Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"Cvm autem virtus". ¶ In hoc secundo libro philosophus loquitur de virtute gene ratim. Et in tres tractatus diuiditur secundum tria principaliter in eo consideran da. In primo ostendit ex quibus & qualibus generatur virtus. In secundo quid est virtus. In tertio docet de virtutis & vitii oppositione. Dicit itaque primo. Cum duplex sit virtus, videlicet intellectiua intellectum perficiens, & moralis affectum illustrans, vt in calce primi dictum est: intellectiua vt plurimum ex doctrina generationem sui habet atque augmentum. Dicit vt plurimum: interdum enim inuentione procuratur, sed illud est perrarum. Adocente enim vulgo acquiritur: proinde experientia & temporis interuallo indiget. Moralis autem ex assuetudine comparatur, vnde & nomen habet tale, scilicet a moribus. Aliae translationes dicunt: vnde nomen habet parumper a more declinans: & Argyro pilus & alii parum in hoc discrepant. Infert corollarium tale, Nulla virtus moralis inest nobis a natura: probatur. Nam omnis virtus moralis ex consuetudine comparatur, sic quod possumus eam acquirere vel eius oppositum, sed illud quod est a natura non est huiusmodi, igitur. Vel sic, Virtus moralis non inest nobis a natura. Probatur. Nihil enim quod naturaliter nobis inest potest verti in oppositum, sed sumus ad opposita virtutum moralium & intellectualium flexibiles: igitur. Maiorem in litera declarat de lapide & alio graui saepissime in altum proiecto, quod nunquam sursum mouebitur. Nec praeter naturam hoc est contra naturam aut violente habitus acquiruntur, sumus enim ad illos suscipiendos natura proni ac idonei, & consuetudine proficimus. Intendit phius nec virtutes inesse nobis a natura: nec iesse nobis violente & contra naturam. Sedo, cum aliqua nobis natura assunt, prius potentias & postea operationes suscipimus. sed virtus moralis quae est potentia ad benme operandum non inest nobis prius quam operatio, quia ex operationibus acquiri tur. Maior patet exemplariter in sensibus. Non enim quia videmus aut audimus frequenter, sensus accipimus, sed contra, quia sensus habemus illis vtimur. Videre enim audire & alioqui sentire sunt fines potentiarum sen sitiuarum. Sicut non viuimus vt comedamus, nec pacem habemus vt bellemus: sed contra comedimus vt viuamus, & bellamus vt denique bona requie potiamur. Dicit itaque. Non enim ex eo quod vidimus vel audiuimus saepe, sensus accipimus, sed contra habentes sensus eis vsi sumus, hoc est habentes sensus vtimur eis, non vsi accipimus eos, hoc est non accipimus sensus vsu. At virtutes acquisitas accipimus, infusas autem virtutes caelitus, vix dignouit philosophus. Illas vero nostris operibus non accipimus nisi meritorie, quemadmodum in artibus contingit. Nam in artibus postquam accepimus quae facere oportet ea faciendo addiscimus. vt aedificando aedificatores efficimur, & citharam pulsando citharoedi. Vetus est diuerbium. Fabricando fabri fi mus, quod ex hac ira originem traxit. Pari modo iusta agentes iusti, & modesta modesti, & facientes fortia for tes efficimur. Hoc per legumlatores declarat, qui proborum operum assuefactione ciues bonos reddunt. Haec enim est cuiustibet legumlatoris voluntas, si enim secus fecerint peccent. Non aliam ob rem ad praeceptores scholastici in aetate tenella mittuntur, & licet non mereantur, quodammodo cum renisu bona facientes, bnen tamen habituantur, & ad bene operandum sunt propensiores. Et per hoc republica bona a mala seiungitur, quia in mala republica mores negligunt, in bona vero malos poenis afficiunt, vt caeteri timeant. Bonos ad virtutes vt caeteri animem tur promouent, non sic autem in mala republica.

2

¶ Sequitur. Insuper ex iisdem & per eadem omnis virtus & ars similiter & fit & corrumpitur. Quia visum est per quid virtus moralis generetur, quia per bonas operationes, vult nunc ostendere per quid virtus corrumpatur, scilicet per malas operationes, & per consequens est ab eis recedendum, cum vltra peccata quae deum irritant, virtutes euertant. Dicit ergo per easdem operationes non numero, sed contrario modo factas generatur virtus & corrumpitur, sed virtus moralis per bonas operationes (vt dictum est) generatur, ergo per malas operationes corrumpitur. Maior patet per similitudinem in artibus. Nempe ex frequenti citharae pulsu prompti fiunt citharoedi, simili modo aedificatores, & caeteri artifices. Nam ex eo quod bene acdificant, boni: & ex eo quod perperam aedificant, mali fiunt aedificatores, & fabri: si vero ita res sese non haberet, non opus esset docente, sed omnes boni fierent aut mali etiam in sensu disiunctiuo, sic erit in virtute. Nam & agentes ea quae in hominum commerciis sunt iusti aut iniusti euadimus, sic circa discrimina & in terribilibus rebus assueti timere, timidi, & consueti confidere fortes euadunt. ldem circa cupiditates hoc est concupiscentias & iras euenit. Alii enim circa cupiditates tenperanter viuentes, temperantes fiunt, & irascendo solum quando ratio efflagitat homines fiunt faciles & mites: & per actus oppositos intemperantes, & iracundi euadunt, ex eo plane, hoc est quia operantur hoc modo aut illo in actibus. Hoc est bene vel male. Atque vt breuiter dicam, hoc est paucis compraehendam, vel vt paucis quod dicere coepi absoluatur. Ois habitus ex silibus operationibus gignitur.

3

¶ Sequitur breue documentum haud spernendum. Quapropter ta les quasdam operationes facere oportet: hoc est quales actus facimus tales habitus naturaliter sequuntur. Operationum enim differentias habitus sequuntur. Corollarium. Non parum igitur, sed plurimum quin totum potius refert sic ne hoc est probe, an non sic. i. improbe homines a pueritia consuescere. Ludouicus francorum rex sanctissimus a religiosis viris praedicatorii ordinis & minoritis sancte institutus talis euasit: & Alexander macedo vt plerisque placere video, a tumido praeceptore institutus superciliosus euasit. Et ita est vbique qui improbos mores ab adolescentia imbiberint, ferme sunt incurabiles, dicente propheta. Si mutare potest aethiops pellem suam & pardus varietatem suam: sic vos poteritis cum malum ab adolescentia didiceritis. quocirca delira est huius versiculi sententia. Angelicus iuuenis, sathan senibus fit in annis. Cum nihil sit fructuosius quam a teneris annis defaecatos haurire mores, qui habentem ad benen operandum facilitant. Quidam deliri praeceptores propter hunc versiculum iuuenes bona indole praeditos a virtute ad vi tia auocant: ignorantes quantum momenti obtineat proba educatio ab vnguiculis teneris & primis annis.

4

⁋ Dubitatur circa hanc literam. Nam in brutis & in actibus intellectus, vt in scientia & in intellectu, circa principia generantur habitus, & tamen naturaliter ista contingunt. Secundo, generatio virtutis non est violenta, itaque est naturalis. Tertio aliqui sunt naturaliter casti ab influxu caeli, aut a progeni toribus, alii econtrario.

5

⁋ Secundo dubitatur, quomodo virtutes intellectuales indigeant experimento & longo tempore.

6

⁋ Tertio dubitatur quomodo intelligitur haec propositio virtus fit ex operationibus, quam circunstantiam dicit illic praepositio ex.

7

¶ Quarto haeres forsan a quo emanet ipsa operatio.

8

¶ Quinto an actus sit ex habitu, & eodem modo sicut habitus ex actu.

9

¶ Sexto ambigitur an ex eisdem actibus secundum speciem specialissimam fiant virtutes & vitia.

10

¶ Ad primam dubitationem respondetur quod in agente naturali non cognitiuo aut appetitiuo non generatur habitus. Ratio habitus ponitur ob actus proptitudinem & facilitatem: sic quod homo est pronior ad actus elicitionem post habitum quam prius, sed lapis in altum impulsus millies, eadem difficultate a terra erigitur sicut a principio, in voluntate tamen & intellectu ponendus est habitus, tam respectu principiorum quam conclusionum. Et licet homo non possit propositioni per se notae dissentire, tamen promptius exit in actum assentiendi & crebrius quam ante actuum elicitionem, & hoc est habitus indicium.

11

⁋ Ad primam rationem concedo quod bruta habitibus possunt assuefieri ad hos actus aut illos.

12

⁋ Ad secundam concedo antecedens & consequens quod est naturalis, capiendo naturale vt distinguitur contra violentum, sed hoc mo non capit philosophus, sed illud est naturale in proposito quod nobis a natiuitate inest, vt Plato de scientia dicebat. Naturale contra casuale, contra supernaturale, contra artificiale, distinguitur, sed illae acceptiones sunt nobis alienae.

13

¶ Ad tertiam rationem concedo aliquos ad virtutem aptos, aliquos vero ad vitia dispositos sine habitu vllo. Hoc a causis in argumento tactis originem capit.

14

⁋ Ad secundam dubitationem respondetur, quod experientia longo tempore eget, & experimento similiter multorum scibilium scientia. vt circa astronomiam & multa alia.

15

⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur quod illic particula ex non dicit circunstantiam causae materianlis. Quemadmodum dicimus cultellum ex ferro fieri: nec circunstantiam termini a quo solum, vt ex die fit nox, sed dicit circunstantiam causae efficientis. Actus generat habitum naturaliter, nec est in potestate hominis habere actum non habendo habitum, si actus ille sit habitus generatiuus. Qa actus generat habitum vult Aristoteles in litera expresse in capite sequenti, & quod naturaliter habitus ab actu emergat expresse dicit in tertio, attamen notitia intuitiua non producit habitum, vbique habitus inclinat in similes actus in specie specialissima actibus a quibus emanauit. Similiter actus voluntatis a notitia intuitiua dependens non producit habitum. vt delectatio beatifica. Quemadmodum notitia intuitiua remota obiecti praesentia corrumpitur, sic actus voluntatis intuitiuus remota notitia intui tiua illius obiecti euanescit. Habitus autem sine concursu voluntatis, aut alterius potentiae non producit actum. Aliter ergo habitus ad actus productionem, aliter vero actus ad habitus causalitatem concurrit. Contra illud sic instatur. Causa debet esse firmior effectu, sed operatio non est firmior habitu, igitur. Sedo, habitus producit actum, ergo actus non producit habitum, tenet consequantia, quia inter causam & effectum num qui est circulatio. Ad priorem rationem, nego ancedens. Ad secunam nego consequantiam. Solum enim sequitur, ergo habitum non producit, puta illum ha bitum qui ipsam operationem producit.

16

¶ Ad quaertam dubitationem rmondetur quod operatio voluntati ab itellectus actu & po tentia producitur, non n voluntas pure passiue se he respectu voluntati quam theologi volitionem discrimis gera appellant. Operatio intuitiua potentiae cognitiuae ab obiecto & potentia producitur, & intuitiua producit notitiam abstracti uam, & illa producit habitum.

17

¶ Ad quintam dubitationem parte, remonsio ex iam dicti.

18

¶ Ad sextam rspendetur quod idem actus nunero poest esse actus virtutis & vitii, & sic virtus & vitium sunt eiusdem speciei in gnae naturae. hoc est entitatiue, non autem in gne moris. Saepius tamen virtus & vitium differunt in gne naturae, cum crebrius habeant obiecta specie distincta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1