione oportet quod distinctio amicitiae seu amicorum attendatur secundum communicationem politicam, & ex qualitatibus communicationum qualificentur amicitiae communicantum.

8

⁋ Dubitatur, an verum sit illud deuerbium, quod Aristoteles in litera approbare videtur. Amicorum omnia bona sunt communia Respondetur, quod est verum.

9

¶ Contra, hoc est cotra eius doctrinam secundo Politicorum. vbi politiam Socratis & Platonis in hoc reprehendit. Respondetur, illud est reprehendendum in communitate tota aut in magna: non autem inter paucos, vtpote inter amicos qui pauci solent esse. Et sicut in religionibus, in quibus omnia in communi habentur. Vt in principio nascentis ecclesiae Actuum.. Abstinentia a carnibus perennis potest fieri in parua communitate, vt in Carthusiensibus, Benedictinis, aut in Praedicatoribus: non autem expediret in toto hominum communitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9