Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

"ESt autem controuersia" &c. Disceptant nonnulli an felix amicis indigeat. Constructoriam partem philosophus in litera sustinet. Qamrationibus tam naturalibus quam moralibus stipat. Nihilo tamen minus de more partem inficiatoriam colorare videtur cauillos aliorum assumendo. Theodorus enim gtheos dictus amictiam e medio tollere laborauit. Nam sapientibus asseruit amicitiam inanem. Siquidem sapientes sunt macti virtute & sibi ipsis sufficiunt: proinde illis superuacanei sunt amici. Insipientibus autem inutiles amicos dixit. eo quod amicis (vt vero simile est) vti nesciant.

2

¶ Sequitur litera, in qua dubitationem sub hoc verborum tenore proponit. Est controuersia inter varios an felix amicis indigeat, necne. Ad inficiatoriam partem aliqui argumentantur. Primo sic. Beatus est per se sufficiens, proinde amicorum praesidio non indiget. Secundo sic. Amicus est alter ipse, & ea affert amico quae amicus per seipsum consequi non valet. Vnde hanc sentaentiam in diuerbio habent. Cum fortuna est bona dei munere. Cur opus est amicis? Perinde ac si dicerent beneficio dei homo iste claris natalibus & naturalibus pollet, cui abunde omnia bona conveniunt. Inane igitur est eum amicorum praesidio roborari, deinde ad partem affirmatiuam hoc pacto argumentatur. Absurdum est omnia bona beato dare, & amicos illi non tribuere. Procul dubio inter externa bona amicitia est maximum. Secundo sic. Magis consentaneum est felici bene facere quam bene pati. Perfecto virtute proprium est benefacere, at felicitas in operatione virtutis consistit, vt in primo libro retulimus, atque magis pertinet ad felicem beneficia impendere quam accipere, & honestius est amicis quam extraneis beneficia conferre: itaque eget eis qui sunt beneficiorum capaces Quas ob res amicis indiget beatus. Quapropter quaestionem mouere consueuerunt. Vtrum in rebus secundis, an in aduersis potius indigeamus amicis: quia in omni fortuna amici sunt necessarii, vt in praecedente libro diximus. Infortunati enim indigent amicis qui ipsorum defortunium releuent. In prospera autem fortuna constituti indigent amicis. quibus benefaciant. Tertio sic. Absurdum est & rationi dissentaneum beatum solitarium atque soliuagum facere. Profecto nemo expeteret solitarie vniuersa possidere bona: quandoquidem homo est animal ciuile. & cum aliis aptum natum viuere, vt primo Politicorum traditur. ltaque felici congruit cum aliis vitam agere. Possidet enim omnia quae suapte natura sunt bona, & perspicuum est melius esse ipsi beato cum amicis vitae candore bonis conuersari quam cum incognitis & quibusuis hominibus. Propterea concludendum est, felici opus esse amicis. reliquum est videre quantum veritatis rationes aduersariorum habeant. Ignobile vulgus eos amicos putat qui commodum afferunt, verum vtilitatis beatus non est indigus. Ipse enim est sufficienter locuples. Neque indiget amicis qui ob voluptatem amantur, aut perparum illis indiget & additur ratio: quia ipsius vita est iucunda, proinde aduentitia non indiget voluptate. Quas ob res aduersarii concludunt beatum non indigere amicis. At hoc non est vsquequaque verum. Siquidem in primo libro dictum est, felicitatem esse quandam operationem: perspicuum autem est ipsam operationem fieri & dependere continuo ab ipso operante. Et non assimilatur rei quae possidetur. Aurei enim nummi in arca: & holoserica vestis a domino non agente possidentur. Nempe felix viuendo aut operando consistit. Boni quoque operatio est studiosa atque iucunda per seipsam. Hoc in primo libro probauimus. Siquidem studiosa operatione inter delectabilia potissimum delectari, propria res est. Quod quia ita est alios nobiscum conversantes cum eorum actibus serenius citra fucum contemplamur quam nos & nostros. Insitum est nobis a natura nos ipsos diligere, & plerique mortalium in hoc plurimum exorbitant, sua magnipendentes, de culice gigantem efficiunt. Propter hunc ergo affectum nobis a primisc unabulis congenitum dexterius de aliis quam de nobis ipsis iudicamus. Ingenue tamen fatebor abditos nostrae mentis recessus certius cognoscimus quam caeterorum. Complusculi sunt qui sub velamento sanctitatis hypocriseos labem contegunt. Nihilo tamen minus dum amicitia diutino tempore est parta, amicum intus & in cute noscimus, vt prouerbialiter traditur. Quam ob rem absolute aliorum opera splendidius quam nostra rimamur. Studiosorumque hominum actus si sint amici, iucundi sunt ipsis bonis: quia omnia bona bonis sunt delectabilia, atque iucunda. Profecto habent ambo ea quae suapte natura iucunda sunt, vtpote virtutes cum earum operibus. ltaque beatus talibus eget amicis, si proprios actus contemplari expetat, quia amicorum actus erunt ei analogia atque scala intelligendi proprios. Alios per lineam rectam, nos ipsos vero per lineam reflexam intelligimus. Sed aliorum vultus recte cernimus, nostros vero reflexe in speculo. Et aliorum erratula in mantica anteriori gestamus: nostra vero commissa atergo. Nostra praeconia si quae sunt directe ante oculos ferimus. Sane non est quaerendus amicus in hac lachrymarum valle qui sit omnium noxarum expers, diuina eloquia & experientia rerum magistra veritatem in hoc nos docent, Philosophantium turba ad occultos pectoris recessus oculum mentis non dirigebat: sed ad exteriora quae in lucem prodeunt. Ita erat apud plerosque Mosaica lege imbutos, Lex enim cohibet manum non animum ait diuiniloquus Paulus.

3

¶ Sequitur litera. Arbitratur autem homines felicem iucunde viuere oportere: at solitario difficilis est vita: siquidem non est facile soliuagum continue bene operari, cum aliis vero belle operari facile est. Istud roboratur quia in principio nascentis ecclesiae nullos eremicolas ad speluncas deserti miserunt, nisi prius in schola morum excellenter instructos. Eremicolas modernos vix floecifacio qui in biuiis triuiisve sedent inexplebilibus vocibus stipem quaerentes. Ad loca publica conueniunt turmatim quaestus gratia. Si operibus manuum incumberent hoc emaculatae vitae splendore florerent, deuotae matronae necessaria vitae si quid eis deesset affatim suppeditarent. Verum maiorum vmbra suum ocium suamque segnitiem tueri satagunt: cum tamen illi proprio sudore victum atque amictum parcissimi quaesiuerunt, vt de Paulo primo eremita, Antonio, Hilarione, & similibus caelo dignis meminimus. Nec tamen assertio Aristotelica solitudini Carthusiensium derogat. Crebro enim in templum conveniunt, antelucanos hymnos simul domino canunt: antemeridiana luce precaminibus iugiter insistunt. Sole meridianum circulum superante minime torpent, nunc in angulo domunculi orantes cum deo susurrant: nunc in hortulo fodientes vrticas & alias noxias haerbas conculcant, salutares inserunt, nunc diuina volumina cum ardore percurrunt. Semperque extra somnum occupantur, ne Sathan eos ociosos inueniant. Non ignorant ocium multa mala docuisse: propterea ab eo tamquam ab aspide inopinato calcata aufugiunt. ltaque fecere coelicolae illi eremitae quos iampridem citauimus. Ac inclytus Sachariae filius cuius vita frugalis & sanctitudo est super aethera nota, ocium virtutum nouercam abominabatur. Nocturno sopore sacrum caput cauti supposuit, trihorio somno contentus, eius esui atque potui ille sufficiebat. Reliquo tempore superueniente populo concionabatur, caperataque fronte & stentoria voce, in lapsus & hominum mendas tonitruabat, placido vero gestu virtutum rosas atque candida lilia ad coelum tollebat, ita vt deuotus & foemininus sexus eum audiens diceret. Quis mihi dabit pennas vt columbae & volabo & requiescam? Insimularet ne Aristoteles hosce deicolas? Absit. Diceret enim. Nonne primo Politicorum asserui istos heroas ac homine maiores? Sed de hominum multitudine hic loquor. Bella eius responsio, cui subscribimus.

4

⁋ Accedo ad literam. Studiosus enim hoc ipso quo studiosus est, oppido gaudet in his actibus quae a virtute emanant, siue ab ipso siue ab alio proficiscantur. Ex opposito moleste fert eos qui a sordibus vitii emergunt, opera spurca atque foeda obhorret & execratur, quoniam est alter Cato Censorinus. Manuductionem dat de musico qui harmonia vocum eleganti cantione delectatur perstrepente autem cantu offenditur, nec mirum, emodulata enim melodia est assuetus. Ex conuictu & amicorum assuetudine proborum, virtutis est exercitatio vt Theognidi placet. Vt ferrum ferro acuitur, & ex variis igniculis ingens rogus coalescit, sic ex conuictu proborum probitas incrementum suscipit, atque late diffunditur. Et non dissimiliter ex prauorum conuictu & conuersatione peruersitas enascitur. Si naturalius considerauerimus probus amicus natura studioso expetibilis est. Nam quod est bonum suapte natura & per se iucundum tale est studioso, ita dum omnibus dexterrime censet, sicut sanus de saporibus. Definiunt autem philosophi ipsum viuere animalium potentiam sensus habere, viuere autem hominis vltra potentiam sensus intellectionem habet. Homo inquantum animal sentit, sed ratione qua homo est suopte ingenio intelligit. Potentia ad operandum est ordinata, ad operationem quoque reducitur & reficitur si non esset operatio, sensus esset inutilis.

5

¶ Ad quid enim potentia visiua ordinatur nisi ad visionem: Pari modo de auditu & aliis tribus sensoriis dicatur. Perfectiori nanque modo sensus se habent dum sentiunt, quam cum sensatione vacant, & haud secus de intellectu intelligatur. Dormiens enim non sentit, nec perfecte intelligit, quocirca non perfecte viuit. Propterea dictum est. In primo libro quod habet tantum dimidium vitae, somno enim grauatus non proprie viuit. Quo praeliba to, superadditur. Viuere est naturaliter bonum atque delectabile. Porro viuere est quoddam definitum atque determinatum. Definitur enim viuere ad naturam viuentis & illud quod est definitum suapte natura est bonum, sicut indefinitum suapte natura est malum. Vt sanitas est quoddam definitum, debi tam proportionem humor efflagitans. Agritudo autem est indefinita. Modicus enim egressus a latitudine sanitatis hominem infirmum reddit, & maior egressus a debita habitudine corporis reddit hominem infirmiorem, & vita in abyssum. Haud secus in virtute & vitio. Virtus enim est definita. debitam materiam cum circunstantiis conuenientibus requirens. Multis autem modis in vitia itur nam facilis descensus auerni in sexto neidos. ltaque vitium limitibus non clauditur, proinde est indeterminatum.

6

¶ Subditur in litera. Non oportet autem vitam sumere prauam atque corruptam. Nunc incidens remouet. Quia enim nuperrime dictum est quod viuere est naturaliter bonum & eligibile. Posset merito quispiam insultare. Perperam viuere, & in angoribus non est suapte natura bonum. Hunc cauillum euacuans ait. Non est sermo de vita praua, corrupta atque dolorosa. Indefinita enim est talis vita, quemadmodum sunt illa quae talem vitam denominant. De vitiis iam id ostendimus. Et dolor aegri tudini parificatur hoc clarebit decimo libro cum materia doloris agitabitur. Si ipsum viuere bonum est (si pro quia) & viuere est etiam iucundum. Quod ex hoc deprehenditur, quia omnes appetunt vi tam agere, & signanter boni atque felices. His enim viuere maxime est expetibile, & ipsorum vita beatissima. Quicquid homines loquantur dum afflictiuo morbo ringuntur, ad medicos & pharmacopolas ocyssime mittunt, vota largiter emittunt, vt valetudinem reciperent. Proinde viuere est pergratum atque iucundum.

7

¶ Subditur. Qui autem videt se videre sentit, & audiens se audire sentit. Pari modo qui ambulat se ambulare sentit, & ita in reliquis est aliquid quo homo sentit se operari. In istis reflectimus nos super actus directos: sensus enim particularis extrarium obiectum sentit, vt visus colorem auditus sonum. Veruntamen actum suum proprium non sentit. Visus enim visionem. In se inhaerentem minime videt. Veruntamen sensus communis sensationes particulares sentit. Hoc autem sentire est nos esse, esse namque nobis sentire aut intelligere est. At sentire seipsum esse atque vitam agere, ex his bonis sunt quae per se sunt delectabila. Vita enim suapte natura bonum est, & natura bonum est senti re ex illud inesse, necnon iucundum & praecipue ipsis studiosis. Propterea voluptate afficiuntur.

8

⁋ Sequitur. At studiosus vt ad seipsum ita quoque ad fidum amicum se habebit, vt vetere prouerbio dicitur, amicus est alter ipse. Proinde vt seipsum esse cuilibet est expetibile, ita & amicum esse vult similiter. Hoc est propemodum, amicum vt seipsum diligit. Nonnulli amicorum vitam suae praeferunt. Parentes enim quidam eligunt supremum agere diem ante probos liberos vt de priamo respectu hectoris & de matre Neronis meminimus. Veruntamen vulgo hominis vita est sibi expetibilior quam amici ltaque beato potissimum expetibile est esse, bonumque esse iudicat, talis quoque sensus per seipsum periocundus est. Quamobrem vt amicum sentiat esse operaeprecium est, & hoc aliter fieri nequit, quam cum ipso conuiuendo hoc erit, verborum dulcore arcana mentis mutuiter communicando. Probatus amicus est secretissimarum rerum idoneum receptaculum, cum virtute clareat, abdita ab amico reuelata citra rationem haud patefaciet. Porro non satis est in eadem mensa continuo sedere, sed praenarrata ad amicitiam requiruntur. Belluae enim in eodem prato pascuntur omnis amicitiae moralis expertes. Ques enim haerbas turmatim, id est in turmam collectae simul carpunt, sic de bobus videre est & de aliis pecorum generibus, quamobrem felici opus est probis amicis, quod est praecipuum in hoc capite probandum. Si igitur ipsum esse suapte natura fausto est expetibile, cum esse natura bonum necnon iucundum sit, pari modo sentire amicum esse est ipsi felici natura bonum atque delectabile. Ex relatis perspicuum est quod amicus est ex illis bonis quae beato sunt expetibilia, & profecto quod est expetibile beato vt aduersarii pleno ore fatentur, hoc felici non deerit. Opposito enim dato hac magna parte egens atque amicus erit. Beatus ceete multum expetibilibus non erit orbatus, quocirca concludit principale intentum, videlicet, opus est igitur ei qui felix futurus sit, studiosis amicis

9

⁋ Restant aliqua ambigua pro literae explanatione tractanda. Primo haeraes forsitan cur dicat philo¬ sophus quod musicus modulata cantione delectatur, perstrepente autem offenditur.

10

¶ Respondctur quod eleganti melodia assuetus est propterea absona offenditur. Delicatae enim sunt iam ei aures consuetu dine factae. Propterea si vnus a cantus orbita deuiet reliqui canere desinunt. Memoriae proditum est quod cum cantoris Parisiensis domus esset incensa, plus illi displicuit obstrepentum vocum dissonantia quai incendium, quod ex eo probatum est quod relicto rogo & aedibus, ad vociferantes egressus perrexit vt vocum diaphoniam ad euphoniam reducerent. Musica etiam deuotionem excitat propterea Dauid regum religiosissimus percutiebat organa & saltabat, totis viribus ante dominum, vt patet ex secundo Regumn, & Heliseus propheta prophetiae donum non habens ad manus, misit pro psalte vt pietatem in eo dul ci fidium pulsatione erigeret, vt quarti Regum tertio capite videre est. Sic Dauid citharae suaui sono angorem Saul regis mitigauit. citharizante enim Dauide refocillabatur Saul spiritu maligno vexa tus. Primus liber Regum id explanat. Propterea antiquitus musica sacrificiis atque funeribus adhibebatur, vt fietum citaret. Quaedam enim modulatio curas abigit atque moerores & hilares hilariores red dit. Tradunt quod Xenocrates organicis modulis limphaticos liberauit, & quod Asclepiades tubarum can tu surdis medebatur. Timotheus scriptorum calamo celebratus Alexandrum magnum ad bellum inflammatum leniuit. Nec solum hominum affectus melodia demulcet. Cerui enim cantu fistularum vt ferunt illaqueantur, & delphines capiuntur. Alites fistulae modulatione falluntur. Quaedam instru menta musicalia, ad arma prouocant vt tibiae litui, tubae, cornua, ita aliqua prouocant ad planctum atque deuotionem & ad alias hominum affectiones, quare Aristoteles octauo Politicorum scribit oportere iuuenes in musica & gymnustica instituere, quare organa & cantus fractus non sunt ab ecclesia tollen da vt neoterici haeretici somniant, vetusti patrum ritus multitudini proficientes ob aliquorum mendas minime sunt antiquandi. Alioqui panem & vinum obliterare necessum, sit & ob lapsum gulonum & ebriorum in eis quo nihil absurdius.

11

⁋ Secundo dubi es forsan, Cur dicit operationem quae est felicitas in fieri consistere & non esse quan dam rem.

12

¶ Tertio, quare dicit esse hominis ex parte sentire, cum esse hominis sit homo existens, & sensatio sit accidens longo interuallo substantia inferius.

13

⁋ Quarto an videns continuo sentit se videre. Et an aliqui felicitatem a natura habeant.

14

⁋ Ad secundam dubitatiunculam responsatur. Res in geminos ramos distrahitur. Nempe aliqua est res pure successiua, vt dies & agon, haec enim sunt quando fiunt, quando vero facta sunt esse desierunt, alia successiue fiunt, quando vero facta sunt persistunt. Ista a physicis suecessiua quo ad productionem permanentia quo ad esse nominitantur. Rursus aliqua res a sua causa particulari haud quaquam dependet, vt calor, Bucephalus, quando de causa particulari loquutus fuerim non est obscurum. Siquidem nihil est vspiam creatum quod a deo non manuteneatur. Aliquid autem a causa secunda & particulari nusquam non dependet, vt lux, lumen, operatio. Isto modo philosophum impraesentiarum intelliges.

15

⁋ Tertia ambiguitas non est difficilis enodatu. Substantia non est propter accidens tanquam scopum, verum homo in potentia sentiendi atque intelligendi est propter seipsum sentientem atque intelligentem. Homo intelligens perfectiori modo sese habet quam dormiens, veterno marcessens, asinus bipes, bene intelligens rationalis & homo

16

¶ Ad quartum respondetur quod non est necessarium actu directo praeditum in actum exire reflexum, potest enim facile super huiusmodi actus fe reflectere, & hoc est illi maximopere iucundum si omnia dextre ei contingunt, proinde citra caudam & additum, esse atque viuere est delectabile, praecipue quando cernit alios ipsi syncronos atque minores ipso defunctos. Nihilotamen minus viuere in magna poenuria atque moerore non est homini vulgo iucundum. Sane quaedam sunt irrestricte capta vera, quae cum addito desinunt esse talia. Sic sensatio vitae studioso est pergrata, vt sit in potentia propinqua bene operandi, sed habere vitam cum morbo neopolitano perpetuo non est delectabile, immo hominem pungit atque ringit, signanter quando ex tetra libidine habetur. Tunc enim homo duplici poena affligitur, infamia non delebili opinione vulgi, & atrocitate morbi ossa cum carne rodentis. Haec praecordia lancinant & erit officina moeroris. Dixi opinione vulgi. Potest enim ipse prudens poenam suapte prudentia leuare, culpam in deum commissam detestando, & punitionem annexam gratanter sumendo, cum dicat aliis, mea scelerata vita hanc acerbitatem atque maiorum meruit & tunc non parum merebitur, poenam naturaliter inflictam voluntarie tolerando. Isti actus habitum ipsum ad bonum promptificantem in eo generabit. & sic de necessitate virtutem effieit.

17

⁋ Quaerebatur etiam an aliqui felicitatem a natura habeant. Vetus transsator ait, cum daemon bona det quid opus est amicis? Leonardus hoc ipsum interpretatur rectius hoc pacto. Cum deus abunde sibi dederit, Argyropilus claram sententiam cepit, vt inter exponendum enucieauimus. Dicamus quod ab horoscopo & caeli influentia aliqui sunt aliis ad probitatem propensiores. Parentum etiam mores in liberos deriuantur, deus tamen nonnullis singularem gratiam in tenella aetate elargitur, vt Nicolao glorioso confessori qui quarta vel sexta feria, semel sugebat vbe ra: post quam refectionem os a maternis vberibus auertebat: nullisque blanditiis pia mater poterat tenellum filium brachiis pendentem allicere vt iterato mamillas sugeret. Examen apum bti Ambrosii adhuc in cunis lacentis os ingrediens declarauit quisnam futurus esset puer. Sic de Bernardo, in quo matris somnium de cane latrante est verificatum. lsti & siles diuino iuuamine foelicitatis praesagium in teneris annis acceperunt. Cmnis via huius est in schola virtutum feruenter educari. Dum virtutis seminaria sunt concinne iacta, & fulcra diutino tempore accepeint, non parum momenti habent vt virum beatum efficiant.

18

¶ Fortasse optas seudae conclusionis deductionem clarius notari.

19

¶ Respondetur quod illic sunt duo pusilli fyllogismi, quorum prior est iste. Sicut homo studiosus se habet ad seipsum, ita quoque sese ad animum habet, sed sic est quod ad seipsum quod est ei eligibile esse & viuere propter sentire & percipere seipsum esse bonum, quia talis sensus est ei oppido delectabilis, proinde haud¬ dissimiliter eligit amicum esse & viuere vt ipsum sentiat & percipiat bene esse, itaque illum optat percipere atque sentire. Secundus syllogismus est. Omnis studiosus eligit & expetit sentire amicum bene esse & valere, ac huiusmodi sentire in conuictu atque cantatione mutua fit: igitur. Epilogantes dicimus quod solus studiosus habet amicos sibi similes: prudentia alterius vitam examinat, quia plurimi foris sunt Catones, intus Sardanapali. est proteus, nunc more leonis frendit, nunc more anguis sibilat. Catoniana lingua tales proximorum errata incessunt, intercutibus vitiis ipsi occulte madent. Ab illorum societate beatus summopere cauet, & cum nullo nisi septuplum purgato amicitiae nexum contrahit. Cum omnibus tamen in foro atque cubiculo loquitur. Vnde haec breuis colloquutio cum societate amici nihil commercii habet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9