Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
"Cvm autem". In priore capite philosophus ostendit virtutes non inesse nobis a natura, sed ab operationibus nostris: nunc consequenter ostensurus est speciatim quales sunt operationes ex quibus virtutes prodeunt. Et hoc caput trifatiam scindit. In prima parte tria praeambula ponit. In secunda parte monstrat quae operationes sunt virtutis generatiuae. In tertia ostendit qualium ope rationum sunt productiuae virtutes. In principio sic infit. Cum autem praesens tractatio, siue negocium non contemplationis gratia suscipitur, vt pleraque suscipiuntur alia. vti videre est in mathematicis & in scientiis speculatiuis, quae veritatis sunt, non autem pietatis secundum Hieronymum. Non enim vt sciamus quid sit virtus, sed vt probi efficiamur, huiusmodi arti insudandum est. alioquin huius operis nulla erit vtilitas. Finis minus principalis est virtutis agnitio, illa autem non est negligenda. In sorbonicis actibus plerunque de illo disceptant. Praecipuus autem finis est belle operari. Haec ars ad hoc ordinatur vt bene beateque vitam agamus. Postea subdit. Actus enim sunt authores hoc est causae effectiuae habituum. Quemadmodum autem in praecedenti capite & in libro primo significauimus, quales ipsi actus sint tales esse & habitus oportet. Conducit igitur ad parandas virtutes contemplari quales sunt operationes agendae. Mirum est ergo de Ioanne Buridano & nonnullis haesitantibus an actus sint habituum causae, cum Aristoteles id in litera expresse dicat & possit illud per artem inueniendae causalitatis ostendi. Sequitur in litera. Agere igitur ratione recta &c. Vult dicere quod commu ne est omnibus moralibus virtutibus, ex operationibus quac ex recta ratione emergunt, nasci. De recta autem ratione posthac in sexto fusius loquendum est. hoc pro nunc supponatur, quamuis omnis sermo de operabilibus humanis debeat sub rudi minerua tradi. Propterea dat analogias more concionatoris in templo, ) tamen tentandum est in hac arte de ipsis operationibus nonnihil dicere, vt auxilium his detur qui studiose degere gliscunt: dicitque quod vniuersus sermo de rebus agendis sub figura & non exacte fieri debet. Rationes enim secundum materiam subiectam (vt saepius libro primo diximus) sunt efflagitandae, actiones & ea quae prosuntinon habent firmitatem, quemadmodum neque salubria etiam in vniuersali, ergo a fortiori in particulari: quemadmodum singularia neque sub artem neque sub praeceptionem cadunt vllam. In talibus iubet Plato quiescere, teste Porphitio. Saepius scimus indefinitam & vniuersalem cuius singulares ambigimus. Has enim non ambigo, homo est in area collegii montis acuti. & omnis homo in area est in area. Attamen singulares omnes dubitamus: sed necesse est operantes accommodare se temporis cursui, quemadmodum in medicina & gubernandi arte. hoc est nauigatione. Medicus aliter curat grauem annis, aliter iuuenem, etiam febre tertiana, continua, aut quotidiana, laborantes. Aliter verno tempore, aliter in hyeme, & aestu: sic in proposito, aliter tempore carae annonae & tempore fertilitatis viuimus. Cum iuuenibus aliter quam aetate prouectis est procedendum. Sequitur. Primum igitur hoc contemplemur oportet, vt excessus & defectus mores corrumpant, vt in valetu dine fieri videmus. Vult dicere quod operationes mediae inter excessum & defectum procreant virtutem. Hoc ipsum sic probat. Quaecumque corrumpuntur a superabundantia & defectu, illa generantur & seruantur a mediis inter defectum & superabudantiam: sed virtutes morales corrumpuntur per excessum & defectum, itaque generantur & seruantur ab operationibus mediis. Maiorem facilibus exemplis explicat. Nam fortitudo corporalis corrumpitur per excessum gymnasii & exercitii, & etiam ob defectum exercitii. Nam ob excessiuum laborem vires corporeae resoluuntur & attenuantur: & exercitationis poenuria homines fiunt molles, & putridi humores in eis generantur. Similiter in cibi & potus redundantia aut parcitate plures gula & crapula pereunt. Moderati cibi valetudinem faciunt augent & conseruant. Et qui in morbum cibi exupeperantia incidit, opus est abstinentia, quae sanitatem procreat paruam, postea eam auget. Alius enim est alio sanior, sicut alius est alio melior: & sanitatem moderatus cibus conseruat. Vt plurimum morbus per os sumit initium. ldem est in defectu: nam corporis vires a calore naturali resoluuntur, nisi per humidum cibale fiat restauratio, perit homo. Et quia probatio est ignotum per notius explicare: Aristoteles per corporalia nobis magis cognoscibilia animae virtutes explanat. Qui nihil timet, sed in omnia praeceps ruit, temerarius & audax efficitur. Et qui omnia formidat, sic timidus efficitur, vt soricis strepitum, & bubonis nocturnum sonum formidet. Et qui omni voluptate potitur & a nulla abstinet, is intemperans est. Et qui omne oblectamentum horret atque refugit ad modum agrestium, insensibilis est. Quocirca for titudo, temperantia, & quaelibet virtus ab excessu & defectu corrumpitur, & a mediocritate seruatur.
⁋ Sequitur tertia pars huius capitis principalis. At enim non solum. In qua ait, non solum ex mediis operationibus inter superabundantiam & defectum virtutes generantur, & ex operationibus secundum superabundantiam & defectum corrumpuntur, sed etiam ex virtutibus genitis fiunt operationes commensuratae & mediae inter excessum & defectum. Hoc sic ostendit similitudine facta per habitus corporales tamquam magis notos. Sicut est in corporis virtutibus, ita est in animae virtutibus: sed virtutes corporales producunt tales operationes ex quibus producuntur: igitur. Maior tenet conuenienti similitudine: & minor declaratur sic, Fortitudo corporalis causatur ex hoc quod aliquis sumit cibum sicut oportet: & ex hoc quod quispiam in actibus fortitudinis sese exercet: & cum factus est robustus tum multum cibi sumere & multos labores tolerare potest. Et sic est in virtutibus ipsis: nam abstinendo a voluptatibus temperantes efficimur: & facti iam temperantes maxime possumus ab his abstinere. Non alia via in Thebaide Agypti & in aliis plerisque locis anachoritae se ad arctitudinem viuendi redegerunt, & sensim magnam latitudinem ad paruam deduxerunt. Videmus enim aliquos multum bibentes aut comedentes non parum viuere dum modo exercitentur: & tunc assuetudine, eorum natura manducare & bibere est potens. Si habituatus tenuiter comedere tantundem consumeret, laboraret morbo. In animae autem vitiis non minus percipimus. Difficile enim est petulanti iuueni superiorum praeceptionibus arctam regulam seruare: sed cum aliquantulum a voluptatibus abstinuerit, abstinere non est difficile. Vbitatur primo, an ex vnica operatione, habitus qui est virtus, generari potest. Secundo, an ex solis actibus elicitis siue imperatis potest virtus generari. Tertio, an actus habitum praecedens & illum sequens specie distinguantur. Quarto dubitatur, an virtus per excessum & defectum corrumpatur.
¶ Ad primam dubitationem respondetur, quod sunt qui illud negant, sunt qui concedunt: sed strictim respondemus, si quis fuerit vnico vitio aut pluribus coinquinatus, opus est actuum repetitione ad hoc vt virtus generetur. Patet, quia non prius virtus generatur quam vitium ei aduersum corrunpitur: sed illud actuum bonorum multiplicationem efflagitat: igitur. At loquendo de virtute non habente oppositum: dico quod ex vno actu etiam remisso generatur habitus qui est virtus. Patet, quia intensus actus intensum habitum generat, qui est virtus: ergo pars actus partem virtutis generat. Praeterea vel primus actus nonnihil in potentia generat, vel nihil, sed tantum disponit: sicut guttae in lapidum cauatione. Non secundum, Anima enim est disposita ad virtutis susceptionem: ergo primum: & illud est eiusdem speciei cum virtute, & erit pars virtutis, quare iam non erit virtus.
¶ Ad secundam dicitur quod sic: immo a solis actibus: elicitis a voluntate, intellectu, aut sensu elicitur virtus. Insuper quis potest habere actum bonum circa ali quam materiam & non exire in actum ob impedimentum. Ego reor me habere in crumena quam enodo stypem inopi daturus sacculum pecuniarum, & hoc efficaciter volo, & licet, quia sacculus abest nihil inopi daturus sim, tamen elicio actum dandi qui est bonus & non minus meritorius quam actus dantis. paritate hinc inde seruata: cum actus exterior nihil boni, actui interiori superaddat: prout nunc supponitur. At si facultas adsit ex sola voluntate interiori sine exteriori non generatur virtus. Si enim homo in actum exteriorem non exit tempore praeceptionis, perperam agit: ergo tunc actus eius non generat virtutem: possum tamen crebriter actum habere virtutis generatiuum sine exteriori actu: vt volo dare quando oportet: vel volo dare perendie a, licet non sequitur vnquam actus dandi ad extra: isti actus eliciti virtutes procreant
⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod aliqui effectus eiusdem specieni a causis specie distinctis. emergunt, id est perspicuum de calore a sole & calore ab igne productis. In actibus animae distinctionem non solum ab obiecto arguimus, verumetiam a causa effectrice: propterea scientiam & opinionem eiusdem conclusionis specie differre dicimus. Et cum virtus habitus sit actus sequentis effectrix, operatio sequens habitum ab alia causa proficiscitur quam prima operatio virtutis generatiua. Qui huic rationi vsquequaque inniteretur. diceret consequenter, actum habitum antecedentem & illum sequentem specie differre. Sed contra hoc insultabimus. Quando actus successiue elicitur, si non separabis actus partem quae ab habitu non proficiscitur, aliam speciem in partibus habitus atque actibus explorabis. Omnibus consideratis dicimus actum habitum sequentem & eius productiuum esse eiusdem speciei. Nec semper a causis specie distinctis habituum speciuoca distinctio requiritur, in effectu, signanter quando est habitus qui est actus vestigium & director, ad omnino similem actum a quo emanauit inclinans.
⁋ Ad partem negatiuam arguitur, eliciat Socrates a actum dandi plusquam oporteat, postea b actum non dandi quando oportet, hoc est ad vnum diem. eliciat vnum actum prodigalitatis, & postea actum illiberalitatis, & sic magno tempore alternatim, tunc sic quantum vna latitudo addit super ambitum medii. tantum alia congeries illiberalitatis subtrahit, ergo relinquunt medium in quo stat virtus. Et patet per simile. Sit latitudo medii pedalis, adde semipedale, postea medium pedem subtrahe, & sic consequem ter semper tantum auferas quantum addis, semper habebis pedale.
¶ Respondetur quod latitudo medii i non prouenit a dato sed ex modo dandi & dato. Patet exemplariter. Sint Socrates & Plato aeque opulenti, sit ita quod circunstantiis omnibus eisdem paribus det Socrates viginti toto hoc die liberaliter, det Plato totidem quibus non oportet, non dando etiam multis quibus oportet, tantum dat Plato quantum Socrates, & Plato multis peccatis delinquit, ergo analogiae non sunt ad propositum.
On this page