Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

"ATqui concordia" &c. Hic philosophus de secunda amicabili, scilicet concordia loquitur: & primo eam opinioni comparat. Secundo, ostendit circa quae constat, & circa quae non. Tertio, eam ad amicitiam politicam comparat. Et quarto monstrat quibus conveniat, quibus vero non. Et caput hoc octo conclusionibus absoluitur.

2

¶ Prima conclusio. Concordia etiam ad amicitiam attinere videtur: qua propter non est eadem ac opinatio. Opinatio enim & iis qui sibi ignoti sunt inesse potest.

3

¶ Secunda conclusio. Nec eos qui de quauis re sunt eiusdem sententiae concordes dicunt scilicet communiter loquentes & sapientes. Probatur haec conclusio. Nam qui de caelestibus eadem sentiunt minime iccirco concordes esse dicimus, non enim ad amicitiam attinet de his esse concordes vnde possibile est amicos contraria sentire, circa speculabilia: immo de beatis patet Danielis. io. de angelo Persarum & Medorum qui probabiliter erant beatihoc est secundum positionem probabilem. idem patet de Paulo & Barnaba heroicis sane viris.

4

¶ Posthaec ponitur tertia conclusio, ostendens affirmatiue circa quae sit concordia his verbis. Circa actiones versal concordia: nam ciuitates concordes esse aiuntem dum de iis quae conferunt eadem sentiunt ac eligunt: & ea agunt quae publice visa sunt. igitur concordia est in iis rebus quae in actionem veniunt.

5

¶ Sequitur quarta conclusio, quae ponit in speciali circa quae operabilia est concordia, quia in conclusione praecedenti in generali illud tetigit & dicit quod Concordia est consensus circa quae operabilia magna, quae possunt vtrique concordantium vel omnibus convenire: Propterea dicit litera. Et horum circa ea quae in magnitudine sunt, possuntque vtrisque vel omnibus inesse. Exemplificat vt ciuitates concordes sunt cum omnibus videtur magistratus esse deligendos, aut societatem cum Lacedaemoniis esse ineundam, aut magistratum gerere Pittacum cum vellet & ipse, Lacedaemonia, seu Lacedaemon, quae & Sparta dicitur, est Peloponnesi vrbs Menelai regia, cuius ciues Lacedaemonii ac Spartani dicuntur. Pictacus vnus e septem sapientibus philosophus Mythyleneus dux & pugnator egregius, sed & tyrannus fuit.

6

¶ Quinta conclusio. Concordia est consensus circa idem & in eodem. Patet, quia si vterque seipsum principari optauerit, vt illi qui in Phoenissis sunt, nan erit concordia, sed seditio, Phoenisse fabulae notae nomen est: in qua sunt personae plurimae sibi principatum addicentes. Secundo hoc ipsum probat: quia quando hominens sic consentiunt fit omnibus quod expetunt & tunc concordes fiunt. Dicit litera in valore. Non igitur concordes esse est vtrumque idem intelligere, quicquid illud tandem sit: sed cum ciues omnes rempublicam eos qui optimates sunt, gerere volunt, concordes sunt: sic enim fit omnibus quod exoptant.

7

¶ Sexta conclusio. Ciuilis autem amicitia, hoc est politica, videtur ipsa concordia. Patet, quia hoc ita vulgo dicitur. Nam ciuilis amicitia circa ciuium commoda & ea quae ad vitam attinent, versatur.

8

¶ Septima conclusio. In bonis concordia reperitur. Nam bonorum quisque secum est concors, & omnes inter se concordes, vtpote qui in eisdem propositis fixe permanent. Bonorum enim voluptates propositaque manent, neque refluunt vt Euripus. Volunt enim semper quae iusta sunt, & illa quae conducunt: & haec communi voto exoptant: in bonis igitur reperitur concordia. Euripus Chalcidis est fretum seu mare angustum septies interdiu totiesque noctu refluum. Non intelligatur quod boni semper fixi in eodem maneant, sed cum bene habituati sunt in illo tandiu stant quamdiu ratio efflagitat, aut boni esse desinunt.

9

⁋ Octaua conclusio. Prauos esse concordes impossibile est nisi in paruo tempore, quemadmodum & amicos esse. Probatur sic conclusio. Praui non sunt amici nisi exiliter, hoc est non sunt veri amici licet aliquibus conditionibus amicorum tempore exiguo vtantur. Secundo sic, in valore argumentatur, Nullus volens plus commodi consequi & minus laboris siue subministrationis, cum aliis convenit: sed prauus est huiusmodi: igitur. Et hoc est quod litera dicit. In rebus quidem vtilibus plus, in subeundis vero laboribus subministrationibusue hoc est sumptibus aut ministeriis minus habere cupientes. Vuusquisque autem haec sibi volens proximum perscrutatur & perhibet, hoc est obseruat quid agat, & prohibet ne commodum publicum consequatur: & ita vnusquisque vult habere particulare commodum: & proximum perscrutatur vt laboret & subministret & prohibet eum ab honore & lucro & tamen oppositum vtriusque ipse facit & honorem cupit, & subministrationes cum labore refugit, & sic perit res communis cum ab ipsis non conseruetur: sed excitent seditionem sese quidem vicissim vrgentes, seipsos vero subtrahentes nolentes facere iusta, hoc est quilibet vrget consocium iusta agere & tamen ipse iuste agere renuit, igitur mutuo sese lacessunt

10

⁋ Dubitatur, quae res est concordia & quod eius obiectum. Primum hanc dubitationem formamus, quia aliqui hic scribentes in hac materia sese ignauiter fatigant. Dico igitur concordiam nihil aliud esse quam multorum voluntates conformes: & quod concordia pro ipsis voluntatibus in recto supponit connotando quod conformiter velint circa idem eligibile. Sicut discordia pro voluntatibus supponit, connotando quod difformiter velint: Concors vero & discors pro solo vno homine supponit, sicut plebeius aut popularis pro vno quolibet populi aut plebis: quorum abstracta pro pluribus supponunt.

11

⁋ Ad secundam partem dubitationis dicitur quod nullius potentiae est aliquod obiectum primum, id est adaequatum: sed in proposito complexa in quae feruntur concordiae sunt eius obiecta quae non solum numero, verumetiam specie & genere discernuntur, declaro. Nonnumquam in magistratu conveniunt, Socratem habiturum esse talem magistratum, ergo Socratem habere talem magistratum est obiectum concordiae: & si aliqui disconueniant respectu talium, illud est obiectum discordiae. Nec mirum quod idem sit obiectum vtriusque, cum concordia vnius sit discordia alterius & contra. Si canonici omnes ad Pla¬¬ tonem eligendum in episcopum consenserint, Platonem esse episcopum illius concordiae erit obiectum. Et ita de praefecturis & aliis magistratibus caeterisque id genus dicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6