Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"ESt ne de omnibus consultatio" &c. Est enim electio quaesi quidam finis & effectus consultationis, propterea ad cogno Fscendam electionem adamussim opus est medullitus capere ipsam consultationem. Quaestio est an omnia in consultationem cadant & an quoduis sit consultabile, an quorundam potius nulla sit consultatio. Istud caput trifariam scinditur. In pria parte explanat illud quod sub consultationem cadit. In secunda modum, effectum ac terminum eius monstrat. Tertia particula confert consultationem cum electione. Primo diuulgat ea in quibus non est consultatio vt illis eiectis, ea relinquantur de quibus consultant. Sequitur pria conclusio. Non omnim est consultatio. Patet primo, quia consentaneum non est illius consultationem facere de quo insipiens vel mente captus quaereret, sed tantum de illo de quo rationis compos consultabit. Sequitur, de aeternis autem nemo consultat, vt de mudo vel de diametri laterisque icommensurabilitate. Nulla eadem mensura adaequaete costam quamdrati & eius diametrum metitur. Intendit autem proba re consilium esse de operationibus humanis quaes ntra sponte facimus. Probatio. Consilium ordinatur ad operationem, ergo opconsilium esse de operabilibus ab aliquam causa effectiua, sed causae effectiuae sunt quaetuor scilicet necessitas, & illa est neces sariorum: natura, & illa est causa eorum quae frequenter sunt: fortuna, & ea est eorum causa quae praro fiunt. Sub fortuna casum intelligit. Quarta causa est intellectus siue homo per intellectum. His constantibus arguitur sic. Consulta bile est de operabilibus ab aliquam causa effectiua, & non est de operabilibus a necessitate, nec de operabilibus a natura, nec a fortuna, ergo est de operabilibus ab homine, & non de quibuscumque operabilibus ab homine, sed solum de his quae penes nos collocantur, ergo consilium est de operibus humanis quae in nostra facultate sitae sunt. Consequentia claret cum maiore. Ostenditur minor, quantum ad quamlibet eius partem, consilium enim non est de his quae sunt de necessitate. quia talia sunt aeterna & de aeternis consultat nemo, vt de mundo, de diametri & costae quadrati incommen surabilitate. Mundum enim totum necessarium in se & necessarium, prime intentionalitr putabat, diameter est incommensurabilis costae, est necessarium secunde intentionaliter, hoc est dictu est propositio necessaria tam¬ etsi propositio in se sit res contingens, consilium enim est de his quae per consilium possunt immutari ergo consilium non est de aeternis quae semper vniformiter se habent: nec etiam est de aeternis quorum substantia motu est subiecta. Nec de his quae sempiterno motu eodem tenore iugiter manent sine necessitate, siue natura, siue propter aliquam aliam causam, haec sunt ortus atque conversiones siderum nunc citra aequatorem, nunc vltra aequidialem circulum. Dixit siue necessitate, siue a natura, aut propter aliam causam, ob varia philosophorum placita. Quidam enim dixerunt caelum necessitate circunuolui: alii natura, vt enim ignis suapte natura ad suum locum conscendit: ita dixere caelum circulo agitari. Vnde in libris de caelo ait Aristoteles si pars caeli ablata inferius poneretur illa necascendet nec descendet, sed in circulo mouebitur. Alii dixerunt caelum a sua forma circuntorqueri: propterea secundum varia philosophantum placita varias causas attulit, sed quicquid sit de solstitiis & ortu signorum non consultamus. Nosti duplex essessolstitium. aestiuale cum sol est in primo puncto cancri: in illo enim incipit recedere a nobis, continuo irrequietoque cursu ab ingressu in capricornum ad nos mouebatur & cum omne quod reflectitur in puncto reflexionis quiescat: videbatur illic stare. Sic de solstitio hyemali in primo gradu capricorni dicatur: cum sol a nobis maxime recedit, illud est astronomicae considerationis: proinde hoc missum facio. Nec est consultatio de his quae a natura proueniunt, vt de siccitate aut imbre, licet bene consultemus quonam pacto nos habebimus tali tempore. Nec de fortuna, vt de inuentione thesauri consultamus. Fortuna fit ab agente a proposito praeter eius intentionem, vt fodiens terram vt sereret arborem, thesaurum insperatum offendens. Casum sub fortuna complectitur qui ab agente naturali proficiscitur. Nec consilium est de omnibus operationibus humanis, nam Lacedaemonii siue Spartani non consultant quonam pacto respublica Scytharum optime gubernari valeat: sunt autem Scythae Maeotidis paludis accolae ad borealem polum siti. Nihil enim horum per nos ipsos fieri potest. Consultamus autem de his rebus agendis quae in nostra facultate sunt. Hae solum reliquae post negatiuam responsionem supersunt, hoc est a sufficienti diuisione sequitur hoc membrum, scilicet quod consultamus de his rebus agendis. Et in hac minore variae sunt conclusiones, quarum Prima, Consilium non est de aeternis. Secunda. Consilium non est de his quae fiunt frequenter a natura. Tertia. Consilium non est de his quae fiunt a fortuna. Quarta. Consilium non est de omnibus operationibus humanis. Quinta affirmatiua. Quia consilium est de aliquo, & de nullo praedictorum, est de operationibus humanis quae sunt in nostra potestate. Quatuor primas conclusiones per idem medium probat. Sequitur in litera. Atque circa exactas quidem scientias. Hic ponitur alia conclusio quae vult quod non de omnibus quae a nobis agi possunt, & quae in nostra potestate collocantur, consultamus. Primo, quia circa exactas & sufficientes scientias non est consultatio, vt de literis. Non enim dubitamus quo pacto literae sunt scribendae: ac si sic argumentaretur. Consilium non est nisi de dubiis, at illa quae determinata sunt ab aliqua certa arte non sunt dubia sed certa: igitur. Verum de his consilium capimus quae a nobis sunt, sed non semper vniformiter, vt de his quae ad medicinam & rem pecuniariam attinent: & eo magis circa gubernandi facultatem quam exercendi artem deliberamus, hoc est circa gymnasticam palaestram siue luctationem. Subditur ratio, quia minus exacta est. Conclusio ergo erit. Non aequaliter consultamus de operabilibus a nobis. Argumenti valor in hoc pendet. De inaequaliter certis inaequaliter consultamus: sed non omnia quae per nos fiunt, sunt aequaliter certa: igitur. patet. Vbi est minor certitudo illic plus consultandum est, vbi nulla est ambages, ibi consultatio est inanis: ergo vbi res est anceps, ibi est opus maturo consilio, & in re magis ancipiti potius opus est consultatione. In medicina & in arte gubernandarum nauium minor est certitudo quam in palaestra. In medicina, vbi est indagare patientis aetatem, patriam, educationem, & consuetudinem viuendi, aspectum planetarum, & siderum, & in quo signo est luna. Potes enim cauterio membrum humani corporis attingere vagante in signo aduersatio, & laborantem non curabis. In nautica arte obtuitum ad ventos, syrtes, charybdim, syllam, & ponti discrimina dirigere maximopere oportet. Paucis opus est in lucta: sufficit illic cum corporis agilitate exercitationis vsum habere. Vides Aristotelem natura duce pestilens dogma Vvvitcleff ac huius Lutheri damnare, quod omnia de necessitate eueniunt. Sequitur alia conclusio. Atque magis circa artes quam circa scientias est consultandum. Ratio est, nam circa ipsas magis formidamus. Ars est circa contingentia, sicut ipsa prudentia, sexto Ethicorum. Scientia est circa necessaria ex eodem sexto. Possumus tamen consultare de modo procedendi aut studendi aut scribendi in tali scientia: quia hoc est contingens nobis incertum.

2

¶ Sequitur conclusio. Consultatio autem in his versatur quae plerumque eueniunt, ambigua tamen sunt, quonam pacto euenient. Et in quibus est determinatio: aliqua semper sunt, aliqua vero frequenter, aliqua vero raro secundo Physicorum. Consilium est de his quae saepius eueniunt, & incertus est illorum euentus. Ratio est. Quia illa quae semper eueniunt, nullam ambagem relinquunt, vt homines cupiunt honores. Circa illa quae rarenter contingunt, nemo consultat, vt de parricidio patris a filio, sed famuli dominorum opes subtrahant, quia hoc pluries in vsu est, consultant. Sequitur. Atque cum magnis &c. Conclusio. Cum de arduis rebus deliberare volumus nobis diffidentes alios ad consilium asciscimus: ea propter oculati reges prudentes viros asciscunt ad sibi consulendum: quia de rebus arduis, quae pondus habent, vt de reipublicae salute discernere cum multis oportet. Plura enim vident oculi quam oculus. Non aliter Argos centum luminibus praeditus a poetis fingitur, vaccae lunonis custos. Ille autem non est imprudens qui consilio acquiescere nouit: qui vero sibi plus quam aliorum ingenio confidit crebriter in perplexitates incidit Ludouicum vndecimum Francorum regem Breseus heros in hoc cauillo carpsit asserendo paruum gradarium super quem rex equitaret immanem: & cum rex illius inopinabilis dicti enodationem efflagitaret, dixit equum illum totius regni consilium ferre. Diuus Bernardus, cum beatam animam efflarat fratribus coram dixit se plus alienae sententiae quam suae acquieuissae.

3

¶ Sequitur conclusio. Consultamus autem non de finibus, sed de his quae ad fines ipsos conducunt. Hoc inductiue per aliqua loco vniuersalis probat, inquiens: Nec enim medicus si sanabit nec orator si persuadebit, nec reipublicae gubernator si bene & tramquille ciuitatem legibus instituet, neque caeterorum quisquam de fine deliberat: sed omnes posito fine quemad modum: & per quae fiet consultant: quo pacto an vno, an pluribus mediis, & quo illorum facillime ad finem deuenietur. Et si vnico ad eum deueniendum est medio. qua via id fiet, & per quid hoc assequemur medium quo ad primam deueniamus causam, quae inuentione vltima est. Qui enim consultat quaerere videtur atque resoluere, perinde atque ille qui lineas designat, vel resoluere quasi diadragma: vt Leonardus & antiqua translatio dicunt. Aliquando enim plura media occurrunt per quorum quodlibet homo finem attingere potest: tuncque medium certius & facilius eligendum est. Interdum vnum medium est reperibile, & ita tandiu quaeritur, donec perueniatur ad primam causam, a qua incipiendum est. Quemadmodum in geometria cum volumus probare triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, per praemissas notiores id ostendimus: & illas praemissas ad dignitates indemonstrabiles & ad principia resoluimus, in quibus standum est. Cum enim illae sint per se notae eis assentimus terminorum significatione intellecta. Sic omnino est in operabilibus: nam finis in operabilibus est sicut principium in speculabilibus, vt dicitur secundo Physicorum. Sine supposito media indagamus, & procedimus ad vltimum. Quod est primum in operatione, hoc est nouissimum in resolutione. Et quod est vltimum in inuentione, est primum in operatione. Patet exemplo. Supposita sanitate medicus inquirit media, & inuenit enema (vt communiter fit) maxime pro cura accommodum. Ad conficiendum enema haerbas diureticas explorat, vtpote maluam, bismaluam, mercurialem, paritariam, & caetera id genus: postea inquirit vbinam crescunt & cum in his campis has sitas esse cognoscit, haec arua primo adit vt haerbas legat, has haerbas esse in hoc territorio est vltimum in inuentione, & primum in operatione.

4

¶ Circa literam dubitatur. lura & leges non sunt in nostra potestate sita, attamen de hisce consultamus cum iurisconsultis, quorum opinionem venamur postquam hincinde consultauerint.

5

¶ Secundo, an praestabilius est habere principem rudem qui peritorum consilio vtitur, quam regem Minerua pollentem & inflatum qui suopte ingenio nimis confidit.

6

¶ Tertio dubitatur, quo modo consulimus alios circa artem, cum ars est vniuersalium quae sunt necessaria.

7

¶ Quarto, haec diameter quadrati est incommensurabilis costae, est falsa, si nullum sit quadratum aut diameter: ergo ipsa non est necessaria.

8

¶ Quinto, consultamus de re amici, ergo non solum de operabilibus a nobis.

9

¶ Sexto, nauigaturus consultat de vento futuro qui non est in eius potestate.

10

¶ Ad primam dubitationem respondetur, quod ius est in potestate legissatoris cuius mentem iurisconsultus interpretatur mihi explanans, an litis contestatione reum vincam nec ne.

11

¶ Ad secundum responsamus affirmatiue. Nam rudissimus quisque regni habenas optime moderabitur modo prudentum cosilium sibi asciscat, eorumque iudicium insequatur: & si sint prudentes in vnam sententiam convenient vel eorum maior pars. Salus autem vbi consilia multa. luuenile consiliumn, ipsum Roboam praecipitauit. Tres hic signo in republica principes, Socratem ingenio sublimem & tumidum sibiipsi nimis placentem. Platonem rudem & mitem, parua de sua Minerua putantem, qui alios consulit & eorum consultationem imitatur. Ciceronem mente praestanti tumore vacantem. Horum infimus est Socrates & regum pessimus, qui aulicorum assentatione afficitur tandem regum faex & monstrum. Medius est Plato, quam optimus Cicero prudentum consessum euocat, quos in re ardua consulit quorum deliberationes maturas audit, nemini suam mentem quidnam facturus sit explicans: sed recte sententiatum a saniore parte. vel a toto conuentu exequetur. Verumenimuero animaduertendum est, vt in asciscendis consulibus sit magna & maturissima deliber atio. Ratio, quod eis habitis omnia sunt facilia circumspectorum consilio rex eos seligat.

12

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod intelligatur illud de opere artis quae plurimum diuersificatur, vt in exemplis philosophi: circa res leuis momenti, vel vbi est vniformitas non oportet alios consulere.

13

¶ Ad quartum dicitur, quod exemplorum non requiritur veritas. Secundo, quod posita aeternitate mundi (quam ipse falso ratus est, sed ad fidem Mosaicam non tenebatur) difficile est factu quin alicubi erit aliquod quadratum: licet enim quodlibet quadratum contingenter est, tamen necesse est esse aliquod quadratum, & diametrum sicut dicere solemus: Nullus homo necessario est animal, & omnem hominem esse animal est necesse. Tertio, haec negatiua est necessaria, diameter non est commensurabilis costae: etiam non sto in ampliatione dictionis commensuralis.

14

¶ Ad quintum dicitur, quod negocium amici meum iudicatur: est enim amicus meus alter ego, nono Ethicorum. Hoc postea philosophus tangit: & idem est de negocio serui.

15

¶ Ad sextum dicitur, quod non consultamus de euentibus futuris, sed qualiter nos tunc operabimur, an secunde tunc nauigare valeamus.

16

⁋ Sequitur in litera. Non autem omnis perquisitio, consultatio videtur. Hic ponit conclusionem hypoteticam. Tametsi omnis consultatio perquisitio quaedam est, non tamen omnis perquisitio continue & vbique consultatio est. Nam mathematici & quadriuiales perquirunt: huiuscemodi autem perquisitiones consultationes non sunt, attamen vt supra retulimus, omnis consultatio inquisitio est, & quod in huiuscemodi resolutione per indagationem vltimum est, hoc in conficiendo negocio primum est. Superius, vt res sit apertior exemplo detegimus, & si consultantes resoluendo in aliquid inciderint (vt sunt pecuniae) quod haberi nequit, consultare desistunt. Verbi causa: pacem regna vicina petant, pacis autem medium accommodatissimum matrimonium inueniunt sed sufficientem pecuniae summam pro dote inuenire nequeunt, illic quiescunt, & non vlterius resoluentes pergunt. Si autem pecuniam habere possunt ab illa opus aggrediuntur, pecuniam promittentes & eam dantes. At dicis gigantes arcem extruere volebant, vt louem caelo extruderent, quod impossibile censebant. Responsio. Id faciebant vt se a cataclismo praeseruarent, ne simili alluuione sicut tempore Noe contigerat, perirent. & id erat possibile. Et dicimus nos posse, quae per nosipsos possumus. & quae per amicos & patrueles, consobrinos, vel alios nobis necessarios possumus, per nosipsos posse reputamur: nam principium in nobis est. Et in hac consultoria perquisitione interdum instrumenta quaeruntur, & an machinae bellicae equis an bobus sint vehendae. Nonnumquam instrumentum vsus, an plaustro, an alio vehiculo. Hoc persimile in aliis probat, puta in quaestionibus scientiarum in quibus interdum quaeritur per quid, id est causa efficiens: interdum qualiter. i. causa formalis: interdum propter quid, hoc est causa finalis: quandoque per quid sit quod intenditur, interdum quo modo fit & per quem modum, & quo mediante fit, & homo (vt supra est monstratum) est suarum operationum principium: & de his consultat quae sunt aliorum causa: ea propter rursum ipsius finis non est consultatio, sed eorum quae nos in finem perducunt.

17

¶ Sequitur in litera conclusio. Singularium non est consultatio. Nam talium est sensus, vt nemo consultat an id sit panis, & an sit bene confectum & concoctum vt oportet.

18

¶ Sequitur in litera, quod si semper &c. dicit haec conclusio. Consultatio est finitorum. Nam si in abyssum consultetur, id in infinitum abibit: hoc autem esse nequit. Consultabile enim & eligibile idem sunt. Ostendit nunc in quo consultabile & eligibile ex parte obiecti conveniunt, atque differunt. Ex obiectis operationes splendescunt: item ex operationibus potentiae, & a potentiis essentiae cognoscuntur. Vt Aristoteles in de anima scribit: & id rationis est, quia obiecta actibus sunt notiora. Pari modo actus quam potentiae. Similiter potentiae essentiis sunt manifestiores. Obiecta scilicet consultabile ac eligibile sunt idem in re: differunt autem sola ratione. Porro consultabile inquantum consultabile eligibile antecedit. ldemiam consultatum ac determinatum est eligibile quid tamen est eligibile superius dictum est. Quod enim caeteris ex conditione praetulimus, illud est eligibile. Si consultatio in immensum sine termino progrederetur, nihil esset eligibile, quia nihil esset caeteris praelatum, igitur finitorum est consultatio: & tunc desinit vnusquisque consultare qua via aget cum principium operandi in seipsum consulentem redigit: & cum reducit id in antecedens, hoc est in rationem actiuam suiipsius, hoc est ipsiusmet eligentis: quia ratio actiua & electiua collectionem haerbarum antecedit. Alio modo sic desinit consultatio cum homo principium agendi in seipsum, hoc est in suam potestatem redigit, tum principium operandi penes eum ipsum est situm: & rursus redigit id principium operandi scilicet colligendi haerbas in suum antecedens, hoc est in suum principium decoquendi eas: & sic deinceps ad medium fini propinquissimum. Vel sic paucioribus hoc explanabimus. Desinit homo tunc consultare, cum in seipsum principium redigit. hoc est in suam potestatem: & in id, hoc est illud suiipsius eligentis quod antecedit in operando quod est principium in processu operatiuo: legendo haerbas, eas decoquendo, ac decoctam aquam aegroto ministrando. Quod patet a signo ex vetustissimis institutis quae Homerus vates insectatuns est: vbi reges inducit qui quae ipsi elegerant populo denunciabant vt ipsi etiam eligerent, & sic regium consilium plebis electionem praecedebat, & hoc est signum consilium electionem praecedere. Vnde fit quod cum eligibile rursus deprehenditur esse consultabile quoddam affectabile eorum quae in nostra potestate sunt: electio erit quaedam consulta affectio eorum quae in nostra potestate sunt: per locum a coniugatis. Ex consultatione enim iudicantes affectamus secundum consilium. Quid igitur est electio, figura & typo sit dictum: & circa quae versatur & eorum esse consilium quibus ad ipsos fines acceditur.

19

⁋ Circa ista dubitatur, vtrum consilium sit ipsius finis: & videtur quod sic, quia finis est quoddam operatum a nobis, vt domus quae est finis aedificationis: sed de operabilibus a nobis quae in nostra potestate sita sunt est consilium: igitur. Item de fine vltimo, consultamus quanam via possumus assequi beatitudinem. In oppositum est Aristoteles.

20

¶ Secundo dubitatur, vtrum omnis inquisitio consilii sit resolutoria, vt philosophus dicit, & argumentor probando quod non: consilium enim est inquisitio rationis, sed ratio a prioribus incipit, & ad posteriora procedit, vt a principiis ad principiata: sed ille nexus est compositus & non resolutorius.

21

¶ Tertio dubitatur, quomodo se habent consultabile & eligibile, & quid est consilium.

22

¶ Quarto, quid est electio.

23

¶ Quinto vtrum inquisitio consiliatiua procedat in infinitum. Videtur enim quod sic, quia consilium est de singularibus operabilibus a nobis quorum non est numerus. Item consilium est de omni illo per quod remouetur obiex a consequutione finis: sed talium est abyssus: igitur.

24

¶ Ad primum negatiue respondetur, & patet responsio vltra dicta: si quenpiam consulas, abs te efflagitat de quo fine, ipsum finem tamquam suppositum ponit: postea de mediis deliberat: alioqui tibi consulere nequit. Sed idem potest esse finis & medium, vt patet de quolibet fine non vltimato: ergo finis est consilium: sed non est sub ratione finis sed medii ad finem vlteriorem ordinati. Ad secundum concedo, consultamus quonam pacto assequi possumus finem vltimum: & sic finis est consilium tamquam eius de quo quaeritur per consilium: quia quod quaeritur est ambiguum: finis vltimus non est anceps sed praesuppositus in omnibus operationibus. finis est praemium in intentione & vltimum in exequutione.

25

¶ Pro secunda dubitatione scito quod inquisitio resolutoria incipit ab effectu procedendo ad causam proximam: & ab illa ad causam priorem quoad deueniatur ad causam primam in esse quae est vltima in inuentione. Perquisitio consiliatiua est huiusmodi via compositiua siue compositionis: econtrario est quando proceditur a causa ad effectum. Insuper in inquisitione consiliatiua est duplex processus & duplex principium, vnus processus speculatiuus, alter autem processus operatiuus. Hic processus est conpositus, quia in eo a causa ad effectum & a simplicibus ad compositum proceditur. Patet, in domus structura, in cuius aedificatione a causis domus incipitur, vt cumulando pecuniam, ligna, lapides caementum & caetera id genus ad domus factionem: sed in speculatione domus est principium. quia primo domum intendimus erigere, deinde lapides & ligna: & vltimo precium argentum in domus structura. principium actionis est numisma & principium speculationis, proximum est aedificium. Adhuc scito quod duplex est finis: vnus operationis, & est illud quod vltimate per totam operationem in esse producitur. alter est finis rei operatae qui potest toti operationi praeexistere. hoc est finis gratia cuius, & finis quo: more commentatoris secundoPhysicorum loquendo. Sed nos de fine operationis impraesentiarum loquimur. Hic autem finis ad sua praecedentia bifariam conferri potest: vno modo secundum perfectionis ordinem, & sic habet rationem primi& per consequens habet rationem causae omnium aliorum: alio modo secundum ordinem generationis, & sic rationem vltimi vsurpat, & sic habet rationem effectus omnium aliorum quae ad ipsum antecedunt: ideo secundo Physicorum dicit philosophus, quod causae sunt sibiiuicem causae, hoc est causa alicui in vno ordine est effectus illi in alia consideratione, & respectu: & sic vterque discursus potest vocari resolutorius aut compositus diuersi mode secundum operationem aut bonitatem & dignitatem: propterea in hoc non seriose insudabis. Ad rationem in oppositum dicitur, quod non vsquequaque ratio a prioribus capit primordium.

26

¶ Ad tertium dicitur, quod consultabile bifariam accipitur: vno modo pro omni illo quod in consultationem ponitur, & quod in consilio inquiritur: & sic nonnumquam vtraque pars contradictionis est consultabilis: vnus enim capit hanc partem pro medio: alius oppositam, & stat hoc & illud esse elegibile. Nonnumquam vtraque pars contradictionis capitur, sed vnus solum partem suam capit vtiliter, alter inutiliter: & sic non omne consultabile est re ipsa eligibile. Alio modo capitur consultabile proprie, & sic vtile ad finem consequendum. de quo inquiritur per consilium est consultabile, & eius oppositum inutile. Omne consultabile taliter acceptum est eligibile: quia consilium est alicuius quod est vtile ad finem bonum consequendum: sed omne tale est eligibile: igitur. Sed non omne eligibile est consultabile: ratio est quia electio est de omnibus quae a nobis nostra sponte aguntur ad finis consequutionem: sed non de omnibus talibus est consilium: quia consilium est inquisitio de rebus ambiguis & non de manifestis.

27

¶ Ad aliam dubitationis partem respondetur quod consilium bifariam accipitur, vno modo pro iudicio capto ex tota ratiocinatione consultantium: & sic dicimus habeo ex consilio maiorum taliter esse operandum, hoc est quando iudicabant omnes regem daturum filiam hosti cum dote vt habeat pacem. Tale iudicium regis consilium dicitur esse. Interdum capitur pro tota ratiocinatione & discursu ad tale iudicium & consilium, hoc modo assumptum ordinato, & sic dicimus adhuc sunt Senatores in consilio & de ambiguo consultant & ratiocinantur.

28

¶ Circa quartam dubitationem aliqui fusius quam par sit, insudant vtrum electio actum intellectus an voluntatis importet. Respondetur consequenter ad dicta in praecedentis capitis calce in recto pro actu voluntatis supponit & intellectus actum vel actus in connotato importat. electio est acceptio vnius boni alio illi incompossibili relicto. hoc vis vocabuli denotat. inter incompossibilia syllogisamus vtrum est nobis conducibilius, & id nobis assumimus per voluntatis actum: talis actus est electio. vt familiariter dicam vocabulum electio est connotatiuum, in recto pro voluntatis actu supponens connotando intellectus discursum praeuium inter bona incompossibilia dictantis vnum esse praestabilius altero & acceptandum: & sic electio est desiderium, vt Aristoteles dicit. Et voluntarium latius se habet quam electio: est eius genus. Moraliter loquendo, hoc est loquendo vt sufficit morali, & extra artes laboranti: cum volitio has connotationes non vendicet, & electio inuolutam multifariam connotationem sortitur, non est volitio quidditatiuum superius ad electionem: & ex consequente non est eius genus, sed est denominatiue superius sicut homo ad homo albus, nec stes in in praedicatione indirecta huius, homo albus est homo. vltra dicta dicitur quod eligibile est bonum possibile, expetibile alteri bono incompossibili collatum: si vtrumque bonum habere potes iam non esset electio. Nonnumquam qui a certo proposito scienter delinquit, electione peccare dicitur.

29

¶ Pro quinta dubitatione respondetur, quod singularia non sunt infinita actu licet bene potentia vel infinita syncategorematice. impedimenta finis perficiendi occurrere possunt: sed posteri secundum quod tempus efflagitat consultabunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3