Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

"VIdentur autem ii qui" &c. In hoc capite philosophus de tertio actu amicitia scilicet beneficentia loquitur: in quo principaliter ostendit benefactorem plus diligere eum cui benefecit quam contra, licet primo obtutu hoc vix opinabile putaretur. Hoc per aliorum rationes ostendit & per exemplum, de creditoribus qui benefactoribus similes videntur, & debitoribus qui beneficiariis similes videntur. Et illa ratione & exemplo recitatis clarius quaestionem eluit. Et caput ipsum in geminas partes praecipuas secat. Nam in priore parte intentionem suam cum aliorum colore praelibat. In secunda veras rationes super quaesito dat: & hanc conclusionem ponit. Videntur ii qui beneficia contulerunt magis eos amare in quos beneficia sunt collata quam ii qui acceperunt, eos qui contulerunt, atque vt praeter rationem eueniens quaeritur: illud enim contra rationem videtur, cuius beneficium accipiens sit benefactori plus obnoxius quam contra. Tam philosophus quam veteres convenerunt in hoc quod quaestio supponit, dat veterem causam inquiens. plurimis igitur videtur id ex eo fieri quia hi quidem debent, puta qui beneficia acceperunt: illis vero debetur puta beneficia conferentibus, vt igitur in mutuis debitores quidem velint suos creditores non esse. i. postquam benefecerunt extinctos esse ne referre sint obnoxii: hi vero. i. creditores etiam de debitorum salute diligentiam adhibent, sic & eos inquiunt qui beneficia contulerunt, velle eos esse, erga quos fuere benefici, vt gratiam accepturos: illis vero non esse curam reddendi. Epicharmus fortasse dixerit haec ipsos dicere aspicientes ad malum. Epicharmus is est philosophus qui primus ideas introduxit. Videtur autem hoc esse humanum: plerique enim immemores sunt & suscipere potius quam conferre beneficia appetunt, illudque est communis non tamen apud magnanimos & cordatos viros.

2

¶ Sequitur secunda pars principalis. Videbitur autem causa naturalior esse quam illa quae de creditoribus allata est, & non similis ei quae de creditoribus dicitur. Talis enim voluntas non est creditorum erga debitores amatio, sed voluntas salutis. i. qua velint creditores esse saluos, est causa recipiendi. i vt recipiant ab eis paria. Probat autem quod sit alia naturalior causa. Quia qui beneficia contulerunt diligunt atque amant eos qui beneficia acceperunt, etiam si illi in nulla re sint vtiles, nec in posterum futuri: quod per simile probat dicens. Quod scilicet amare opera sua, qui opera sua sunt accidit etiam artificibus. Omnis enim factor opus suum plus diligit quam ab illo opere diligatur, esto quod opus sit animatum. Patet de amore dei respe ctu creaturae animatae, parentis in liberos, praeceptoris in discipulos probos. Ita quoque est de artificibus & poetis & itidem inductiue patet: sed ille cui beneficium est collatum est tamquam opus. Benefici igitur suos foetus & praeter caeteros poetae admodum diligunt. De Terentio enim referunt quod dum plusculas comoedias graecas latinas fecisset quae casu in mare cecidere: suorum operum desiderio in mare desiliit. Doctus discipulus est opus praeceptoris, vt Aristoteles Platonis quantum est ad esse doctum: licet non ad esse simpliciter. Similiter quantum ad esse locupletem uel huiusmodi plurimum huius faciunt qui aut opes aut alio huiusmodi conferunt: & huius dilectionis causa est, quoniam vniuersis expetibile atque amabile est esse. Sumus autem & actu primo, hoc est anima, & actu secundo, hoc est operatione. Nam viuendo sumus & agendo. Qui igitur fecit. est actu suum quodammodo opus: non quod homo sit suum opus in recto. propterea Aristoteles adiecit quodanmodo, dictionem alienantem. Homo enim per suum opus in hominum memoria viuit, vt Homerus viuit vt poeta. Diligit itaque quisque opus suum qui amat & esse, hocque est naturale. Nec alia de causa Alexander Magnus, & alii innumeri proceres res praeclaras suo ipsorum iudicio fecerunt, nisi vt non solum in vita viuerent clari, sed vt post vitam etiam celebre consequerentur nomem, vtque amnalibus & aliis historiis commendarentur. Huius famae quantunuis iniquae & stolido desiderio captus Herostratus templum Dianae in Epheso nobilissimum incendit, vt eo facinore famam obtineret perpetuam. Quod quam stulte cupiebat, nemo nescit. Sed aliquid pereni laude dignum efficere non est paruae laudis, apud delirum vulgus solum. Alii efferuntur ergo in vno verbo, quod homo habet esse in suo opere, hoc est esse cognitum, & quod in hominum ore viuunt. Sicut Naso in fine Metamorphoseos canit. lamque opus exegi, quod nec louis ira &c. Et demum. Si quid habent veri vatum praesagia viuam. Insuper opus ipsum actu explicat potentiam artificis, sicut totus orbis dei potentiam. Et libri Ethicorum cum caeteris Aristotelis scriptis, eius potentiam in scribendo ostendunt. Nam magnum magna decent. Et hoc innuit litera quae dicit. Quod enim est potentia, id opus ipsum actu declarat. Alia ratio. Honestius est beneficium, ille qui beneficium contulit, quare illo gaudet, quam ille qui beneficium suscepit, qui nihil honeste fecit, nisi in capiendo, conformiter ad rationem. Propterea dicit litera. Et insuper ei quidem qui contulit beneficium, honestum est quod egit: quare gaudet eo, in quo est hoc. At ei qui accepit nihil est honeste nisi in eo quod contulit conferens, hoc est nisi vtile: quod quidem minus est iucundum atque amabile. Aut sic, nisi in eum qui contulit sit spe conferens: quod quidem &c. Modo honos est nobis a natura insitus. primo Rhetoricorum: & maior honos magis expetendus, potissimum si illo dignifuerimus nec minus. In Officiis, dicit Tullius. Honos alit artes. Et in Tusculanis Quaestionibus. Omnes ad studia incendimur gloria. Est autem praesentis quidem opinatio. Futuri autem spes, facti vero memoria iucunda: sed quod actu est horum iucundissimum est atque maxime amabile. Ei autem qui beneficium contulit actu permanet ipsum honestum: opus enim diuturnum atque permanens honestum est: sed ei qui beneficium suscepit transacta est. i. tam pertransiit ipsa vtilitas: at rerum honestarum memoria manet periucunda, vtilius autem rerum memoria est suscipienti non plurimum aut minus iucunda: spes autem & expectatio contra sese habere videtur, quia spes expectantem affligit, vnde dubitatum est a priscis boni an mali plus haberet. Non mirum igitur est. Beneficos magis eos quibus benefaciunt amare quam, ab illis amentur. Pro cuius vberiori intelligentia scito, quod est praesens, est delectabilissimum, & propterea quae delectabilissimo propinquiora sunt delectabiliora sunt: & quia in praeteritis vtilia honesta antecedunt quia vtilia sunt media consequendi honesta, iccirco in praeteritis honesta sunt ipsi praesenti propinquiora & vtilia remotiora: propterea non sine causa contingit vt honestorum memoria iucundior sit: vtilium vero minus. Insuper honesta plerumque manent vtilia vero non, stat enim quod ille cui ipse pecuniam contulit ipsam exposuit: datio tamen pecuniae in hominum existimatione manet. Cui alludit Seneca primo libro de beneficiis inquiens. Haec quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, & ea nobis fortuna auferre potest & iniuria: beneficium vero etiam amisso eo quod datum est durat. Permansiuum autem cum maneat praesens est delectabile, secundum actum transitorium vero quia praeterit est delectabile secundum memoriam: sed delectabilissimum est quod est secundum actum: cum praeterita & futura non delectent nisi eo quod actum memoramur. At speramus & in futuro. Vtilia autem anteeunt honesta, vt quae ad honestatem consequendam sunt media necessaria. Propterea in futuro vtilia, ipsi praesenti quod delectabilissimum est, sunt propinquiora & honesto remotiora. Ponitur & alia ratio ad responsionem. Amare simile est actioni: amari autem passioni: eos igitur qui erga actus excellunt vt beneficos rationabiliter sequitur amare, & quae ad amicitiam pertinent. Qui autem suscipiunt amari, rationabile est. Igitur eos qui beneficia conferunt, magis amare. Rursus quae cum labore facta sunt, magis diligere solent omnes: vt & magis pecunias diligunt, qui eas sibi suo labore & sua industria acquilierunt, quam qui ab aliis eas acceperunt, vt patet. &. Ethicorum primo, & experientia. At beneficium acciperre non est labor, nec est difficile, poenale beneficium autem conficere, difficile: merito ergo qui beneficium conferunt eos quibus beneficia contulerunt magis diligunt quam contra.

3

¶ Sequitur corollarium. Quocirca & matres, magis amant filios: nam generatio laboriosa illis est. ldeoque res maximae afflictiuae & summae animorum corporumque aegritudines, dolori, percuntientis comparari solent, & quia matres magis cognoscunt esse suos. Quod quidem & magis cognoscere, accommodari posse videtur ad eos qui beneficia contulerunt.

4

⁋ Dubitatur a quibusdam, vtrum beneficus magis deligat illum cui benefacit. i. beneficiarium: an contram, Respondetur affirmatiue. Haec responsio affirmatiua & experientia & rationibus veterum nimis efficacibus & Aristotelicis in litera patet.

5

¶ In oppositum argumentor primo sic. Nobilius & excellentius est amabilius, & per consequens beneficium qui est excellentior in hoc quod beneficus est, quam ille cui collatum est, ergo est magis amandus.

6

¶ Secundo. Illum magis amare debemus a quo plura bona quam illum a quo pauciora suscepimus: sed beneficiarius plura bona accipit a benefactore quam contra: ergo.

7

⁋ Ad priorem rationem concedo quod benefactor absolute est amabilior beneficiario inquantum huiusmodi: ex quo sequitur quod beneficus maiore amore & nobiliore se amat quam illum cui beneficium confert: quia amore virtutis quam in se praeoptat, sed ex hoc non sequitur quod plus ametur. Patet respectu dei & creaturae intellectualis. Insuper magis inclinatur beneficus illum cui benefacit diligere quam contra, vt Aristoteles in litera generose probat.

8

¶ Ad secundum dico nos esse magis ingratos si vices amoris non rependimus amori benefactorum, sed ex hoc non probatur quod plus diligatur beneficus ab illo in quem beneficium est collatum quam contra: non tamen nego quin intensiore actu potest beneficium suscipiens benefactorem diligere qui faciat econtrario beneficus beneficiarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7