Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"BEneuolentia autem" &c. In hoc capite philosophus de beneuolentia docet & dicit primo quod nec est ami citia, nec amatio, sed est amicitiae principium, Diuturna tamen beneuolentia & consueta, fit amicitia: & quod non est principium amicitiae quae est ob bonum vtile aut delectabile, cum in his non sit beneuolentia: sed est origo ami citiae ob honestum. Et hic loquitur de primo actu amicitiae, scilicet de beneuolentia quae est actus interior amicitiae a quo opera exteriora amicitiae prodeunt. Prima conclusio est. beneuolentia amicitiae persimilis est: non tamen est amicitia. Nam beneuolentia est ad ignotos & latens, hoc amicitiae minime convenit, vt ex tertio capite octaui huius perspicuum est. Scito quod hic in allegatione. in quarto aut octauo huius, intelligendo precise librum vnum ethicorum. Nonnumquam etiam totale opus intelligo, secundum materias subiectas sermonem cape. Secunda conclusio. Nec etiam beneuolentia est amatio. Probatur quia beneuolentia non intentionis vehementiam habet, aut appetitionem vehementem, haec autem amationem sequuntur, igitur beneuolentia amatio non est. Tertio argumentor ad idem quia amatio est postquam mutua consuetudine contracta est: beneuolentia autem fit repente: vt circa certantes & agonistas fieri solet. Spectantes enim sunt beneuoli alteri aut alteris, & vnus est vni beneuolus & alter alteri, & eos illius beneneuolentiae causa saepicule fugit. Illis ergo sunt beneuoli & eis bona volunt, nihil tamen simul egerunt, sedi vt dictum est) repente fiunt beneuoli: tenuiterque eos diligunt.

2

¶ Tertia conclusio. Videtur igitur be neuolentia principium esse perinde ac ea voluptas quae aspectu afficitur. Sane nemo taliter adamat si non antea forma delectatus fuerit: verum qui specie gaudet non continuo & adamat, sed cum absentem desiderat praesentemque affectat. Sic igitur & amicos impossibile est esse nisi beneuoli fuerint. Beneuoli vero non continuo amant: volunt enim duntaxat iis bona quibus beneuoli sunt: sed nihil egerunt simul, neque pro illis molestiam aut sollicitudinem susceperunt vllam. Postea quandam obiectionem eluit inquiens. Quapropter quispiam &c. Diceret enim aliquis quod beneuolentia (vt communiter dicitur) est ociosa amicitia, & beneuolentia diuturna & in consuetudinem veniens, fit ami citia. Consequentiam in effectu negat philosophus dicens hoc translatitie esse dictum, loco huius esse captum. Beneuolus est factus amicus vel beneuolus incipit esse amicus. Quarta conclusio. Beneuolentia non est principium amicitiae propter vtile nec amicitiae ob voluptatem. Nam ob vtilitatem atque voluptatem nulla est beneuolentia. Siquidem beneuolentia eius gratia est cui beneuoli sumus: sed ille qui beneficium accipit, retribuit vicissim pro iis quae accipit gratiam, paria faciens: & qui optat alicui prosperitatis successum euenire, alicuius spe per eum commodi consequendi, non illi sed sibi beneuolus citius diceretur. Quemadmodum nec diceretur amicus, si illi propter aliquem vsum obsequium praestiterit. Sequitur quinta conclusio quae dicit, quod beneuolus est principium amicitiae quae est ob virtutem. propterea dicit litera. Omnino autem beneuolentia ob virtutem ac bonitatem aliquam fit, cum cuipiam quispiam pulcher aut fortis aut aliquod tale videtur: & vt in certaminibus ante retulimus. Hoc est dum dicitur de aliquo quod est fortis, eruditus, probus, mox sumus illi beneuoli, Postea beneuolentiam intendimus, quo amicitia dicatur, quia be neuolentia pro remissa qualitate capta erit pars amicitiae.

3

⁋ Dubitatur primo vtrum amicitia sit beneuolentia. secundo an amicitia sit amatio. Respondetur ad pri orem dubitationem quod amicitia potest pro actu & habitu accipi, pariter & beneuolentia. secundo quod beneuo lentia potest capi pro actu vel habitu remisso & amicitia pro actu vel habitu intenso, & sic nunquam amicitia est beneuolentia, comparando actum ad actum, aut habitum ad habitum: si tamen beneuolentia capiatur pro qualitate siue intensa siue remissa, tunc omnis amicitia est beneuolentia, non autem e contrario, puta non conuertuntur: quia amicitia aliqua connotat quae beneuolentia non connotat.

4

⁋ Ad secundam dubitationem respondetur quod amatio dicit qualitatem intensam amandi: sicut enim grammatici docent & oratores obseruant, plus est amare quam diligere: tunc beneuolentia capiendo pro actu vel habitu remisso non est amatio, vt notum est: sed beneuolentia fit amscitia assuefactione: sicut forma remissa fit intensa, vel aer fit aqua, non quod forma remissa vnquam erit intensa cuius est pars: sic nec beneuolentia hoc modo capiendo est amatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5