Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"PLerique autem ob ambitionem" &c. Hoc est secundum caput huius secundi tractatus & octauum huius octaui libri, in quo enodat quomodo amare & amari se habeant adinuicem, & in primis dicit quod Plerique magis amari quam amare expetunt: & causa est quia honorari appetunt, & hoc expel lentibus conuenit quibus honos debetur. Nam complures sunt ambitiosi qui magis amari quam amare cupiunt. Hinc plerique assentatores amant. Est enim adulator inferior amicus, aut se talem praeseferens. Insuper amari est vicinum honori, at homines maxime honore afficinntur.

2

¶ Secunda conclusio. Non per se, sed per accidens videntur honorem expetere, hoc est amari quam honorari est quid praestabilius. Nam non per se, sed per accidens plerique honorem affectant. Omne quod homines cupiunt propter seipsum melius est eo quod desiderant secundum accidens, sed honorari desiderant secundum accidens, & amari secundum se: quare melius est amari quam honorari. Minorem probat in litera, ex duobus profecto homines singulariter desiderant honorari a potentibus & sapientibus. Hoc duobus exemplis probat pri mo. gaudent enim plerique cum ab his qui in potestatibus constituti sunt honorantur ob spem, arbitrantur enim si aliquorum indiguerint se facile ab his impetraturos, itaque gaudent hi honore per ac cidens, vt signo beneficii si forte egeant. Sunt & alii qui a probis & scientibus viris honorari ament. desiderantes per hoc opinionem de propria excellentia confirmari. Tales igitur de per se gaudent eo quod sint boni credentes eorum iudicio qui id dicant, quoniam viri scientes si probi fuerint minime adulantur.

3

¶ Sequitur. Videtur autem quod hoc id est amicitia magis consistit in amare quam amari. Id ma trum iudicio cognoscitur, qui filios amando multum gaudent, & si filios alendos nutrici committant amant tamen suos liberos, neque ab eis amari quaerunt, vbi vtrunque fieri non potest, sed matribus si tis est filios in prosperitate videre, & amant filios quanuis ipsi ob ignorantiam ea quae matri sunt exhibenda retribuere nequeant, indicium est igitur amicitiam potius in amare quam in amari consistere, sed matrum ad filios non redamantes non est amicitia. Ex hoc duo corollatia infert, quorum prius est: Amicorum virtus atque perfectio videtur esse amare, quippe amicitia magis in hoc quod amentur connsistit, magisque landantur amantes amicos. Amicorum igitur quatenus ipsi amici sunt, virtus & perfectio in amare est.

4

¶ Sequitur in litera. Quare in quibus &c. Secundum corollarium. Vnde fit vt qui pro dignitate faciunt stabiles sint amici: talium nanque amicitia est stabilita. Profecto illo modo qui sunt inaequales maxime solent fieri amici, inferior tunc plus amabit & sic erunt aequales, at amicitia aequa litas & similitudo quaedam est, hoc est in aequalitate consistit, secundum quod superius est expositum.

5

⁋ Sequitur. Et maxime quidem &c. Dicit quod amicitia maxime eorum est similitudo qui virtute sunt similes, nam in seipsis in virtute permansiui sunt, & in virtute similes permanent, neque indigent pra uis hoc est non egent illo vt alter eorum praue operetur: neque talia subministrant quin etiam prohibent tam inter se quam inter alios. Sane bonos homines dicit litera, neque ipsos delinqumre neque amicos permittere pra ua agere. Et in hoc lonathas erat amicus ipsi Saulo patri suo prohibendo quantum poterat necem inuocantis dauidis.

6

¶ Sequitur. Praui stabilitatem in amicitia non habent. Nam neque sibiipsis similes perseuerant, sed breui momento manent amici, sua gaudentes mutuo prauitate. Praui enim nihil stabile, fixum, & amabile in se habent, sed prauitatem, quae ab omni sapiente est odibilis. Et demum immo sepius poenitudine ducuntur. Et licet ad vomitum redeant sunt instabiles, quia nihil inueniunt in quo ipsorum voluntas quiescere potest. Operationes autem probi ei suauitatem ministrant, & sic perseuerat: oppositumque in prauo contingit.

7

¶ Sequitur. Vtiles & delectabiles diutius in amicitia permanent quam praui, siquidem eousque durant quousque emolumenta aut oblectamina sibi mutuo praestant. Ex contrariis amicitia ob vtile coalescit. Ob vtilitatem locupleti inops, & scienti ignorans fit amicus, cuius enim quisque indiget id affectat, pro quo aliud affert & rependit. Ad hanc enim vtilitatem quis trahere potest amatorem & amatum in venereis. Si formosum mulier turpis diligat, quapropter & amatores ridiculi videntur, dignum esse censentes perinde amari vti ipsi amant. Nulla ratio est vt formosa mulier virum foedum sic diligat sicut ab illo diligitur, nisi aequipollentia & recompensatio suae formae fiat, cum non sint similiter amabiles. Et forte in hac amicitia contrarium non per se contrarium appetit, sed per accidens. Contrarium enim non appetit contrarium secundum se, sed est appetitus medii secundum se, quod quidem medium est bonum subiecto quod afficitur per vnum contrarium in excessu. Vt si corpus Socratis sit siccum, non est appetibile Socrati vt suum corpus sit humidum, sed appetibile est venire ad medium ad quem perueniret superueniente humido, quoniam appetitus est medii secundum se & contrarii per accidens, & ita in calido & similibus. Sed haec missa faciamus, non enim ad hunc locum accommodantur.

8

⁋ Dubitatur an melius sit amare quam amari. Et argumentor ad partem negatiuam. Amans melius facit amato quam amatus amanti. Proinde melius est amari quam amare. Nam amari a deo est praestabilius quam deum amare. Insuper illud est nobilius quod superioribus damus, sed eos plus amamus quam contra igitur.

9

⁋ Respondetur quod vtilius saltem temporaliter est amari praesertim a locuplete quam amare, actus tamen non est melior. Amare enim est bonum intrinsecum amantis: amari ab extrinseco dependet, satius est tamen habere causam quare ametur & quare sit dignus amatu. Deus enim & virtutibus praediti sunt amatu digni.

10

⁋ Dubitatur secundo an amicitia inter prauos duret. Respondetur quod proprie loquendo inter pralos non est amicitia, sed latius capiendo vocabulum. Et dico quod amicitia inter tales giros minimae est durationis, vt perbelle Aristoteles in litera docet. Et patet alia ratione. Nunquam enim durat amicitia inter aliquos nisi habeant inter se oblectamina, quae inter flagitiosos non contingunt, immo peccata tristitia sequitur vt corpus opacum vmbra, secundum illud Augustinum. lussisti domine, & ita est, vt poena sit sibi omnis inordinatus animus. Conscientiam mordentem in morem draconis habent praui, Esaiae tertio. Erit cubile draconum, scilicet conscientia peccatrix.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8