Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"ATqui signum habituum". In hoc capite philosophus ex aliquorum opinione dicit virtutes cir ca voluptatem & dolorem versari obiectiue. Id autem mihi non arridet. Rarae enim sunt opeArationes in voluptates ac dolores obiectiue tendentes. Intendit hoc vnum in praesentia. indicium acquisiti habitus vel non acquisiti est voluptas vel dolor. Voluptas concomitans est efficax argumentum habitus iam geniti. Quando opera cum nausea & taedio eliciuntur, signum est nondum ge niti in nobis habitus, sicque primum ait. Signum virtutis acquisitae est delectatio & tristitia tam in bo nis quam in malis habitibus. Probat hoc Aristoteles inductiue: quia qui recedit ab oblectamentis corporali bus & in hoc delectatur, temperans est habitu: sin tristetur, intemperans habitu est. Et id rationis est: nam ante habitum genitum homo patitur difficultatem ad bene operandum ab intrinseco vel extriseco. Saepe abstinere a formosa muliere & cibo delicato, oblata opportunitate, est difficile ob carnis impulsum nobis congenitum. Similiter conseruare actum iustitiae ob metum est difficile, sed cum ha bitus est iam acquisitus, naturaliter mouet ad actum, & ad eum impellit. Habitus se habet ad modum naturae, & si magnus extiterit, vna eius portio resistit sensualitatis impulsui, & reliqua pellit in actum licet homo non necessitetur. Cum ergo aliquis operatur circa materiam moralem, & in sua operatione delectatur, signum est virtutis acquisitae: & si tristatur, adhuc virtute vacat, saltem est in bona inten tione quae hominem ad bonum propensum reddit.

2

¶ Aliter expono literam & forte clarius, dicitur quod voluptas identidem & dolor ipsas habituum comitantur operationes, & quales ipsi sunt habitus certum praebet indicium & significationem, vt qui iam experto habitu a corporalibus abstinet illecebris & illo gaudet, temperans est: sin vero aegre fert, intemperans est. Pari iure qui pericula suscipit & hisipsis gaudet aut saltem non dolet, fortis est: qui vero dolet, timidus est. Qui in magnis cruciatibus vulnerum non gaudet, si non dolet, is dicendus est fortis. At dicis talis gaudet spiritualiter licet corporaliter doleat. Etiam dicitur ad fortitudinem sufficit neutro modo gaudere. satis est non dolere.

3

¶ Secunda pars principalis huius capitis quae dicit. Ob voluptatem enim res improbas. Hic probat propositum per rationes ex virtutis parte sumptas: hoc est ex habitudine delectationis & tristitiae ad virtutem. Multiplici ratione hanc probat. Primo sic. Ob delectationes operamur mala. & ob tristitias res omittimus honestas: sed per prius contra praeceptiones affirmatiuas, per posterius contra praecepta negatiua delinquimus. Infert corollarium, Quocirca homines a crepundiis (vt inquit Plato) ita institutos esse conuenit, vt secundum rectam rationem gaudeant & doleant. Haec est recta educatio, vt pro bene actis gaudeant, & pro vituperabilibus doleant. Secundo sic, Virtus moralis est circa actus & affectus quos passiones vulgo vocitant: sed omnem actum & affectum dolor aut voluptas concomitatur. Tertio sic, Omnis medicina per contraria nata est fieri: morbi enim sanantur contariis, calidae febri medicina frigida, & languori frigido medicina calida applicatur in corpore: sic & in anima, qui delectationem in vitio cepit, opus est tristitia. Nam secundum mensuram delicti, fiet & plagarum modus. sed malis actibus adhibentur poenae a legumlatoribus tamquam cauteria & medicinae: proinde huiuscemodi poenae sunt contrariae ipsis actibus: & non nisi gratia delectationum & tristitiarum ipsis actibus annexarum: igitur. Quarto sic. Omnis habitus circa illa versatur a quibus melior aut deterior efficitur: sed a voluptatibus & doloribus mali fiunt habitus prosequendo aut fugiendo oblectamenta & dolores quos non oportet, quando non oportet, aut non quemadmodum oportet (lubricus enim ob voluptatem est deterior, & probus ob oblectamen in actum bonum incidens vti videmus efficitur melior) vel aliquo alio modo quam a recta ratione praescriptum sit: igitur moralis virtus versatur circa voluptates & dolores. Hoc ipsum authoritate Stoicorum probat, dicentium virtutes esse impassibilitates quasdam & affectuum vacuitates, & quietes, & tranquillitates quasdam. Existimabant enim erronee studiosum virum nihil a passionibus his dolore & tristitia pati. Per hoc dictum, signum est quod voluptates & tristitiae hominem a virtute auertuntur. & per consequens ipsum afficiunt: sed ne Stoicorum opinionem approbasse videatur interloquendo raptim eam carpit inquiens: sic dicentes non dicunt simpliciter verum quia absolute loquuntur & sine modifieatione perinde atque ita semper eueniret. quod est falsum. Studiosus enim non est simpliciter impassibilis a voluptate & tristitia: sed est impassibilis & passibilis vbi & quando oportet. Postea subdit. Ex his supponatur quod virtus est talis habitus circa voluptates & tristitias optimorum operatiuus: sicut malitia est contrariorum operatiua scilicet pessimorum.

4

¶ Sequitur tertia pars principalis huius capitis. Fuerit autem. Hic probat conclusionem principalem per rationes ex parte hominis sumptas: & quinque particulas continet secundum numerum quatuor aut quinque rationum. Primo sic argumentatur. Circa illud habet virtus fieri quod est omni bono humano commune: sed delectatio habet fieri circa omne bonum humanum: & tristitia circa malum oppositum: igitur. Maior patet, nam virtus circa omne bonum humanum & ei oppositum habet fieri. Minorem ostendit sic. Triplex est bonum, honestum, vtile, & iucundum. Et omne bonum honestum est bonum voluptuarium. & non ediuerso. ldentidem omne bonum vtile est bonum delectabile, & non contra. Et ita bonum delectabile est commune omni bono humano. Pari modo tria sunt mala his contraria ob quae quicquam fugimus: turpe, inutile, & molestum siue graue. Bonus quidem recte haec omnia consequitur & malus ab eis aberrat, & signanter circa ipsum voluptarium quod est caeteris bonis communius. Virtus igitur versatur circa dolores & voluptates.

5

¶ Secundo sic, Omnibus animalibus communis est voluptas: & omnia quae expetuntur comitatur, nam & honesta voluptariam esse videntur: igitur virtus versatur circa dolores & tristitias.

6

¶ Tertio sic. Cunctis hominibus ab ipsa pueritia & a crepundiis vna enutrita est ipsa voluptas: igitur est arduum hanc affectionem insitam penitus quando oportet & vbi oportet extrudere & reiicere.

7

¶ Quarto sic. Circa illa maxime fit virtus circa quae homines maxime regulant siue iudicant suas actiones: sed per delectationes atque tristitias homines maxime suas operationes regulant: homines enim illa intendunt an bona sint, an delectent: & ab illis abstinent a quibus molestantur. Regimus autem actus nostros, alii magis, aliiminus per voluptatem & dolorem. Dicit Leonardus, & antiqua translatio haud discrepat dicens, Regulamus autem. Argyropylus dicit, ludicamus etiam: perparuum in sententia est discrimen. Negocium igitur hoc totum dicit philosophus circa voluptates & dolores non immerito est implicitum, & virtus circa ea versatur. Non parum est enim ad res agendas bene aut male gaudere aut dolere.

8

¶ Quinta ratio est haec. Circadifficile est ars & virtus: & si quid est circa difficilius, bene operamur, praestantius est, sed difficilius est voluptati quam irae ( authore Heraclito) contraire: perdifficile autem est iram compescere: igitur. Epilogando dicit. Non igitur immerito totum hoc negocium, & virtus ipsa moralis, immo & tota ciuilis facultas circa volus ptates & dolores inuigilat. Et sane qui his bene vtitur bonus erit: & qui praue, malus. Verum dictum est iam sic sufficienter ex quibus fit virtus, ab illis eisdem seruari atque augmentari: & ex dissimilibus corrumpi, & similia eis operari ex quibus parta est, atque ipsam circa voluptates & dolores. versari

9

⁋ CIRca hoc caput dubitatur. Primo videtur quod nonnunquam sine dolore & tristitia affectum habeamus, ergo male contrarium dicit Philosophus.

10

¶ Secundo dubitatur, vtrum resolutio Aristotelisit vera qua probare satagit virtutes esse circa voluptates & dolores, & argumentor quod non. Pleraeque enim sunt operationes & virtutes quae non habent delectationem aut dolorem pro obiecto: ergo male dicit. Tertio dubitatur, an virtus potest corrumpi per cessationem ab actu. Quarto dubitatur, an virtutes sint impassibiles, hoc est an non patiantur passionem vllam in oppositum. Et probatur quod non, authoritate philosophi in litera. & ratione: quia a nullosecluditur delectatio & dolor. In oppositum argumentor: quia quanto virtus moralis excludit passiones, tanto est melior: ergo perfectissima virtus omnem passionem in ipso felici excludit. Quinto dubitatur, quod istorum bonorum est caeteris communius, & quod nobilius est bonum.

11

¶ Respondetur ad primam, quod delectatio ad corporalem & spiritualem extenditur. prior generatur in appetitu sensitiuo ab obiecto sensibili mediante cognitione sensitiua: posterior producitur in voluntate mediante cognitione intellectiua. pari forma dolor tristitiam amplectitur: hoc notato dicitur quod in omni affectu est delectatio aut tristitia intensa & illa percipitur, aut remissa quae non percipitur: nonnunquam tamen est mixtio delectationis cum dolore: & illic laetitia confunditur, & non appparet.

12

¶ Ad secundum dicitur, quod rarissime virtus est circa voluptates & dolores obiectiue: video enim hic plurimos errare: succincte tamen loquens, notum est omne illud esse obiectum potentiae in quod ipsa fertur, dirigitur & tendit: sed potentiae saepissime tendunt in obiecta ad extra: in cibos, potus, vestes, bonos equos, pecuniam, & nullo modo in voluptates & tristitias. Homo potest tamen velle nonnihil facere ob voluptatem: vel nolle facere ob dolorem: in tali casu & nunquam aliter voluptas aut dolor est virtutis aut eius actus obiectum. ldem enim vbique est obiectum virtutis & eius actus. Delectatio & dolor per modum sequelae in omni operatione incidunt. Cum enim quis bene concionatur, erudite legit, aut stipem inopi erogat, delectatur: sicut in omni opere virtutis. quia scit illum actum esse bonum: & tristatur in malo. Prauus tamen nonnunquam in perperam actis gaudet. Delectatio autem operationem auget & durare facit: nam si quis in opere bono molestiam ceperit in bono non perseuerat.

13

¶ Ad tertium inficiatiue respondetur de virture proprie dicta, quae est in anima. Omne enim accidens quod corrumpitur ad corruptionem subi iecti corrumpitur, vel a suo contratio, vel ob desitionem causae affectum conseruantis. Sicut est lumem lunae quod producitur a sole & eius praesentia: non pluribus modis corrumpitur accidens. Modo per cessationem ab actibus nullo istorum modorum corrumpitur. igitur.

14

¶ Ad quartam dubitationem negatiue respondetur. Nam qui nullam passionem haberet esset agrestis, secundum philosophum: habet enim & felix passionem conformiter ad rectam rationem.

15

¶ Ad quintam, respondetur quod bonum delectabile est nobis cum belluis commune. Delectatio est tam secundum sensum quam secundum intellectum. Bonum autem vtile & honestum solum nobis & superis conuenit. Secundo, ex parte rerum delectantium sumitur communitas. Nempe delectatio sequitur ad omnia quae sub electionem cadunt. Bonum enim honestum est delectabile prout est conueniens secundum rationem: & sic de aliis bonis. Solum autem bonum honestum est bonum simpliciter: & nunquam fit malum. Bonum vero quod vtile vocatur, si segregetur a bono honesto non est bonum, sed malum. Potest enim & bene & male fieri. Ordinatur tamen semper in probo ob bonum honestum, vt pecuniam prudens colligit vt sibi & pauperibus prouideat. Bonum autem delectabile saepius a bono honesto superatur: & reuera tunc non est bonum sed malum, & non faciendum. Et id rationis est: quia delectatio est momentanea (vt ita dixerim) & cruciatus ei respondens perpetuus, si poenitudine non obliteretur.

16

¶ Sexto dubitatur, an difficilius sit voluptati reluctari quam irae.

17

¶ Septimo, an virtus & ars sint circa difficile.

18

¶ Ad sextam, dubitationem respondetur, difficultates affectibus aduersari ex multis prouenire potest: vna causa est ex eo quod affectionis impetus est maior, & irae obsistere est difficillimum: quia ob sanguinis ebullitionem circa praecordia, ira est impetuosissima. Alia difficultas prouenit ex eo quod affectus est sensui magis conueniens: & sic producit delectationem quae operationem perficit. Ira vero tristitiam annexam habet. Alia difficultas potest esse ob diuturnitatem: affectus est nobis insitus: & ex parte modi commouendi. quia furtim insidiatur, & sub velamine boni, est periculosius: aut quia aperte insurgit, & sic minus periculose ferit. His modis omnibus primo dempto difficilius est voluptati obsistere quam irae.

19

¶ Ad septimam affirmatiue respondetur: Difficile enim est tenere medium & facile est labi, quemadmodum sagittario perdifficile est bene sagittare & auem ferire: aberrare auem a tactu auis est facillimum. Item in multis virtutibus habemus fomitem & inclinationem contra actiuitatem virtutis impellentem: proinde est difficile studiose agere, praecipue ante partam virtutem. Item actus reputatur melior & ex consequenti habitus qui & virtus, eo quod est circa difficilius obiectum: non enim alia de causa fortitudo temperantiae praestat. Etiam difficultas prouenit ex parte nostra, siue socordia paritate ex parte materiae data. Nonnunquam tamen licet rarenter virtus est circa non difficile: nec ex parte obiecti, nec ex parte agentis, vt propriam vxorem cognoscendo temperanter: aut comedendo tempore licito: aut in actu eutrapeliae, licet tenere omnes circumstantias in his nonnunquam sit factu difficile. Caeterum celsitudo virtutis est circa difficile, vt in vehementibus voluptatibus propinquis abstinere, vt loseph ab vxore Phutufaris quem bella & potens mulier clanculum ad moechiam rapuit, sic Bellerophontis castitas quem Stenobea de coitu interpellabat. In talibus est virtus suo in apice, ita in arte qui citharam artificiose celerrime pulsat insignis citharoedus iudicatur, exiguam virtutem ac artem haud magnipendunt, in fastigio nobilitatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3