Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

"ETenim idipsum". Hic tertium tractatum huius secundi libri auspicatur: quem in tria capita diuidit. In primo virtutem tamquam genus in species distrahit. In secundo extrema adinuicem & ad medium conparat, illorum contrarietatem enodans. In tertio nonnullas normas affert conducibiles pro virtutum acquisitione. In hoc item capite ostendit in speciali virtutem inter vitia mendiare: & continet hoc caput tres partes praecipuas. In prima ponitur causa quare opus est loqui de virtutibus speciatim. In secunda virtutes speciatim enumerat. In tertia ostendit in passionibus medium esse bonum & laudabile. Secunda ibi. Circa timores itaque fiduciasque. Tertia ibi. Sunt & in affectibus. In prima igitur parte dicit, quod non solum vniuersaliter & generatim dicere, sed ad singularia sermonem aptare oportet. Et sequitur causa in litera. In sermonibus enim quos de actibus agitamus: vniuersaliora quidem inaniora sunt particulariora vero veriora existunt. Sermones vniuersales sunt inanes qui non consequuntur finem suum qui est directio operationum singularium. Etiam deficiunt in aliquo particulari ob materiae varietatem: ergo semones particulares sunt efficaciores: sicut in medicina corporali dicere febrientem debere frigidis curari parum est, sed oportet dicere hunc cholericum huius regionis, huius aetatis &c. hoc modo curari debere. Sic in virtute & vitiis animae, procedere oportet. Expedit igitur hoc modo virtutem duorum hincinde deficientum extremorum mediocritatem ostendere. Haec igitur ex descriptione, hoc est ex virtutum partitione & diuisione ostendenda sunt. Sequitur secunda pars principalis. Circa timores atque fidutias mediocritas est fortitudo. verumenimuero qui non formidando excedit nomine caret: sunt enim pleraque quae nominibus carent, & ille qui confidendo exuperat audax & temerarius dicitur: qui timendo exuperat & confidendo deest, timidus est. Circa voluptates & dolores non omnes, sed circa suam materiam, hoc est gustus & tactus, est intenperantia quae est magis circa voluptates, minus vero circa dolores inuigilat: quia solum ob voluptatum carentiam excessus est intemperantia. Et quia perpauci circa voluptatem deficiunt: iccirco defectui nomen non est impositum: sed interim insensati aut insensibiles vocentur. Circa erogandas & accipiendas pecunias mediocritas est liberalitas. Exuperatio autem & defectio prodigalitas atque illiberalitas. His tamen contrario modo exuperant & deficiunt homines, quippe prodigus in erogando exuperat & accipiendo deficit: illiberalis & auarus opposito modo in capiendo est inexplebilis, & in erogatione deficit. Atque de his nunc ruditer & in figura loquimur, summa solum nunc contenti: postea autem de ipsis exactius atque emunctius docebimus: & signanter in quarto libro. Sunt etiam & aliae circa pecunias dispositiones, hoc est virtutes & vitia, quae hominem ad bonum vel ad malum disponunt, & mediocritas est magnificentia. differtque a liberali magnificus: quia hic circa magna, ille vero circa parua versatur. Exuperatio est ruditas circa decorum, atque sordiditas, & defectus pusillitas: sed quo differant extrema huius ab extremis liberalitatis, posterius dicetur scilicet in quarto. Circa honorem & inhonorationem mediocritas est magnanimitas, excessus lentitudo, defectus vero pusillanimitas. Et magnanimitas circa magnos honores, quemadmodum magnificentia circa magnam pecuniae erogationem versatur. Liberalis circa paruam pecuniarum erogationem insudat. Et similiter quemadmodum circa paruas erogationes mediocritas est liberalitas: ita & circa exiguos honores quaedam virtus & mediocritas est, quae nomine vacat, & excessus est ambitio: & defectus, honoris vacuitas. Interdum huiusmodi honores expetuntur vt oportet, interdum plusquam oportet, & interdum minus quam oportet. Et qui huiuscemodi honoris auiditate excedit, ambitiosus appellatur: qui deficit, honoris appetitione vacuus: medius innominatus est: nam habitus ipsi in medio & extremis nomine vacant, praeterquam in ambitioso cuius dispositio ambitio nominatur. Vnde fit vt extremi de media regione certent. Hinc nos medium quandoque ambitiosum, interdum honoris appetitione carentem dicimus: & nunc hunc nunc illum efferimus. Verum quare illud in vsu est ex dicendis est considerandum: quia de hoc, in libro quarto, capite quarto futurus est sermo: & etiam in hoc secundo. lam ad reliqua pergamus, & de caeteris quae restant declaremus. Circa iram mediocritas est mansuetudo, exuperatio, iracundia, crudelitas, atque seueritas. Defectus, irae vacuitas. Et medius mansuetus dicitur: & extremus iracundus & irae vacuus, ac ferme nomina desunt. Sunt & aliae tres mediocritates, vt affabilitas, veritas, comitas: quae inter se affinitatem habent, diuersae tamen sunt. Similitudinem habent, quia omnes circa verborum & actuum humanorum communicationem & congressum insudant: differunt tamen quod vna earum circa verum existit: aliae vero circa delectabile, haec in ioco, illa vero in vniuersis quae ad vitam attinent: quae enucleatius sunt explicandae vt in singulis medium laudabile deprehendamus. Extrema vero constat neque recta neque laudabilia esse sed reprehensione dignissima: & quiquam in multis nomina desunt, licet tamen vt in reliquis explicationis causa & sacilis sequentium apprehensionis, vocabula effingere. Circa verum mediocritas veritas nominetur, excessus arrogantia, defectio dissimulatio. Medius verax: extremi arrogans & dissimilator. Circa delectabile in ioco, medium comitans & vrbanitas dicitur excessus scurrilitas, defectus rusticitas. Medius comis & vrbanus: extremi scurra et rusticus. Circa reliquum iucundum quod est in vita mediocritas amicitia quaedam est, excessus placiditatis adulatus defectus contentio atque inhumanitas. Medius vt oportet iucunda consuetudo est amicus extremi, qui nullius gratia exuperat, placidus lucri gratia adulator: qui autem deficit iniucundus, contentiosus et difficilis fertur. Sunt aliqui adeo deprauato ingenio vt inter deliberandum in hominum consessibus semper aliis contradicere studeant, hosce ambitiosos crediderim. Pudet eos semita communi. quae tamen est tutior, incedere. Hinc methodos intentatas excogitant, et sibi solis videntur sapientes.

2

⁋ Sequitur tertia pars principalis capitis, quae dicit quod non modo in virtutibus mediocritas est efferenda, sed etiam in ipsis affectibus: & extrema in his vituperanda. Vt verecundia quae virtus non est, vt in quarto dicetur, sed affectio, extollitur. Verecundia mediocritas quaedam est: & verecundus medius. Sed pauidus exuperat: quia is in vniuersis verecundatur: qui vero deficit & in nullo verecundatur is est effrons impudens, inuerecundus. Itidem indignatio est affectio media, & inuidia excessus, maliuolentia defectus: quae versantur circa dolorem & voluptatem ex ipsis prouenientem quae accidunt vicinis. Et indignans medius est, qui dolet cum inidonei ad honorum culmina aeuehuntur: inuidus exuperat: de omnibus dolens, hoc est de successibus tam bonorum quam inidoneorum. Inuidia torquet exossatque inuidentes vt quidam tortor ex tartanreis vltoribus ad hominum interniciem missus. Pallidus & macer est iste hominum osor: non ridet nisi in aliorum aduersitate. Maliuolus deficit etiam de bonorum aduersitatibus gaudens. Sed de his & iustitia & de rationis virtutibus, hoc est de intellectualibus virtutibus posthac habendus est sermo.

3

⁋ Dvbitatur an habens habitum virtutis potest declinare in casu a vero, hoc est mentiri. Quidam dicunt quod sic: quia inmendacio iocoso & officioso licet declinare a vero propter maius bonum consequendum quam est tale verum a quo declinatur: vel maius malum fugiendum quam est tale mendacium iocosum vel officiosum: mendacium autem secundum se, dicunt simpliciter numquam esse committendum, nisi in tali casuin quo fit recompensatio per maius bonum vel minus malum. Totum illud dico esse falsum, & contra doctrinam philosophi quarto Ethicorum, & contra veritatem. Licet quidem tacere verum in casu: veritas enim odium parit, secundum comicum: mentiri nullo modo licet. In quartum & alibi super hoc fusior habendus nobis est sermo: ne vero talibus credatur nunc solum illud raptim diximus.

4

¶ Dubitatur secundo quare de hisce virtutibus nominatis & non omnibus, Aristoteles loquitur: vtpote de humilitate, virginitate, sapientia, & aliis intellectualibus.

5

¶ Responsio Aristoteles loquutus est de communioribus de quibus postea est dogmatizaturus Nec est petenda ratio quare de fortitudine ante temperantiam, & sic consequenter de aliis loquutus est: ad libitum enim id fecit. Hoc dico ob multos qui in talibus inanibus sese & alios fatigant. Sed ordinem virtutum in speciali posuit ferme eodem modo quo posthac in tertio, quinto, sexto, & in sequentibus loquuturus est. Possumus tamen congruentias dare. Primo virtutes affectuum regulatrices posuit scilicet fortitudinem & temperantiam: deinde tractat virtutes quae res externas considerant: demum, eas quae respiciunt quosdam actus exteriores in conversatione humana.

6

¶ Tertio dubitatur, quid est inuidia. Respondetur quod cum ob effectus, teste Aristotele, nec laudamur nec vituperamur: & inuidia vitium etiam capitale a Theosophis ponatur, aliter de ipsa est loquendum propter eos qui hac lurida tabe inuidiae suapte natura coinquinantur. dico inuidiam esse actum electiuum voluntatis: & in primis conformiter ad philosophum dico quod possum nolle prospera contingere malis: quia hoc eis & reipublicae officit: nolo hunc illiteratum aut vitiis sordentem ad sacerdotiorum culmina euehi. Et quia ad nolitionem dolor subsequitur, ex talis promotione tristior & recte in medio teste Aristotele. Sub inuidia maliuolentiam alterum extremum theologi intelligunt. De inuidia quo ad actum iam in secundum Sententiarum scripsimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7