Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

"OPortet autem". In hoc capite philosophus vestigat virtutis moralis differentiam, & integram eius diffinitionem concludit. Et caput hoc quatuor partes principales continet. In prima docet quod virtus hominis perficit hominem & eius opus bonum reddit. In secunda quaedam praeambula ad propositum ostendendum praemittit. In tertia omnem virtutem in medio consistere monstrat: & moralis virtutis diffinitionem concludit, explicans quorum extremorum medietas sit virtus. In quarta docet quod non in omnibus affectibus & operationibus est medietas quae est virtus. Secunda pars ibi. Habet exordium. Et nunc etiam. Tertia pars illic, Qu si omnem scientiam. Quarta pars ibi. Non autem omnis actus.

2

¶ In prima igitur parte docens virtutem hominis hominem perficere, dicit. Oportet non solum ita diffinire virtutem habitum esse vti nuperrime iam significauimus: puta vitium etiam est habitus: sed monstrare qualis sit habitus operaeprecium est. Vtraque hominis virtus est habitus qui hominem probum efficit, & eius opus bonum reddit. Sane omnis virtus perficit. illud cuius est virtus, hoc est habentem & eius opus bonum reddit, quamobrem virtus hominis hominem perficit & opus eius bonum reddit. Antecedens probatur inductiue. Oculi enim virtus oculum perficit & facit oculum bene sese habere videndo. ldentidem virtus aequi facit aequum bene se habere vt opus suum bene efficiat vt impigre currat & equitem bene vehat, & vt idoneus sit qui perinde ad expectandum impauide ipsum hostem quando equestri bello decertatur: & ita vbique comperitur. Non immerito igitur virtus hominis is erit habitus per quem homo efficitur probus, & quo bene suum opus ipse reddet. quomodo autem id erit dictum est superius scilicet in praecedente capite, & in secundo capite. Sequitur secunda pars principalis. Num etiam &c. In quo philosophus inuestigat secundam diffinitionem virtutis dicens, Omnis virtus consistit in medio, siue est coniectatrix medii. Pro cuius foecundiore probatione quinque praeambula praemittit. Primo quod in omni continuo & partibili plus, minus, & aequale reperitur. Maioris autem diluciditatis gratia ponitur partibile: quoniam omne continuum est diuisibile. Secundum praeambulum, quod aequale bifariam dicitur. Vno modo respectu rei: alio modo respectu nostri. Equale est medium inter exuperationem & defectum. Aquale rei est medium quod ab vtroque exti emo aequaliter distat, & apud omnes vnum, & idem est: & per consequens habet determinata extrema, vt datis extremis decem tamquam extremo maiore: & duobus tamquam extremo minore, sex est aequale medium rei: nam ab extremis aequaliter distat: quia sex aequaliter exuperantur a decem, atque excedunt duo: quia vtroque fit excessus quaternatio. Hoc medium arithmeticum fertur: quod superat minus, & a maiori aequaliter superatur. Hoc est aequalis est distantia quantitatiua ab vtroque extremorum vt in nostro paradigmate iam dato, senarii a decem & duobus aequaliter distantis. Medium quantum ad nos potius accipitur secudm proportionem gemeotricam, hoc est secundm eandem proportionem ad subiectum sic: sex est medium inter nouem & quatuor: quia quae est proportio sex ad quatuor ea est nouem ad sex, quia vtrobique est proportio sesquialtera. Sed in exemplo philosophi intelligitur proportio geometrica: quia sex ad duo est proportio multiplex quia tripla: decem ad sex proportio superpartiens. Quae est proportio digestiuae virtutis vnius ad digestiuam alterius, eadem proportio in cibo seruetur. Accedendo ad literam: si alicui decem minae sint medium, vt Miloni: tunc alteri cuius proportio ad Milonem est, sicut proportio sex ad decem. erunt sex medium inter superfluum & diminutum. Istud medium quantum ad nos non est idem apud omnes. Etenim si comedere decem minas, hoc est decem libras est superfluum alicui, & manducare duas minas sit nimis parum, non tamen propterea est consequens quod comedere sex sit simpliciter medium & bonum simpliciter. Sex enim minas ludimagister percipiet, est enim id fortasse ei qui accepturus est multum: forte Miloni Crotoniati pugili robustissimo parum, quoniam Milo si vera perhibent historici, manus ictu taurum prostrauit: quem hu¬ meris impositum per stadium retento spiritu portauit, & eum vno die comedebat. Et illud rudi tyroni incipienti sese exercere nimium est. Similiter res se habet in cursu & in palaestra. Palaestra est luctatio qua luctatores currendo & luctando certare & se exercere solent. & denique in omni arte: omnis enim artifex exuperationem & defectum fugit, & medium quaerit. Non medium rei sed rationis.

3

¶ Dubitatur, an affectus sit diuisibilis. Voluptas enim in momento temporis elicitur. x. Ethicorum. Et dicit hic omne quantum partibile: idemque videtur velle de affectu. Respondetur, quod affectus corporeus est partibilis subiectiue, sicut eius subiectum, vt albedo quae est eius quantitas secundum communiorem viam. Voluptas mentis est partibilis intensiue.

4

¶ Sequitur tertia pars principalis huius capitis, quod virtus moralis est coniectatrix medii. Haec probatur per locum a minore sic. Omnis scientia operatiua siue omnis ars cum bene perficit opus suum, attingit medium: at virtus moralis est certior & praestantior arte: sicut natura est arte praestantior. Maior declaratur e signo. Artifices enim & vniuersaliter omnes operibus bene se habentibus dicere consueuerunt quod nihil est operi addendum aut subtrahendum: per hoc fignificantes excessum & defectum operis bonitatem corrumpere, & mediocritatem inter excessum & defectum artificii bonitatem seruare. De morali virtute quae dicta sunt intelliguntur: quae circa affectus operationesque insudat: in quibus exuperatio, defectus & medium reperiuntur, vt cum quis metuit, confidit, concupiscit, cotemnit, irascitur, miserescit: & cum quis delectatur aut dolet. Potest enim vnumquodque istorum & amplius & minus fieri quam oportet: & vtroque istorum modorum perperam fiunt. Similiter & vnumquodque istorum potest fieri quando oportet, & vt oportet: cum caeteris circumstantiis: & hoc est assequi medium: quod est in virtute praestabilissimum. Et sicut circa affectum declaratum est, ita circa actus exuperatio, defectus, & medium inueniuntur. Siquidem virtus circa affectus & actus inuigilat. in quibus exuperatio vitiosa est & defectus similiter vituperatur: medium vero probatur & rectum fit. Sed haec duo probari & recte perfici virtutis sunt: non ergo mirum si virtus mediocritas quaedam ponatur cum ipsius medii sit coniectatrix.

5

¶ Sequitur. Quapropter virtutem assequi est difficile: facillimum autem in vitia incidere. Multifariam enim deuiare cotingit, solum autem vno modo bene agere. Cum enim malum vt Pythagorici tradunt, infinitum. Malum siquidem in eodem ordine cum infinito, & bonum cum finito ponunt. Facile igitur in vitium prolabimur, & in vitia ruimus: in bonum vero difficile peruenimus. Dat analogiam de sagittario. Facile enim ei est signum non attingere sed ipsum attingere, perdifficile. Et hoc est quod Maro sexto neidos dicit. Facilis descensus auerni. Noctes atque dies patet atri ianua ditis. Sed reuocare gradum superasque euadere ad auras: Hoc opus, hic labor est &c. Et Saluator, Lata est, inquit, via, quae ducit ad perditionem: & arcta est via quae ducit ad vitam: & pauci ingrediuntur per eam. Et patet similitudine corporis cuius turpitudo multifariam euenit: sane ex iniquo colore aut membri vnius indispositione, caeteris omnibus bene dispositis. Pulchritudo autem plurimam harmoniam efflagitat, scilicet decentem colorem & membrorum omnium bonam dispositionem. Sic & sanitas omnium humorum bonam proportionem exigit, vna enim ruente mox in morbi latitudinem inciditur: sic ad actus bonitatem congruitas obiecti cum omnibus circumstantiis requisitis exigitur: obiecto enim existente in debito aut vna circumstantia debita deficiente, actus est malus: imo si obiectum cum circumstantiis debitis omnibus ponatur & inuoluatur vna circumstantia mala cadens in rationem obiecti, totus actus malus efficitur. Bonum enim est ex integra causa, vt dicit beatus Dionysius. Etiam medium est vnum, & extrema sunt duo. ltaque vno modo aliquis est bonus, multisque modis nefandus, quia multifariam in quolibet extremo vitioso prolabi in vitium contingit. Postea virtutis diffinitionem infert, dicens, Virtus est habitus electiuus in mediocritate consistens ea ratione qua est ad nos diffinita, hoc est in medio rationis quantum ad nos, & non in medio secundum rem, & vt diffiniret ipse prudens & moralis. Virtus est mediocritas duorum vitiorum, vnius per excessum, & alterius per defectum. Et etiam quia alia excedunt, alia deficiunt magis quam oportet, tam in affectibus quam in actibus: virtus autem medium inuenit per prudentiam. & eligit per voluntatem. Sed quia quispiam diceret, quod virtus est bona & actum bene circumstantionatum elicit, sed bonum malo contrarium est. ltaque virtus est extremum non autem medium. Hoc soluens dicit virtutem esse & medium & extremum, aliter tamen & aliter. Nam secundum substantiam & rationem diffinitiuam dicentem quid est, medietas est: sic tenet medium, substantia est diffinitio, patet in antepraedicamentis. EEquiuoce dicuntur quorum nomem est commune & ratio substantiae est diuersa. Cape ergo literam. Quapropter virtus substantia quidem & ratione dicente, hoc est diffinitione, ratio exponit substantiam mediocritas est, quia diffinitur, est habitus electiuus in mediocritate consistens inter superabundantiam & defectum, tamen aliter consideratur, tamque optimum aut bonum & respectu actus bene sese habentis sic opponitur vitio tamquam extremum. Dieit litera ac optimi respectu & bene sese habentis extremitas. Sub clarioribus verbis dicamus sic. Virtus bifariam consideratur, vno modo inquantum bonum quod malo aduersatur, quo respectu est extremum. Sunt enim duo extrema opposita bonum & malum: in altero est virtus in altero autem vitium. In geminos ramos distrahitur scilicet excessum atque defectum. Alio respectu consideratur virtus secundum essentiam suam siue diffinitionem siue rationem formalem, qua consideratione est mediocritas inter duo extrema interstes. Nihil sane absurditatis est dicere, idem vno respectu extremum, & alio medium.

6

¶ Sequitur quarta pars capitis principalis. Non autem omnis actus. Hic vnum dubium remouet. potest enim dubitari, an cuiustibet operationis vt perturbationis esset medium, dicit quod non, dictum suum limitans: trifariam istud probat. Primo aliquorum nonest medium, sunt enim affectus nonnulli qui continue nomine suo sunt cum prauitate connexi. Exemplificat, vt inuidem tia maliuolentia imprudentia. Et actus similiter, vt adulterium, furtum, homicidium. haec enim vniuersa ita dicuntur praua non ob idipsum quod ipsorum sunt excessus aut defectiones, nec circa similia tempus vllum vnquam est recte agendi sed simpliciter in quolibet istorum delinquitur. Non enim in furto licet furari quantum oportet & quando oportet. certe omne furtum est prauum.

7

¶ Sequitur in litera. Simile est. Probat istud conuenienti similitudine habitus vitiosos assignans in quibus non inuenitur medium. Simile est circa iniustitiam, timiditatem & luxuriam, mediocritatem, & exuperationem & defectionem esse censere. Secunda ratio est, ducens ad impossibile ac si sic argumentaretur, quia operationes & affectus praefati secundum se important malitiam sicut & vitia. extrema quorum medietas est virtus, ideo qui in huiuscemodi operibus & affectibus medium inuestigat persimilis est illi, qui in extremis vitiosis quaerit medium, & circa quod est iniusta facere, timere & incontinentem esse & luxui deditum esse, sed inconvenit quaerere mediocritatem circa extrema, vt circa defectionem & exuperationem: quia sic excessus haberet defectum & medium, & defectio medium & exuperationem, quod est impossibile: ergo impossibile est vt in actibus & affectibus qui secundum se important malitiam, sit medium laudabile. Tertio probat per simile in virtutibus sic. Sicut virtutes quae sunt secundum se bonae se habent ad extrema, sic se habent vitia quae sunt secundum se mala ad medium: sed palam est quod virtutis in sua latitudine non est excessus & defectus: Temperantiae enim & fortitudinis non est exuperatio & defectio: quia cum secundum se importent medium, si earum essent extrema, sequeretur quod extrema essent in medio, & medium in extremis: quod est impossibile. Litera est, sed vt temperantiae fortitudinisve non est exuperatio atque defectio: quia medium ipsum esset modo quodam extremum, quomodo virtus est in medio & quomodolin extremo nuperrime in hoc capite enucleauimus: non quin virtus extrema sortiatur, sed illa latitudinem medii haud contingunt, sed eius fimi brias praetergrediuntur: sic nec illorum quae nominauimus est mediocritas exuperatio aut defectio: sed quomodocumque agantur semper peccatur omnino, nec excessus & defectus est mediocritas: nec medii est experatio, sunt enim latitudines omnino diuisae sese minime ambientes

8

⁋ Dvbitatur primo, quomodo intelligitur illud, virtus est omni arte exactior & praestantior quemadmodum & natura. Secundo, an virtutis diffinitio sit bona. Tertio, de virtutis mediatione: extrema enim sunt infinita, vt authoritate Pythagore philosophus probat, & patet ratione: nam quocunque intemperante dato, datur intemperantior, & quocumque meticuloso oblato timidior dari potest, & sic in insensibilitate & in audacia: sed inter infinita non est dare medium. Quarto dubitatur, an omnis virtus sit in duarum malitiarum medio. Quinto, an latitudo virtutis sit diuisibilis.

9

⁋ Ad primam dubitationem dicitur, quod virtus est praestantior arte: nempe per eam homines sunt boni non autem per artem: sed boni secundum quid, vt boni geometrae, periti artistae, boni oratores. Auro quoqu virtus praestat secundum illud Horatianum. Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. Est etiam virtus arte exactior: naturaliter enim ad suum actum elicitum impellit. Artem autem habens potest ea abuti & secundum artem minime operari.

10

¶ Ad secundam dubitationem respondetur, quod non quaerimus hic diffinitionem quae datur per essentialia. Primo enim Topicorum solius substantiae est diffinitio quidditatiua, hoc est termini de praedicamento substantiae rem compositam significantes: sed loquendo de descriptione quam habere potest, est bona. Ponitur enim genus virtutis habitus: & ponitur suus actus implicite, per hoc quod dicitur electiuus, reliquae particulae discriminis gratia ponuntur: in medietate consistens per hoc ab extremis seiungitur. Prout determinat ipse prudens, antiqua translatio habet sapiens improprie. Quonam pacto autem prudens & sapiens distinguantur, in sextum librum deus cepta secundet latius aperiemus. Quia vero innumerae circumstantiae sunt pro tempore & loco circa materiam virtutis variandae, propterea vna regula virtutis dari nequit: proinde continue philosophus adiunxit, prout determinat ipse prudens.

11

⁋ Ad tertiam dubitationem, licet non detur limes possibilis in vitiis: tamen non inconuenit dare medium inter vitia: & si extrema essent infinita ascendendo & descendendo non inconveniret inter illa esse medium. Patet, sint duae lineae infinitae: a occidentem versus, b ad orientem solem terminatae ad pedem meum: inter illas potest poni medium. Vnus paulo pius quam oportet bibit alius amplius: & sic cape asotos ascendendo in mensa ingurgitatos ad vomitum, calices coronantes. Assuetudine gastrimargi venter distenditur & appetit alimenta vorare ad nauseam vsque. Aristoxenus enim Cyreneus omnium nepotum altissimus gurges, lactucas vesperi mulso irrigauit, quo luxuriosius crescerent & delicatioris saporis essent. Et si illic in excessu non ponatur limes, in medio tamen homo manducat bibitque prout ratio postulat, quocirca nulla est ambages quin inter haec extrema infinita, hoc est indeterminata medium detur.

12

¶ Ad quartam dubitationem affirmatiue respondetur. Omnis enim virtus naturaliter acqui sita est in duorum vitiorum meditullio: & sic de theologicis dici potest. In deficiendo enim potest esse defectus, & sic in excessiuo actu: qui homini in casu officit, quando est quiescendum orare & circa diuina meditari. Sic & sperare potest esse contra conscientiam rectam vel erroneam.

13

¶ Ad quintam dubitationem respondetur, quod latitudo medii est diuisibilis. Porro si esset impertibilis a viatore non cognosceretur, vel saltem aegerrime deprehenderetur. Praeterea possum a pane comedere qui mihi sufficit, sed paulo maior mihi non nocet: sic in potu, carne, piscibus, & caeteris id genus. Et quicquid alii de iustitia loquantur id idem censeo: nam in plerisque eius speciebus non est adaequatus valor precii ad mercem. Est enim precium rigorosum gratumque, & inter illa mediocre: sic quod stando in latitudine medii venditor vnam vlnam holoserici, &, scuta vni vendit, & illud est supremum precium atque rigorosum, latitudinem tamen medii tenet. Secundo per gratum precium alteri cuipam tribus scutatis cum duabus tertiis vnius scutati commutat. Tertio mediocre precium assignat. Potest etiam iudex pro mutilatione vel alio crimine hanc pecuniae summam aut illam paulo minorem imponere. Pro mutui restitutione in aliquibus quorum valor est adaequate notus opus est tenere medium ei, quod cum medio rationis coincidit.

14

¶ Sexto dubitatur circa ista quae inuolutam malitiam habent, videtur enim quod quis possit dormire cum vxore tyranni, vt ipse intereat & ciuitas aut patria liberetur. Iccirco tunc adulterium est licitum. Insuper ex ignorantia nonnunquam inter veros coniuges diuortium celebratur, sit talis Socrates qui cognoscit postea aliam cum qua in facie ecclesiae contrahit: & hoc facto argumentor sic. Socrates cum hanc adulterium committit: patet quia non est vxor eius cum coram deo non sit separatus a priore: quos enim deus coniunxit homo non separet. Matthaei. xix. Ergo Socrates cum secunda adulterium committit: & est copula carnalis inter vxoratum & Bertam aliamve solutam vel matrimonii vinculo adnexam non refert. Tertio medicus infirmo mentitur dicens eum sanandum proximo quem arbitratur moriturum, hoc est pro alterius vita seruanda. Quarto iudex hominem iuste occidit, ergo homicidium est in casu licitum, ergo potest bene fieri. Quinto, si deus praeciperet Platoni dormire cum vxore Ciceronis, ille actus est licitus, & est adulterium. igitur.

15

¶ Ad primam rationem dicitur, quod perperam is agit qui cum tyranni coniuge ob expetibilem finem adulterino coitu commiscetur. Non enim facienda sunt mala vt inde eueniant bona. Ad Romanos. 5. Ad secundum argumentum dicitur, quod si casus datus ex ignoratione inuincibili proueniat, illa carnalis copula est coniugalis castitatis actus. Ad castitatem enim coniugalem sat est matrimonium inuincibiliter putatum. At si vni ignorantia vincibilis extiterit is a toto excusaudus non venit, alter tamen ob probabilem ignorantiam est peccati immunis, vnde fit quod in eadem commixtione alter aut altera castitatis coniugalis actum, alter vel altera vero moechiam committit. Ad tertiam dicitur, quod sinistre agit medicus mentiendo. Bene autem agit si laborantem veritate ad sanitatis spem erigat, eum hortando vt in domino confidat: & quod plerique in deteriori statu existentes quam ipse laborans, dei adiutorio & medicorum solertia bene se habuerunt, esto quod eum arbitratur animam efflaturum. hoc enim modo verum dicit. Plerique enim languentes supernaturaliter aut medicorum solertia incolumes euaserunt. Ad quartam respondetur, quod sermo est de nece, authoritate propria. homicidium enim in communi potest & bene & male fieri. Ad quintam respondetur, si deus praeciperet Platoni dormire cum hac muliere quae est Ciceronis ille actus non esset adulterium, sed ad castitatem coniugalem spectaret.

16

¶ Dubitatur septimo, an virtus potest augeri & minui. Respondetur affirmatiue. Aliquis enim est temperans, & alius temperantior, non solum extensiue secundum plures actus specie distinctos extensiue, sed etiam intensiue: vnus est fortis vt vnum, alius vt duo, tertius vt tria. Item vnus est peior alio, proinde est vnus alio etiam melior. Praeterea vnus est alio sanior in corpore, & illo debilior: ergo pari iure sanior & debilior in mente.

17

¶ Contra hoc arguitur. Virtus determinatur secundum excellentiam termini. primo caeli, sed talis excellentia in indiuisibili consistit. igitur. Dicitur quod excellentia virtutis cognoscitur secundum extremum potentiae, hoc est secundum maximum in quod potest: siquidem Milonis vires per arietis portationem non cognoscerem, sed per immanis tauri portationem, quem cum magna difficultate portat.

18

¶ Octauo dubitatur, an virtutes distinguantur per obiecta, an per affectus & perturbationes. Respondetur quod virtutes distinguuntur per obiecta adaequata & totalia, eadem caro numero potest esse obiectum partiale liberalitatis & illiberalitatis, temperantiae & intemperantiae, iustitiae & iniustitiae. Volo dare hanc carnem vero domino, est actus iustitiae, restituendo alienum: & si postea sit mea, volo ipsam liberaliter alteri dare est materia liberalitatis. Nolo eam indigenti dare, est materia illiberalitatis: temperanter eam comedendo erit materia temperantiae, intemperanter intemperantiae. Si quis in naturali philosophia imbutus fuerit de intellectus aut voluntatis obiecto hic nulla est difficultas. Illud est obiectum potentiae in quod potentia tendit vt intellectus intelligendo, voluntas volendo & nolendo: & sub nolitionem & volitionem generatim particulares actus cadunt: quare impertinens est virtutes aliquas per passiones & alias per operationes seiungere. Rarenter enim aliqua virtus habet effectum pro obiecto. potest tamen ipsum pro materia habere, vt ego volo expectare vt timorem mihi innatum abolere discam.

19

⁋ Haeres forsan quare dicat philosophus, ars confert opus suum redigendo ad medium. Dico hoc intelligi de medio inter excessum defectumque non de medio inter bonum & malum.

20

¶ Dubitas, quomodo virtus inter extrema intermediat. Respondetur, quod aliquid est medium participatione, cum extremis conueniens, vt colores interstites inter alborem & nigredinem, aliquid est medium per extremorum abnegationem vt in praesentia: tametsi enim magnanimitas circa extrema obiectiue desudet: locum tamen medii inter excessum & defectum tenet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6