Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"EA vero" &c. Hic seudm aliquos incipit sedus tractatus huius noni. Pont enim hic nonus in tres tractatus diuidi, quorum primus tria capita praecedentia continet, sedus quatuor capitibus absoluitur, & tertius quinque capitibus explifi catur. Istd caput trifariam sciditur. In prima enim parte amicitiae effectus & eorum originem ponit. In seudna enucleat quomodo sese habeant ad effectus praefatos. In tertia quomodo praui ad eosdem sese habeant. Pro primo hanc conclusiones ponit. Quonam pacto ad amicos se gerendum sit ex iis quae quis ad ipsum facit deprehendendum venit. Nam ea quae ad amicos attinent, & quibus amicitiae definiuntur hoc est determinantur ex iis quae quisque ad seipsum facit. perfecta esse videntur. Hoc est, amicabilia vel actus amicitiae ad alterum videntur proficisci ab amabilibus ad seipsum. Hoc probat philosophus per aliqua amicabilia inducendo, inquiens. Ponunt enim eum amicum esse quia vult & agit bona vel quae videntutur amici gratia. Ponit videntur: non enim semper requiritur vt sint vera bona: sed talia ex ignoratione inuincibili esse sufficit. Etiam ponunt loquentes eum amicum qui vult amicum esse & viuere gratia amici: quod & matribus ad suos filios accidit: & iis etiam amicorum qui offensi quidem sunt non tamen minus bene faciunt amico ob offensionem. Alii enim amicum dicunt qui ver satur vna cum amico, & eadem expetit: aut qui dolet & gaudet vna cum amico. Quod & matribus summopere accidere solet. Et aliquo actu istorum amicitiam definiunt. Verum vnumquodque praedictorum viro bono ad seipsum competit: reliquis vero quatenus tales esse hoc est bonos (qualis ipse est) existimat. Sequitur secunda conclusio. Videtur virtus & studiosus vnicuique esse mensura. Hoc est viro studioso ad seipsum quae dicta sunt, conueniunt. Priorem partem, quod virtus est vnicuique mensura relinquit notam. Posteriorem probat: quia hic sibiipsi consentaneus est, & eadem affectat anima omni, hoc est secundum omneis animae vires aut potentias. rationi sensualitas in eo obtemperat, & vult in voluntate sicut censet in intellectu. Et vult igitur sibi ipsa bona aut quae talia videntur. Est enim viri boni bona agere, & suiipsius gratia, nam mentis gratia, quae quidem vnusquisque esse videtur. Hoc est anima videtur esse totus homo, no quod re ipsa sit totus homo sicut Platonici volunt vt ex Platonis Phaedone patet: sed est hominis potior pers more Aristotelis: & per consequens quodammom, hoc est cum addito vel ad bonum sensum, pont dici totus homo. Hoc enim quod primores ciuitatis faciunt tota ciuitas facere dicitur: quia potior ciuitatis pars id facit. Et totus excercitus a prin cipe militiae qui in excercitu est praecipuus saepius denominatur. Item licet corpus sensim varietur dummodo tamen anima ipsum successiue informat, manet idem homo: ergo maxima identitas hominis ab anima venit. Insuper licet vtraque harum sit impossibilis duo sunt quatuor, & duo sunt mille, secundum Aristotelem in meteoris intelligendo in impartibilibus, secundam tamen magis falsam censet, quia magis a veritate elongatur, sic qui diceret has duas, homo est anima, homo est corpus, copulatiue duo falsa enunciaret: sed secundum ad sensum datum est priore falsius. Semper per mentem totum intellectum hic intelligas, Et quid mirum, cum intellectus re ipsa sit ipsa voluntas. Vult etiam studiosus se viuere saluumque esse, & id maxime quo sapit & intelligit. Hoc est mentem quae ad faelicitatem maxime conducit. Est enim bonum homini studioso esse: & vnulquisque sibiipsi ipsa vult bona. Si enim non moueret sed aliud fieret, vtputa lignum vel lapis, nullus curaret an illud in quod transmutaretur, omnia bona haberet. Dicit litera. Factus vero aliud nullus expetit cuncta, illud quod est factus, habere. Proinde deus summum bonum nunc habet, nam idipsum summum bonum ipse est & videtur esse, vnusquisque hominum quod intelligit. Illud translatitiae dictum est, hoc est ipse intellectus & mens (vt supra dictum est) aut maxime hoc est illa est hominis potior pars, cuius profectio magis procuranda est ac vir studiosus secum degere vult: & libenter id & cum voluptate facit. Hoc probat effectualiter sic. Quicunque solitario placida sola occurrunt talis secum bene degit: sed sic est de studioso: igitur. Consequentia tenet cum maiore. Probatur minor: quia vel circa praeterita memoria eius laborat, vel circa futura, aut praesentia meditatur: si primum occurrunt ei praeterita acta periucunda: & hoc est quod dicit. Nam & actarum rerum recordatio periucunda & futurarum rerum spes bona. Talis autem afficitur voluptate: qui enim bene in tempore praeterito egit, facile assentitur quod in posterum bene aget. Et insuper contemplationibus mente abundat. Habet enim philosophia mirabiles de lectationes & synceras, decimo libro huius: nunc philosophiae grauissimas quaestiones nunc vero theosophiae abyssos mente resoluit. Qui autem scientiam scripturarum amat carius vitia non admittet, teste Hierony mo ad Rusticum monachum. Et sic non datur ei locus vllus circa sordida & illa quae hominem inquinant. Et cum non habeat conscientiam lesam optime secum moratur. Vnde Seneca secunda epistola ad Lucillium. Primum argumentum compositae mentis existimo posse consistere, & secum morari. Praeterea maxime vna secum dolet ac laetatur: dolet enim de perperam in republica actis: & de bonis in ea gestis gaudet. ldem enim omnino est ipsi iucundum atque molestum, & non vno tempore aliquid iucundum est & postea molestum. Nam sine poenitudine est prorsus. Competunt igitur studioso viro ad se haec: sibiipsi bene velle ac facere, velle esse ac viuere, & secum iucunde viuere. Eisdem tristari, eisdemque gaudere: quae sunt beneficentiae, beneuolentiae concordiaeque officia. Ex hoc corollarium infert tale. Ex eo igitur quia vnumquodque ipsorum ad seipsum competit studioso: ad amicum autem habet vt ad seipsum est enim amicus alter ipseligitur quaecunque competunt studioso respectu suiipsius, studioso competunt respectu amici. Et sequitur quaestio. Quaerere vero vtrum ad seipsum an non sit, amicitia, omittamus. Hoc itaque missum facit, nec magnopere curat: tamen nunc a nobis strictim dicatur. Amicitia videtur esse inter quoscunque quibus duo aut tria ex praedictis conueniunt, & si ad alios superabundant amicitiam habeamus. Talis amicitia assimilatur amicitiae quam homo ad seipsum habet. Vnde cum quis vult explicare & magnificare amicitiam quam ad alium habet, dicere solet: diligo talem sicut meipsum.

2

ā‹ Dubitatur an studiosus sit sine poenitentia: & argumentor quod non. Nemo sine crimine viuit, & primae loannis tertio. Si dixerimus quod peccatum non habemus, nosipsos seducimus, & veritas in nobis non est: sed quicunque delinquit, vt eum poenitudo subeat necesse est. In oppositum est philosophus.

3

ā‹ Secundo dubitatur an hominis ad seipsum fit amicitia. Ad priorem dubitationem dicitur quod nemo est tam studiosus in hac mortali vita de lege communi qui non peccet. Delicta quis intelligit? Et hoc melius fideles nouerunt quam puri philosophi. Aristoteles autem intelligit quod non saepicule ducitur poenitentia quoniam raro delinquit, cum est habituatus iam probis moribus. vel quod non ducitur poenitentia vt talis scilicet studiosus, sed vt a virtute cadens. septies in die cadit iustus & resurgit. Ad secundam dubitationem affirmatiue respondetur. Patet, quia in eodem supposito possunt concurrere omnia in principio octaui capite secundo posita, quae ad veram amicitiam attinent. Qui enim pure & iucunde vi uit est sibiipsi maximus amicus. Communiter tamen est beneuolentia inter diuersos. Propterea in secundo capite octaui Aristoteles dicit quod amicitia est beneuolentia mutua. Insuper circa eandem materiam est iustitia & amicitia ex octauo huius libri: sed iustitia est respectu suimet. Poenitens enim vindicat piaculum a se commissum ac si esset in alio perpetratum: igitur. Sequitur tertia pars principalis huius capitis, ibi. At vero videntur in qua quaerit an praui inter sese habeant amicitiam. Et primo colorat partem affirmatiuam inquiens. At vero videntur & ea quae dicta sunt multis inesse quamuis sunt praui, dicit praui ad seipsos: haec autem amicitiae opera non habent, tamentsi nonnullis visum sit multis ad seipsos quamuis praui essent hoc conuenire: id ita non esse ostenditur. Primo quia haec ipsis non conueniunt quo sibiipsis placent, & bo nos seipsos esse existimant. Nam nemo eorum qui vehementer mali atque nepharii sunt siibiipsi placet, bo numque se putat: & propterea haec eis nec insunt nec inesse videntur, quod maius est. Terme autem neque pra uis praedicta opera amicitiae conueniunt. Dissident enim secum & alia quidem cupiunt, alia autem volunt. Hoc est alia secundum partem sensitiuam cupiunt, alia autem volunt secundum rationem: vt incontinen tes factitant. Nam iis quae bona sibi videntur anteponunt ea quae voluptate afficiunt atque nocent. Et sicut in intemperantiae materia hoc declarat: sic hoc ipsum circa fortitudinis obiectum ostendit, inquiens, Quidam tursus ob fortitudinem atque inertiam eas agere res omittunt, quas putant sibiipsis optimas esse. Qui vero multas res graues atque nephandas egerunt, vitam ob prauitatem odio habent ac fugiunt: sibique mor tem consciscunt: vt Achitophel. Quaerunt praeterea alios ipsi flagitiosi quibuscum conuersentur: se vero ipsos fugiunt: non quod a seipsis recedant, sed quod nolunt stare soli ne praeterita sua male acta in mentem veniant. Nam si sint secum recordantur multarum grauiumque rerum stimulante conscientia, & sperant aliquan do tales se facturos: quas si cum aliis extiterintobliuiscuntur: quia aliis delectationibus distrahuntur. Atque cum nihil habeant quod sit amabile, nulla re prorsus afficiuntur ad seipsos, quae ad amicitiam attinet. Neque igitur vna secum gaudent atque dolent. Est enim eorum anima in seditione: habent enim in se ciuile bellum. Neque enim est pax cum impiis, secundum prophetam. Atque interdum ob prauitatem dolet quod a quibusdam facinorosis abstineat: & interdum laetatur secundiim rationem, & haec quidem pars huc, illa autem illuc trahit, vt ipsum flagitiosum diuellentes. Et si vltra gradum incontinentiae hunc intemperatum in gradu po sueris, sic quod conscientia non remurmuret, dico per synderesim innatam circa practicam pungitur sicut a sente, & ad impossibilia nonnunquam calamitose rapitur. Honores enim ardenter quaerit: & ad luxum honori incompossibilem. Similiter quando famescit cibum ad sacietatem quaerit, & vbi est opipare refectus dolet se non amplius posse comedere. Et eructationes ob humores crudos habet, & sic eum mala poenitentia subit. Sic circa materiam illecebrae & caetera id genus saepicule facit. Qu si fieri nequeat vt doleat atque laetetur supple circa eandem materiam & cum simili apprehensione: at paulopost dolet, quod laetatus fuit. Extrema enim gaudii luctus occupat: & vellet sibiipsi illa voluptati non fuisse. Improbi nanque poenitentia sunt referti. Poenitentia inquam instabili & inefficaci. Improbus igitur ad seipsum non est amice affectus, propterea quod nihil in se quod amabile sit, habeat. Quod ita sese habere valde est miserum & calamitosum. Est ergo totis viribus enitendum nobis vt boni simus. Sic enim ad seipsum se quisque habebit amice, & aliis amicus esse poterit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4