Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
"POst haec autem". Hic secundum auspicatur tractatum quem in duo capita distrahit. In priore capite genus virtutis venatur: in posteriore vero illius differentias, vt completa finitio virtutis habeatur. Ecce eius ordinem continuum. Superius ostendit virtutem non esse nobis a natura insitam: sed nos eam per operationes nancisci: deinceps ostendit quanam via percipiemus nos esse virtutibus insignitos. Praeterea monstrauit virtutes esse dolores & voluptates, sensibus anteactis. Nunc vero virtutis diffinitionem tradere parans ait hoc pacto. Post haec autem quae dicta sunt a nobis, quidnam sit ipsa virtus contemplemur oportet. Et cum ipsa sit in anima, ex calce primi libri: & tria sint in ea, quod illorum trium sit virtus rimabimur. Porro haec tria sunt quae circa animam contingunt, affectus potentiae habitus, virtutem horum esse aliud necessum est. Affectus est motio appetitus sensitiui ad prosequendum aut fugiendum aliquid a nobis agendum. lsti appetitus sunt in corporeo instrumento. interdum enim cor & spiritus ad internas partes mouentur, vt in timore. interdum e diuerso, vt in rubore. Hi appetitus vocantur cupiditas, ira, metus, fiducia, gaudium, amicitia, odium, desiderium, aemulatio, aelus siue inuidia ( mulatio nonnunquam imitationem significat, vt illic, stimulos dedit aemula virtus: sed imitatio liuorem non imbibit: aemulatio liuorem saepius admittit, vt Carthago Romae aemula) misericordia, & vniuersaliter appetitus, quos voluptas aut dolor sequitur. Potentiae sunt innatae vires quibus ad praedicta suscipienda sumus proni: vt potentia qua possumus dolere, irasci, misereri: & non modo ad dicta suscipienda, sed consimiliter ad habitus ipsos nobis comparandos. Habitus enim sunt acquisitae qualitates quibus nos bene aut male habemus ad ipsos affectus. Vt habitus quo impetuose & remisse irascimur sunt vitia, hic deficiendo, ille vero excedendo. Ille vero secundum quem mediocriter irascimur, & vt ratio efflagitat, est virtus. Sequitur in litera. Virtutes igitur vitiaque non sunt affectus. Primo, nam affectibus neque studiosi neque vitiosi dicimur. Secundo, ob affectus nec laudamur nec vituperamur. Non enim qui formidat & irascitur, laudatur aut vituperatur: sed qui certo modo metuit & irascitur: hoc est bene vel male. Sed ob virtutes & vitia laudamur & criminamur. Proinde virtutes & vitia non sunt affectus. Tertio, quia irascimur & timemus sine electione. affectus enim rationem praeuenit: sed virtutes & vitia non sunt sine electione: igitur. Quarto, quia secundum affectus mouemur, secundum virtutes non mouemur. Sequitur. Propter haec eadem, virtutes & vitia non sunt potentiae. Probatur. Nam a potentiis non dicimur boni aut mali: nec laudamur aut vituperamur. quia irasci possumus. Insuper sumus natura potentes, non autem boni vel mali natura, igitur virtutes & vitia non sunt potentiae. ecce dicit virtutes naeque sunt affectus neque potentiae. & probationes eius innituntur huic basi. Illa non sunt eadem quibus non competunt eadem: at affectibus, potentiis & virtutibus non conueniunt eadem: igitur. Post haec illationem infert a sufficienti diuisione scilicet virtutes & vitia sunt habitus. Patet, sunt aliquid in anima, aut circa eam: & non sunt in anima, nisi tria haec: & non sunt potentiae, neque affectus, per dicta: proinde sunt habitus.
⁋ DBitatur primo, quid intelligat Aristoteles per potentias & affectus. Secundo, quia actus est in i anima, & sub nullo istorum membrorum a philosopho enumeratorum continetur: ergo non bene diuidit illa quae sunt in anima. Tertio, quid intelligat in quarta ratione per motum. Quarto, quod dicit non laudamur aut vituperamur affectibus, non videtur verum. namque eo ipso auctore verecundia est affectus quo laudamur, vt in quarto libro dicemus.
¶ Ad primam dubitationem respondetur, potentia. ipsa anima disposita ad suscipiendum. Ex eius modo loquendi tam hic quam in libris de anima, aliqui dixere potentias animae ab ea distingui: quorum placito renitimur vt fusius aliubi explanauimus, & praeter dicta de affectibus dicimus quod affectus sunt prauitates naturales quibus sumus ad aliquid propensiAliqui sunt cholerici suapte natura, qui facile succensent. Aliqui ad inuidentiam, vt oculis cocauis, facile mouentur. Ob talia dummodo ipsi non notabiliter passionis limites praetergrediantur, viros nec deprimimus nec efferimus. Ingeniosum virum in choleram praecipitem prudentes vtcumque excusant, dummodo perturbationem insurgentem pro virili sedare laboret.
⁋ Ad secundam dubitationem, fateor aliquid esse in anima quod sub nullo istorum trium membrorum continetur. loquitur autem philosophus solum de iis quae sunt in anima, principia operationis humanae.
⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod per moueri potest intelligi surreptio & motus quem theologi motum primo primum appellant. Dicimus enim quod iracundus facile ad bilem mouetur. Vtrum affectus ab actu elicito distinguatur, declarabitur quando locus commodior offeretur.
¶ Ad quartam dicimus, quod ob affectum naturalem nemo est efferendus aut deprimendus tamquam studiosus aut exorbitans & peccator. Bene natos aliter laudamus quam studiosum. Hunc extollimus ob acquisitam probitatem ex laudabilibus actibus: illum vero cum addito, dicentes esse bona indole, & habere quandam probitatem ad virtutes innatam. Modo suas pronitates ad virtutes ac vitia, facile sectantur homines.
On this page