Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"Dvbitatur autem" &c. In hoc octauo capite philosophus inquirit an oporteat hominem seipsum maxime amare an potius alium: & vtrinque argumentatur. Primo, probando quod amator sui sit reprehendendus: deinde ad partem affirmatiuam ratiocinatur. Et demum quaestionem soluendo dicit quod ille peccat in amore sui qui caduca fortunae bona & corporis illecebras insequitur: ille vero non peccat qui se maxime secundum bona spiritualia diligit. Et caput hoc totum quinque conclusionibus, dubitatione, & vno corollario distractum est. Dicit ergo primo. Dubitatur, vtrum oporteat seipsum maxime amare an quemquam alium. Et videtur primo non oportere, seipsum maxime amare: nam eos qui seipsos maxime amant increpant homines, appellantque sui amatores tamquam id turpe sit: & de talibus dicimus, isti sese fruuntur. Non igitur seipsum maxime amare licebit.

2

¶ Secundo argumentatur ad eandem partem negatiuam de amore sui: quia prauus cuncta sui gratia facere videtur, & eo magis quo deterior est: incusant enim ipsum quia nihil nisi sibiipsi suique gratia agit. Probus autem contra, ob honestatem amicique gratiam agit & eo magis quo praestabilior est.

3

¶ Verum iis quae dicta sunt ipsa opera & res ipsae non sine ratione discordare videntur, atque ediuerso maxime seipsum amare oportere: ratio est: nam eum dicunt maxime amare oportere qui maxime sit amicus: at is maxime est amicus qui maxime alicui bona vult, & illius gratia, etiam si nullus alius id scierit: haec autem ad seipsum maxime competunt. igitur seipsum maxime amare operaeprecium est. Secundo, caetera omnia quibus definitur amicus, maxime ad seipsum competunt, dictum est enim ex iis quae ad seipsum sint caetera omnia quae ad amicitiam attinent metienda esse, & a seipso omnia ad amicitiam spectantia ad reliquos proficisci: maxime igitur oportet seipsum amare. Tertio idem sic vallatur. Ad hoc prouerbia vniuersa accedant, vt Anima est vna. Et amicorum omnia sunt communia. Et amicitia est aequalitas, & tibia genu est propinquius. Quia vero haec prouerbia quatuor non ab omnibus capiuntur quidam sic ea exposuit Vna est anima amicorum, quia vna voluntas: sed sibi cuique anima sua proxima est. Item amicorum sunt omnia communia, sed vt dicit Terentiuus, Proximus sum egomet mihi. Et amicitia est aequalitas: sed nihil est cuiquam seipso aequalius. Praeterea genu non hoc cordi & non praecordiis in quibus est affectionum sedes est propinquius tibia quae infra genu est: sic sibi quisque proximus est, et enim vniuersa ad seipsum maxime competunt, maxime namque amicus est sibi & seipsum maxime amare oportet, haec enim merito addubitare faciunt cui potius parti assentiendum sit cum vtrinque rationes credibilitatem afferant.

4

⁋ Sequitur prima conclusio, dicens opus est distinctione: sicque litera clara, inquit. Fortasse igitur tales sermones distinguendi determinandique sunt quousque & quomodo sint veri. Nam si acceperimus quonammodo vtrique amatorem sui dicant, cito fiet manifestum id de quo ambigitur.

5

¶ Sequitur secunda conclusio. Qui igitur hoc reprehendendum esse existimant, eos amatores sui appellant qui sibi plus tribuunt in pecuniis & honoribus & voluptatibus corporis: haec enim ipsa multitudo affectat & ipsis vt optimus omni studio incumbit. Hoc est multitudo corporales illecebras prosequitur, & eis vt optimis rebus fruitur: quapropter & in certamen veniunt, quia pro eis certant. Qui igitur in hisce plus habere pergunt ii cupiditatibus & perturbationibus eique parti animae qui rationis est expers gratificantur, hoc est condescendunt sensualitati & parti brutali. Tales autem suntr multi, iccirco & appellatio orta est ex multitudine quae quidem est praua: est orta. i, primam originem duxit. Secundo, non est obscurum vulgus eos sui amatores dicere consueuisse qui sibiipsis talia tribuunt: nam si quis studet semper iusta agere: & maxime omnium aut temperata aut quaeuis alia ex virtutibus ipsis emergentia honestatemque omnino sibiipsi semper vendicet atque vsurpet, hunc nemo dicit amatorem sui: neque vituperabit. Liquet ergo multitudinem amatorem sui appellare eum qui corpus & corporis affectiones sequitur: & is est merito arguendus.

6

¶ Tertia conclusio. Magis autem videbitur talis homo sui amator scilicet qui honesta sectatur. Nam ea sibi tribuit quae pulcherrima sunt maximeque bona: & gratificatur ei quod sui ipsius est potissimum, in omnibusque illi obtemperat. Hoc est intellectui & rationi quae est hominis pars potissima. pecundo quemadmodum ciuitas & omnis alia societas maxime id esse videtur quod sui optimum est, sic & homo ergo amator sui maxime is dicetu qui id quod sui optimum est amat eique obsequitur. Tertio, quia vt ciuitas id maxime esse videtur quod est in ea potissimum. vt concilium sapientum: & aliud esse censetur conuentus scilicet hominum, non ciuitas: sic homo est id quod est in eo potissimum, scilicet ratio & intellectus, qui id in se amat, is sui amator dicendus est. Quarto, quia quis dicitur continens aut incontinens, quia mens & ratio in eo vincit aut vincitur, quia quisque hominum potissimum mens est: & maxime ea homines sua sponte egisse videntur quae cum mente rationeque gerunt: igitur non obscurum est hanc maxime virum bonum amare quare talis maxime suiipsius est amator.

7

¶ Hinc corollatium infert dicens. Quapropter maxime sui est amator scilicet amans quod in se potissimum est, diuersa specie ab eo qui reprehendit scilicet vulgo, dictus amator sui, sibi nimis indulgens, tantumque distat atque differt quantum vita cum ratione differt a vita cum perturbatione: & quantum appetere quod honestum est, ab eo quod videatur prodesse.

8

¶ Sequitur quarta conclusio. Bonum hominem esse amatorem sui expedit: nam & sibi & caeteris proderit agendo honesta.

9

¶ Quinta conclusio. Prauum autem esse amatorem sui non expedit. Hanc probat philosophus. Quia & sibi & propinquis oberit affectus prauos sequendo. Non enim potest arbor mala bonos fructus facere.

10

¶ Sequitur cuiusdam dubitationis solutio. Diceret enim aliquis sic. Nullus suam vitam nihilifaciens in opere honesto se maxime diligit: sed studiosus est huiusmodi, igitur. Philosophus concedit in genue in litera minorem: & ex consequente maiorem interimeret. Circa minorem insudat, & litera est peruia. Atqui verum est illud quod de studioso dicitur: complura ipsum agere & amicorum & patriae gratia, & si opus fue rit mortem obire. Et pecunias enim & honores abiiciet: & super. abiiciat etiam ea bona de quibus homines decertant, digladiantur & insaniunt: vendicans. i. vt propriam asserens sibi honestatem: hoc est illud quod rationi rectae est consentaneum. Et quia homines delectationem, bona opera, & longam vitam exoptant de illis tribus loquens comparationem facit sic inquiens. Vir bonus & magnanimus expetet potius voluptatem breui tempore vehementem quam longo tempore leuem. i. exilem: & vitam honestam vno anno, quam quanuis. i. quamlibet aut qualencumque vitam & mediocrem, multis sup. annis. Et vnum actum honestum magnum expetet magis quam multos & minutulos. Atque iis qui pro amicis, qui propriam mortem obeunt, hoc forsitan obtigit. Magnam igitur sibi ipsis eligunt honestatem, abiiciuntque pecunias vt amici capiant plures. Hinc em amicus facultates: ipse vero studiosus ho nestatem consequitur: Atque sibi maius tribuit bonum: quia virtutem & non solum istud circa vitam & pecuniam factitat, sed etiam circa magistratus & honores. Praeterea eundem circa honores modum magistratusque seruabit, nam haec omnia amico suo concedit. Est enim hoc honestum ipsi ac laudabile. Merito igitur studiosus videtur ante ponens omnibus honestatem. Insuper studiosus facit amicum agere illa quae immediate ipse agere potest, vt etiam honorem amico partiatur: & vult esse causa quare amicus perbelle agat. Quare litera dicit, fit etiam vt & res agendas concedat amico: sitque honestius seipsum fuisse causam vt agat illas amicus, quam si ipsemet agat. Summatim vt paucis omnia complectatur sic dicit. In vniuersis igitur laudabilibus ipse studiosus plus honestatis tribuere sibiipsi videtur. Sic igitur (quemadmodum astruximus) amatorem suiipsius esse oportet, vt ipsi autem multi sunt non oportet, hoc est oportet vt vir studiosus sit amator sui, sic vt diximus. i, sibi virtutem vendicans, cum non vt multi sunt amatores sui, sibi indulgentes quemadmodum diximus de amicis vituperabilibus. Ecce Aristotelis sententiam paucis relatam, quae perbella est: & mirum est gentilem virum ita veritate conformiter ad orthodoxam fidem fuffultum & praeditum esse.

11

⁋ Circa hanc materiam aliquot enunciationes breui perstrinxero, quarum prima est. Potius omnem culpam in meipso euitauero quam in quopiam alio. Anima mea in manibus meis, & nullus sibi secundus: proinde sollicitior ero de mea salute, quam de herili aut paterna. Quinimo potius a veniali noxa cauebo in meipso quam de laetifero crimine proximi.

12

¶ Secunda propositio. Potius procurabo mihi vitam aeternam & ea quae adipsam amminiculantur quam cuipiam alteri. Et si insultaueris. Obnoxius sum diligere proximum sicut meipsum. Saepe numero dictum est, quod aduerbium sicut ibi omnimodam similitudinem haud quaquam denotat. Ipse sum mensura atque regula dilectionis fraternae, eius salutis non ero immemor quum praeceptum me ad eam astringit. Sic eiu corpus protegam ne a saeuo carnifice iniuste trucidetur. Pari modo meis fortunis eius inopiae succurram. Generatim in bonis virtutum meipsum illi semper praetulero, & hoc eleganter in litera Aristoteles explicat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8