Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"SEd quidnam aut quale sit" &c. In hoc quarto capite post philosophorum opinationes enarratas monstrat aquid est voluptas secundum propriam opinionem. Et caput quadrifariam seiugatur. In prima philosophus ostendit voluptatem posse fieri in instanti more visionis. In secunda ex praecedentibus concludit eam non esse motum aut generationem. In tertia voluptatis naturam declarat. In quarta nonnullas voluptatis proprietates attingit. Literam aggredior. Sed quidnam, quae res aut quale, id est cuius conditionis sit ipsa voluptas clarebit, si sermonem paulo altius consequenter ad dicta in septimo resumpserimus. Deinde con tra Platonicos talem conclusionem ponit. Voluptas non est motus. Hanc conclusionem multifatiam munit. Primo sic, visio in quouis tempore est perfecta, vtpote cui nihil deest quod fictum eius species hoc est ornatus perficiet. Species, id est decor, vnde speciosus. Ac visioni similis est ipsa voluptas. Per locum a simi li conclusionem fulcit Visio fit subito, it: quod & voluptas, est enim quoddam totum integrumque neque vllo tem pore voluptatem quis acciperet: cuius species si longiore tempore prorogetur perficiatur, non itaque voluptas est motus, quoniam omnis motus in tempore est. Secundo omnis motus est gratia alicuius finis vel termini quo absoluto ipse tunc & non prius perfectus est: vt aedificatio haud est perfecta nisi hoc absoluto quod per aedificationem intenditur, in toto tempore aut in hoc totali supple In partibus temporis omnis structurae motiones sunt imperfectae & a toto & inter se specie diuersae: situs lapidum diuersus est a columnae erectione: columnarum & intercolumnium & laquearius apex a columnis sustentatur: & hae partrium differunt a templi complemento. Templi absolutio perfecta est quia nihil ei ad susceptum opus deficit. Basis & laquearis structura est imperfecta, lquear & lacunar est trabium in tabulato connexio artificiosa quae ad ornamentum tabulatorum ponitur in tricliniis & in atriis principum. Est enim vtraque pars, hoc est basis seu fundamentum & laquear sunt templi partes: & hae partes specie differunt: & fieri non potest vt quouis in tempore motus specie perfectus accipiatur nisi toto in tempore. Et vt in aedificatione diximus: ita de ambulatione & caeteris motionibus sentiendum est. Ratio motio est quo ex hoc termino a quo ad hunc terminum ad quem pergitur, & eius species differentes sunt volatio, ambulatio salta: io & similia: primum alitibus, secundum gressbilibus, tertium locustis Leoni & similibus conuenit: quia animae has motiones efficientes specie differunt, alioqui illa animalia non differrent specie. Nec solum hoc modo diuersificantur species motus secundum diuersitatem principiorum efficientium, verum in vna praefatarum specierum sunt diuersae species motus, vt in ambulatione: nam idem termini non sunt in toto stadio atque in parte: & in alia atque in alia parte. Neque idem est transire hanc lineam & illam: quia non solum Ineam meator sed eam loco coniunctim pertransit: & a diuersitate loci differentia localis motionis accipitur. Stat vnam par tem stadii habere aquam, & vnam eius partem aerem, ignem aut terram. Insuper licet sint eiusdem speciei essentialis in genere naturae, differunt tamen in specie motus penes perfectum & imperfectum. Quando to tum est pertransitum perfectus est motus: in partis pertransitione est imperfectus. Attamen de motu hoc apertum capiatur quod non in omni tempore est perfectus: & multi sunt imperfecti & specie differentes vti diximus: quia termini ad quos qui mouentur proficiscuntur specie differunt, qui istud discrimen specificum efficiunt. At voluptatis species in quolibet tempore quantumlibet pusillo perfecta est. vnde fit vt voluptas & motus diuersa sint Voluptas est de eorum numero quae tota sunt atque perfecta, hoc est ipsa simul tota acquiritur & perfecta est. Aliter hoc ipsum probatur, quia in puncto moueri & in non tempore nihil potest: at in non tempore quis voluptate afficitur: voluptas igitur & motus diuersa sunt. Quod enim in ipso nunc hoc est instanti est, totum quoddam est. Ex dictis itaque patet qua via non recte diceremus voluptatem motum esse aut generationem, quod motus & generatio non totorum dicuntur sed perfectibilium & imperfectorum & eorum quae successiue producuntur. Capit generationem pro successiua materiae dispo sitione ad aedificium. Visionis, puncti, vnitatis, non est generatio: nullius istorum trium est motus aut generatio cum ipartibiliter rducantur. De puncto & vnitate mathematice loquendo non habent partes: ergo non possunt successi ue produci. Sicut nec deus poent angelum successiue efficere cum partium sit imunis. Voluptas sicut reliqua in aio quia partes habet, sensim ei produci no repugnat: at ei more visionis produci impartibiliter convenit, dummodo visibile subito applicatur, ita quod non est defectus ex parte eius quin visio subito producatur.

2

⁋ Circa literam hanc dubitatur quomodo est discrimen specificum inter fundamentum & laqueat: & quomodo motus in stadio toto & eius parte discrepant. Respondetur quod inter multas partes domus est discri men specificum: & licet differentia specie non continentur vnum tamen aceruum conflant etiam partes specie differentes, quarum vna aliam infert: specie differunt vt materia & forma substantialis. Exacte loqui de motus essentia huic arti peregrinum est in physicam auscultationem super hoc iam meminimus. Verum summatim pro litera philosophi dico quod motus distinguitur a causis effectiuis signanter intrinsecis, vt saltatio progressio volatio, & etiam a terminis ad quos discrimen habent. De variis speciebus motus hoc est notum. Patet sic albefactio & nigrefactio differunt specie, penes terminos acquirendos: & sic in motu locali tenendo motum localem distingui a mobili: tenendo lationem cum mobili idemptificari licet non sit discrimen essentiale ex parte rei pro qua motus supponit, est tamen discrimen in specie motus: quemad modum licet binarius duorum canum sit eiusdem speciei cum eorum ternario in genere naturae, non tamen in specie specialissima numeri: quia haec duo vocabula binarius & ternarius differunt in specie numeri, cum peregrinas sortiantur connotationes. Similiter pertransitiones partis stadii & totius differunt penes perfectum & imperfectum, quod satis est. Etiam stat dare alium terminum in pertransitione huius partis ab illa. vt aquam vno in loco, & aerem aut lignum in alio: & sic sunt alii termini ad quos specie distincti. Stadium( vt nosti) est octaua miliarii pars. Miliare quinque pedum millia mediocris hominis habet: cum mille passus miliarium conflent: & tursus quinos pedes quilibet passus includit: duos in quibus statur & tres intermedios, consequens est miliare quinque milia pedum includere: quem numerum diuide per octo & in quotiente numerus pedum stadii colligitur.

3

⁋ Sequitur litera & tertia pars huius capitis. At vero sensus omnis. Hic ponit naturam ipsius voluptatis: & ponitur haec conclusio. Perfectissimae operationis animae perfectissima est voluptas: omnis sensus ad sensibile est quaedam operatio vt sint: ad auditum operatio est auditio, vt visibilis ad visum est visio, & ita in aliis, & illius sensus qui apprime est dispositus ad pulcherrimum sensibilium, operatio maxime perfecta est. Nec nobis sit curae an animal cuius est sensus, an ipse sensus operari dicatur: vtrunque tamen est verum: sensus actiue concurrit & animal ratione partis, audire aut videre dicitur. Quandocumque aliquid conuenit vni inm parti, licet perparum sit, illud tali toti conuenit, vt in exemplis datis. Secus est de albedine Athiopis in dente quae eum non denominat album cum toti corpori in cemmuni albedo conuenire posset. In vnoquoque genere illius operatio est nobilissima quod optime disponitur ad id quod eorum quae ipsi subiiciuntur hoc est sub eius obiectum cadit principalissimum est. Et haec operatio non solum est optima sed & iucun dissima: & hoc modo in omni sensu voluptas est sic in contemplatione mentis. Vnde fit quod aliqua est voluptas extensa, aliqua vero spiritualis. Similiter & iucundissima est super ea quae est praestabilissima. At in mente illa perfectissima est quae est illius quod perfectissime se habet ad studiosissimum eorum quae menti subiiciuntur. Operatio perfectionem ab obiecto & potentia bene disposita capit: vt perfectissimum visibile cum perfectissimo lumine visionem perfectissimam producit: sit inter angelicam harmoniam & auditum opti me dispositum operatio perfectissima, hoc est auditio generatur & voluptas. Sic in intellectu perfectissimum cognoscibile ab intellectu est deus: ergo illius notitia est perfectissima quae est possibilis: & voluptas consequens est proportionabilis. Ponitur illa conclusio. Voluptas operationem perficit & auget etiam secundum quemlibet sensum: non vt sensibile & sensus qui actiue ad operationem concurrunt: & cum hoc sensus recemptiue operationem suscipiendo sensus sensationem partim efficit. Sed quia eam suscipit passiuum vocatur. A passione & non ab actione: sentire dicimus. Obiectum agit ad sensationem & non sentit, & voluptas sicut forma perficit id cuius est forma, sicut medicus est sanitas sunt causae huius quod est sanari vel esse sanum: at diuerso modo, quia medicus est causa effectiua huius quod est sanare: & sanitas causa finalis eiusdem. Secundum vnumquenque sensum est voluptas: nam & visiones & auditiones & reliquae sensationes voluptate afficiunt, signanter si operationes sensuum ferantur in perfectissima sua obiecta & semper manebit voluptas in sensus operatione dum sensibile & animal cuius est sensus in tali dispositione remanent. Quandiu enim manet dispositio facientis patientisque, eundem effectum permanere est necesse. Non enim voluptas perficit operationem, vt habitus qui inest tanquam causa effectiua operationis, sed sicut quaedam finis si perueniens operationi completae: vt pulchritudo iuuentutem viridemque aetatem perficit, cui est accidentaria. Et quia non ab re quispiam inquireret quamdiu manet voluptas: ponitur haec conclusio. delectatio ita diu manet quandiu ipsa cognoscentis perfecta operatio manet. Probatur sic. Actiuo & passiuo naturalibus in eadem habitudine manentibus (vti retulimus) idem effectus manebit: at obiectum & idem quod discernunt. haec siue sensus siue intellectus sunt causae actiuae & receptiuae voluptatis: igitur. Alia conclusio. Quandoquidem nemo voluptate aut dolore continuo perfunditur, solet quaeri qui fit vt homines non continuo voluptatem aut dolorem capiant. Responsio in promptu est. Primo quia nullae res humanae sine intermissione operari possunt: & voluptas non potest esse sine operatione: igitur. Secundo, quia aliquae res nouae delectant, sed postea non similiter, saepe fastidium praestant. Patet de noua coniuge, noua doctrina, & omnibus vulgaribus. omne enim rarum est carum. De quandam matrona referunt quae cupiebat quendam in agone victorem videre. quem tempore conflictus haud cognorat. Sed cum maritum suum esse didicit, strennuitatem perinde ac si nullius momenti esset paruipendit. In r ligionum & caeterorum statuum exordiis istud quotidie contemplamur. Est quoque cunct: rum nouitas gratissima rerum (vt Naso inquit? Primo ob rationem nouam mens inuitatur ad illud sicut ad epulum, vt visus ad videndum pulchrum visibile: deinde circa tale obiectum non est talis consideratio, quare voluptatem extenuari & obfuscari est necesse. Istud prouenit ex parte obiecti non aequaliter applicati potentiae in fine & in primordio.

4

⁋ Deinde quaerit cur omnes voluptatem rationabiliter appetunt. Responsio est in proptu. Viuere omnes ra tionabiliter affectant: vita ergo secunda est quaedam operatio & quilibet circa ea insudat quae maxime amat, vt musicus auditu circa concentus: licet omnibus hoc vitium cantoribus inter amicos, vt nunquam inducant ani mos cantare rogati: tamen non rogatus lubens canit: & discendi cupidus mente operatur: & fortis circa the oremata contemplanda & sic in aliis: at voluptas ipsas perfectiones perficit patet in calcifice, aratore, & omnibus artificibus qui cantando sua artificia optime complent. Hoc ipsum patet in literario ludo & omnibus. Vnde & Archimedes ille syracusanus ob Romanorum aduentum qui vrbem ceperunt contemplationem haud deseruit: qui ei exitialis erat. Sed hoc per accidens & cessit ei ad gloriam cum in bono opere vitam finierit: igitur & ipsum viuere, quod ipsi appetunt cuiuislibet viuere perficit illud quod est ei expetibile. Verum an ob voluptatem viuere volumus an voluptatem ob vitam quaerimus, hic disquirerere omit tamus. Coniuncta enim sunt haec, nec separantur adinuicem vt paulo mox in materia faelicitatis in hoc decimo dicetur.

5

⁋ CIRca hanc materiam quaestio non dissimulanda occurrit. An aliqua creatura suum affectum possit subito producere. Ad quam affrmatiue respondetur: patet auctoritate Aristotelis in litera. Et patet ratione. Si sol conscendens super orizontem successiue illuminaret medium non parum temporis laberetur inter irradiationem orientis & occidentis, quod liquet esse falsum. Item ita cito vides sidus in octauo caelo sicut alitem sursum aspiciendo. At dicis species stellae sunt in medio, capio duas alites ardeant in aeditissimo aere volantem & coruum super te, aeque cito vtrunque vides: ergo vtraque ales & species visibiles & visionem efficit subito.

6

⁋ Insuper voluntas elicit suum actum subito, alioqui tenendo animam Christi concurrisse ad suam beatitudinem in primo instanti sui esse: non erat beata quod concedere nollem. Rursus intellectus assentiens praemissis & bonitati consequentiae protinus consequenti assentit.

7

⁋ Contra hanc conclusionem quam alias prolixe tractamus. hic carptim obiectamus. Calor producitur successiue ergo & voluptas. Secundo causa praecedit effectum: ergo voluptas non est illo instanti quo eius causae ad inuicem applicantur. Tertio sequitur aliquem mereri praemium infinitum in quolibet tempore quantumlibet paruo merendo. Probatio in primo instanti per conclusionem & probationem meretur: ac in quolibet instanti primum sequenti tantum merebitur quantum in primo & sic de peccato argumenta bor. Ad primum concedo antecedens. Qualitas enim signanter corporalis habens contrarium successiue producitur. Forma aquae corrupto calore frigus partibiliter producit, etiam tenendo nullos gradus formarum contrariarum stare in eodem subiecto: sic de calore: secus est de lumine. Candela tua tantum produ cit a principio quantum producit postea, sic stans, & medio sic disposito. Si successiue illuminet sed successiue interdum in cubiculum introducitur non refert, & si subito adducatur in sphaeram suae actiuitatis. ita cito illuminabit a remotis sicut propinquis. Aliqua ergo agentia subito, aliqua vero sensim suos effectus producunt.

8

⁋ Ad secundum dicitur quod sufficit prioritas naturae inter causam & effectum. Tertium argumentum diffi cilioris est solutionis, ad quod dico quod licet voluntas potest actum in instanti elicere, non tamen potest il lum actum in quolibet tempore remittere: nihil producitur ad hoc vt raptim fiuat octauo physicorum. dum Socrates producit actum vt quatuor requiritur aliquod determinatum tempus antequam potest totum illum actum remittere, ita quod non est in facultate Socratis quin ille actus secundum se vel aliquid eius manebit in aliqua intensione graduali per aliquod certum tempus. Si Socrates duret, & deus generali influen tia concurrat toto illo temporis curriculo cum Socrates facit quod in se est ad illius actus corruptionem non imputabitur, ad meritum peccatum ve: & talia temporis interstitia sunt solum finita: ergo gratia istius ratiocinationis solum finite peccabit ac bene merebitur. At si actum in toto illius temporis interuallo in eadem intensione graduali continuet nihil eius resecando, aut actum tota illa morula augendo non sequitur infinitas meriti aut peccati plus quam de actu bono pure partibiliter producto. Socrates habens talem actum erit continuo in maiore merito, in quolibet instanti sequenti. Verum est dicere, est in maiore merito quam erat in aliquo instanti istius temporis praecedenti: & patet aliunde in naturali philosophia: vt nullum scrupulum more multorum capias, quando a, calor sensim producitur in a hora, tunc in b passo quolibet tempore motus: verum est dicere in quocunque instanti sequenti est maior caliditas in b passo quam erat in aliquo instanti praecedenti: & tamen in fine motus erit determinatus, calor fortasse solum quatuor aut quinque graduum secundum exigentiam agentis & passi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4