Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"Dvbitauerit autem". Hic ponitur vna dubitatio circa praedicta, & eius solutio. Dictum est superius quod ex operibus bonis virtus generatur: & ex iustis operationibus quis efficitur iustus. Contra illud non videtur verum, pro eo quod sicut est in artibus, ita est in virtutibus: sed in artibus, sic est quod nullus facit opera artis, nisi ipse artifex: nullus enim facit grammaticalia aut logicalia opera, nisi grammaticus aut logicus: ergo pari ratione nullus facit opera iustitiae nisi iustus. Et ex consequenti sequitur quod nemo ex operibus iustis iustus efficitur: quia eo ipso quod quis iuste operatur ipse est iustus. cum ergo iuste operari est iustitiae effectus, non erit iustitiae causa. Ac si sic argumentaretur. quicunque operatur opera grammaticalia est grammaticus: ergo quicumque operatur iusta est iustus. Hanc obiectionem bifariam diluit. in primis negando quod nullus facit opera artis nisi artem callens. Aliquis enim orationem congruam proferre potest fortuito, & alium grammaticum imitando. hoc est alio praemonstrante aut praeeunte: ille autem talis operatur grammaticus, & non est grammaticus. Ille enim est grammaticus qui grammaticum grammatice loquitur. hoc est ex habitu & arte grammatica. ltaque aliquis grammaticum semonem profert & non est grammaticus, sic aliquis agit iusta & non est iustus. Secundo negat similitudinem. Nam ea quae ab arte fiunt laudem in se habent: quare sufficit illa sic existere, hoc est non requiritur bonitas in faciente sed in re operata. Modo artificium nemo potest facere recte nisi ipse artifex. Sufficit, hic scire & operari pro virili: opera vero virtutis non habent simpliciter suum bene esse in seipsis: sed oportet operantem determinatis modis se habere ad opera. At ea quae a virtutibus fiunt, non iuste aut temperanter agentur, si sint iusta aut temperata, supple ex parte obiecti vel materiae: quemadmodum est de re operata ab artifice. Ad opera iusta & bona multa requiruntur, quae possunt conuenire ei qui non habet habitum virtutem. Et tria enumerat. Primum scire, quod intellectui competit, vt non a fortuna & ignoranter sed scienter, hoc est cum prudentia (ad sensum in sexto explicandum) faciat. Secundum ad appetitum pertinet vt ex electione & non ex impetu naturali operetur, hoc est ob ipsum opus bonum & non aliud vtile. Si enim ex affectu vt ex ira aut timore operetur non est opus virtutis. Similiter si quis ob emolumentum temporale, aut inanem gloriam operetur, non est actus virtutis. Tertium, vt operetur firmiter ac constanter: ita vt a nullo impediatur si posset quin operetur, hoc est ab habitu qui secundum eum in praedicamentis est difficulter auferibilis. Scire est potissimum in arte. ad virtutis autem actum scire quidem parum comparatiue, aut nihil potest. Caetera vero non parum sed totum posse videntur. Caeterum operationes fiunt simul bonae quando sunt similes operationibus studiosis. Patet inductiue. Tunc actus est iustus quando est similis actui quem iustus ratione iustitiae habet: & ita in aliis. Et hoc est verum in actibus, iustitiam, temperantiam, & alias virtutes generantibus. Illa conclusio tangitur in litera illic, quae quidem & ex eo. hoc est dictu, quae qui dem virtutes, quod frequenter hoc modo bene fit res, iuste, & temperanter proueniunt. Res igitur iustae (inquit) temperataeque dicuntur cum sunt tales quales vir iustus ageret, atque ipse temperans. Non igitur male assertum est agendo iusta quempiam iustum fieri, & temperata temperantem: qui vero haec non agit, num quam euasurus est bonus. Nam sine actibus virtutum generatiuis, virtutem acquirere est impossibile. Et reuera plerique sunt qui haec non agunt: sed ad sermones confugiunt, qui ampullosis & sesquipedalibus verbis ratiocinantes sese philosophari putant, & fieri hoc modo studiosos: & rem aegrotis persimilem faciunt, qui medicos diligenter audiunt, faciunt autem nihil eorum quae ab ipsis praecipiuntur: vt autem illis corpus non recte valebit, qui ita curari petunt, sic nec his animus plane, si ita philosophantur. Quia vero philosophus in hoc quarto capite huius secundi ait, quonam modo dicimus iusta agentes iustos, & laeta. Vbi insinuat ex operibus habitus emergere: & ab habitibus rursus actus emanare, vltra superius allata quaeritur? An actus ipsi habitus generent & ediuerso.

2

¶ Affirmatiue respondetur: patet per philosophum in litera, & superius.

3

¶ Contra hanc respon sionem argumentor. ex ea consequens est effectum producere suam causam. at hoc est inconveniens, igitur, sequela patet, sic. hoc vltimum instans non esse horae futurae, in qua Socrates elicit successiue actum per totam horam: sit actus ille totalis a, & habitus generandus b, a generat b, & contra, non datur pars actus a, quin illam pars habitus b antecesserit in eadem potentia. proinde concurrit ad generationem actus. Non potes dare partem a successiue genitam quin illam, pars b. praecesserit: quia quaelibet pars actus habitum generat, & contra.

4

¶ Secundo tunc non erit status in actu & habitu. Probatio. eliciat Socrates actum a, vt duo in momento a producit b in illo momento. & b concurrit ad intentionem a, proinde actus erit intensior per habitum b, quam esset sine habitu b, & intensio actus a facit habitum intensiorem, & intensio habitus actum intendit. proinde erit reciprocatio concursus, nec cessat actus quoad capacitas animae oppletur citra infinitum: quod non est dicendum. Forte dices quod habitus ille nihil actus producit, nisi conatus potentiae augeatur. Insto, habitus b si nihil actus esset in potentia cum concursu potentiae produceret actum, & non est minus actiuus nunc b per praesentiam a, quam a sublato: igitur. Tertio, Habitus non semper producit aliquid actus: quamobrem numquam aliquid actus producit. consequentia tenet: quia est agens naturale eodem modo se habens, sicut intellectus est agens naturale. Forte dices quod aliter actus producit habitum & aliter habitus actum: hic enim sine concursu potentiae nihil efficit: ille vero se solo habitum producit. Potentia est causa solum mediata habitus, quia est immediata cam actus: & actus est cam propinqua & immediata habitus

5

⁋ Insulto: habitus interdum concurrit ad actus productionem, & non potest assignari aliud ab habitu: non ipsa voluntas, patet in brutis voluntatis exptibus. Item nos eximus in actum interdum sine concursu actus voluntatis. igitur. Quarto ex dictis infertur habitum esse aequalitatem actiuam, pariter & actum. hoc autem est inconveniens: qualitates enim actiuae vulgo ponuntur in tertia specie qualitatis. habitus vero in prima specie.

6

¶ Ad primum respondetur quo nulla est pers a actus quin producitur a bhabitu & ediuerso. de secuda parte haud quaquam ambigis. de priore parte patet. Quia quam cito est aliquid a actus in potentia, tam cito est aliquid b, nec est possibile naturaliter habere aliquid de actu sine habitu, nisi habitus contrarius habitui producendo sit in potentia. in hypothesi autem nulla pars a actus concurrit ad productionem cuiussibet partis habitus. Pari modo nec aliqua habitus. portiuncula, ad cuiustibet partis actus productionem concurrit. Quapropter a actus non praecessit b habitum. His non obstantibus concedo hunc actum totalem, hunc habitum totalem produxisse, & ediuerso, nunquam tamen habitus ab actu vllo productus illum actum produxit. Circulatio enim inter causam & effectum secundum indiuiduum est impossibilis: secundum speciem contingit: vt impraesentiarum.

7

¶ Ad secundum nego sequelam: nec capacitas animae implembitur. nec sequetur infinitas ipsius actus: quas ob res disiunctiua illata pro vtrauis sui parte repudiatur. Crementum reciprocum tandem finietur. Patet sic. Actus vt duo producit habitum, vt vnum vel duo, eodem instanti quo est. Habitus est actu imperfectior. hinc minus actiuus: conatus potentiae non crescit: modicum de actu ponetur ratione habitus, sit medius gradus. ille medius gradus vix forte quartam partem gradus habitus ponit: & tursus quarta pars gradus minus de actu coefficit. Appositio partium inaequalium etiam infinities facta infinitum non constituit. Ecce ad oculum a pedale. Diuido horam sequentem proportione dupla. capio pedale b. in prima parte proportionali horae: capio medietatem b, & addo a. in secunda capio secundam partem proportionalem b corporis, & addo a. & ita per totam horam. ex infinitis partibus inaequalibus additis nunquam resultat infinitum. Et si crescat conatus ipsius potentiae: postquam ille est finitus, talis erit effectus in reciproca productione.

8

⁋ Ad tertiam concedo assumptum. Pro cuius vberiori intelligentia non pigebit repetere aliquid in primo capite dictum. Aliter actus habitum producit, aliter vero actum ipse habitus: si quispiam actumleliciat habitum sequi necessum est. secus est de habitu. Habitibus enim vtimur cum volumus, non autem semper voluntas imperat actum talis habitus. patet in bellua vno habitu, & non alio vtente, variae sunt causae exeundi in actum talem, vel talem. exemplo id explanare haud grauabimur. habeo mille habitus. exeo in habitum a, b,c,d, & non aliarum rerum nonnullis aditibus & ianuis. occurrit mihi liber ipsius a in bibliotheca, visio illius libelli me in notitiam a ducit: frater b ingreditur, cuius intuitio est apertura ad notitiam actualem b, inimicus c me compellat, cuius aspectus recordationem c, excitat. ecce varias fenestras quibus exeo in actus, habituum reconditorum, nempe ipse habitus citra concursum potentiae nullius sunt energiae, cum potentia actu in suos actus inclinet. Inclinare in paesentia est efficere. Sine concursu potentiae aptitudine inclinant. Inclinatio habitus est ipse habitus inclinans, qui nunquam actualiter inclinat, nisi quando reliquae omnes causae quas praeexigit ad cooperandum cum eo ponuntur: id temporis eius inclinatio est prompta.

9

¶ Quartum speculum modici est momenti. Vocamus qualitates actiuas eas quae sibi similes in specie producunt, vt calorem frigus. Ecce nonnihil de habitu, cuius diffinitio est, Habitus est qualitas difficulter a suo subiecto remouibilis in similes actus ex quibus emersit inclinans immediate: in actus enim alterius rationis mediante suo actu elicito inclinat, vt habitus praemissarum respectu actus conclusionis, immediate in assensum actualem praemissarum inclinat: & actus praemissarum in actum conclusionis. Et quicquid est causa causae in genere causae effectricis naturalis, est causa causati. Quocirca sanitas & aegritudo non est habitus, in ea significantia qua procedimus. Ad Aristotelem in praedicamentis dicimus, quod exemplorum non requiritur veritas: & habitus capitur pro corporis dispositione, quam complexionem vocant. Caeterum delectabiliter inclinat in similes actus operibus a quibus fluxit, hoc est facilitat potentiam. Assuetus enim saepenumero currere non illibenter currit. Assuetus hora quarta surgere citra grauamen ea hora excitatus surgit: inassuetus surgere cum excitatur caput corpusque non pruriens scalpit. Appetitus sensitiuus dolorosa fugit, renisum appetitus habitus superat: habentem ad studiose operandum promptificat: quia est hilariter operatur. Interdum tamen sed rarentius tristitiam habitus excitat, vt habitus inuidentiae aut odii. lsti habitus sunt tormenta stultis: qui sua stultita tales matres nutriuerunt pestilentes filias producentes. Caeterum habitus quidam sunt corporales, vt habitus citharizandi in dextera citharoedi: qua amputata fides suauiter pulsare nequit: sic in pedibus textoris: & in currenti. Ista apparenter motum localem a mobili distingui arguunt: sed non sufficienter probant. Dicetur enim cum colore, quod motus localis qui est substantia qualitatem permanentem producit, scilicet calorem: sic cursus successiuus quendam alium actum producit successiuum tam quantum ad esse quam quantum ad fieri. Et ille actus a habitum stabilem relinquit. Ne vero illud extraneum videatur, sonus campanarum Osnan prope Oxonniam auditiuam notitiam successiuam efficit: quae a suo principali obiecto dependet: & tursus illa notitia successiua intuitiua abstractiuam producit: & illa abstractiua habitum inclinantem in huiusmodi abstractiuam, a qua emersit. Notitia intuitiua, vt superius primo ca pite retulimus, nullum habitum producit: inanis siquidem foret habitus ille, postquam in absentia obiecti intuitiuam elicere nequit: abstractiuam tamen in absentia obiecti alias sensati elicimus. It aque intuitiua notitia abstractiuam similem produxit: & iterato illa abstractiua habitum efficit. ltaque in sensu exteriori non est habitus, plusquam in vegetatiua potentia. Et licet quilibet sensus sit suus appetitus respondens reipsa, in tali appetitu non pono habitum. In appetitu tamen interriori, intellectu, & voluntate ponendus est habitus quae sunt appetitus diuersarum rationum. Sensus extensus est, etiam in homine aggregatum ex corpore & anima intellectiua, modo hoc totum est extensum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4