Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

"DEterminatis autem his" &c. Superius de voluntario & inuoluntario loquutus est philosophus nunc consequenter de electione mentionem facit, & in primis dicta dicendis nectit. Et ponitur prima conclusio huius capitis quae dicit. Post sermonem de voluntario inuoluntarioque absolutum, consequens est loquutio de electione suscipienda. Et ne imperitorum more tam in concione quam in scribendo in impertinens labatur illius determinationis geminam causam ostendit. Et hanc conclu sionem bifariam stipat. Primo quia electio est virtuti familiarissima, hoc est virtuti maxime propria atque coniuncta. Porro electio in eius diffinitione ponitur, & ab ea proficiscitur. In valore sic argumen tatur. Contemplatio illius quod est virtuti familiarissimum, ad moralem philosophum attinet, at electio est huiusmodi: igitur. Ipsa enim magis virtutes quam actus exteriores diiudicat: sed virtutem actus exterior crebriter manifestat. Lingua enim tua manifestum te facit qualis es intrinsecus: cum ex abum dantia cordis os loquatur, sed hypocrita per actum exteriorem non cognoscitur, quia sanctitudinem similat. Virtus est habitus electiuus vt in secundo diximus. Secundo electio sponte nostra fit, sicut voluntarium: itaque non est extraneum, post determinationem voluntarii & inuoluntarii doctrinam electionis suscipere.

2

¶ Sequitur secunda conclusio in litera. Non tamen est idem. Indagat primo quid est electio secundum genus. Secundo quid est secundum speciem, licet per negatiuas propositiones aliquas hoc deducit. Postea affirmatiuam concludit. Aristoteles artificis ingenii vir saepenumero hac manerie procedit, vnum supponit tanquam notum quod electio est voluntaria. Aliud quia ignotum probat, quod non convertibilit se habet cum voluntatio. Secunda igitur coclusio est haec. Electio & voluntarium non prorsus indem sunt, hoc est non convertibilitur se habent. Quod probatur primo sic. Illa non sunt idem convertibiit, quorum vnum latius se diffundit quam aliud, sed sic est in proposito. Nam voluntarium latius se fundit. genus enim fere latius funditur quam eius spens, l enim discretum spens quanti cum quanto in supponendo convertatur: & idem sit trascendens, hoc est prarum in quibus ratio superior etatis & inferior etatis obseruatur in significatione & non in suppositione: vt aliunde videri debet. Spontaneum belluis & pueris nobiscum ocomune est, at electio solis hominibus est adiecta: & sic ex parte subiecti conclusionem ostendit. Secdo ex parte obiecti monstrat inquiens. Et repentina quae per iram contingunt voluntaria dicimus, electione vero non dicimus, quia non fiunt ex de liberatione rationis. In logicali tamen materia consequentiam bonam malam ve dicimus propositionem veram ac falsam, & tamen omnis consequentia est propositio.

3

¶ Sequitur tertia conclusio quae e. Non recte sentiunt qui electionem in cupiditatem, iram voluptatem vel quandam opinionem diuidunt, & in eis referunt esse. hoc probatur quadrifariam. Primo quia electio non est communis hominibus cum rationis expertibus, electio enim rationem praesupponit: sed cupiditas & ira communis belli habetur. Sedo sic, Incontinens cupiens agit & non eligens, is enim concupiscetiam insequitur: & ediuerso continens electione non cupiditate agit: igitur. Tertio sic. Electioni cupiditas aduersatur, & cupiditas cupiditati non repugnat, si cupiam diuitias aut paupertatem non cupio: ergo electio non est concupiscentia. Quarto sic, cupiditatis est prosequi iucundum & delectabile, & molestum fugere: haec autem non sunt electionis: igitur. Nam concupiscentia est delectabilis, quando res cupita est praesens: & tristis, quando deest. Sed electio nec est iucunda nec tristis, cum electio in rationis deliberatione consistat.

4

¶ Sequitur quarta conclusio. Et tanto minus electio est ira, cum illa quae irae motu perpetrantur non emanent ab electione, vt liquet. Concupiscentia autem est cum deliberatione: ergo si electio non est concupiscentia a fortiori non est ita. Nam si id quod magis videtur inesse non insit, nec illud quod minus videtur inesse inerit.

5

¶ Sequitur quinta conclusio. Electio non est voluntas, licet voluntati sit finitima: patet primo quia electio non est impossibilium & eorum quae fieri nequeunt. Q si quis eligere dixerit ea, demens reputabitur, voluntas autem est impossibilium vt immortalitatis. Secundo probatur haec conclusio. Nullus eligit ea quae non possunt per ipsum fieri: electio enim est solum eorum quae sunt in nra potestate, sed quispiam poest velle ea quae in sua potestate sita non sunt, vt volumus plerunque aliquid vt histrionem, aut gladiatorem quempiam in certamine vincere, quod in nostra facultate collocatum non est: at eligit talia nemo, sed qui per seipsum existimat posse fieri. Insuper voluntas potius est ipsius finis, electio autem eorum quae sunt ad finem: vt sani quidem esse volumus, eligimus autem ea quibus erimus sani, & beati esse volumus atque ita dicimus. Eligere autem dicere non congruit: electio enim est finis consiliis vt posthac patebit. Omne eligibile est consiliabile, consilium autem non est de fine. Medicus enim de coporis sanitate recuperanda minime consultat, sed de his quae ad corporis incolumita tem promouent, & potissimum est ei sermo de fine principali siue vltimo in suo genere: in aliis autem finibus vnus ob alium ordinatur, sicut vna conclusio demonstrata, patet in Euclide, per totum potest esse principium alterius demonstrationis, sic de finibus minus principalibus. Dignitates tamen sunt indemonstrabiles: sic finis praecipuus in consultatione non ponitur: vincere enim in consultatione non ponitur: sed quo pacto melius vincere possimus. Atque omnino circa ea versari videtur quae in no stra sunt potestate. Hanc repetit, quia inter reliquas rationes est praecipue memoriae mandanda.

6

⁋ At forte dicis hac electione medium ad finem eligimus, haec electio est volitio, ergo hac volitione medium ad finem eligimus, expositorie.

7

¶ Respondeo id esse verum, sed dicit, communiter dicimus electionem esse mediorum ad finem: & quia velle est communius ad vtrunque & statum finis in consultationem non ponimus, velle descriptionem fini accommodamus.

8

⁋ Dubitatur primo circa dicta. Videtur enim quod electio insit belluis: nam bos hanc haerbam acceptat illa repudiata. Et electio est duobus propositis vnius prae alio acceptio: ergo male dicit philosophus in principio bruta non eligere.

9

¶ Secundo dubitatur de veritate illius, concupiscentia non contrariatur concupiscentiae. Nam Socrates concupiscit gloriam & pecuniarum cumulum, sed sine pecuniae con sumptione perit gloria, vt pecuniarum abundantia indiget retentione pecuniae.

10

¶ Tertio dubitatur an voluntas potest velle impossibile, vt se esse immortalem, quod est impossibile naturaliter loquendo.

11

¶ Quarto dubitatur an voluntas ex libertate sua potest acceptare minus bonum maiore relicto.

12

⁋ Ad primam dubitationem respondetur quod electio proprie dicta non inest pecoribus: nam de ratio ne illius est libere hoc relinquere. hoc accepto: quod pecudibus non conuenit. Equus enim fame pertesus pabulum vndique in circunferentia habens accipit illud quod sentit conuenientissimum, & optime a fronte ei applicatum, quod tale sentit prosequitur: nec potest aliud. Si duo auenam equo famescenti aequa liter a fronte praesentent, illud ad quod obtuitum primo affigit prosequitur, paritate data, si enim alter sit ei notus, & cibum ei assuetus ministrare, illum quia plus in illo sperat protinus adit: sed quemcunque adit hoc naturaliter facit, nec in eius voluntate est oppositum situm. Percutimus tamen belluas sine earum culpa, vt sic vel sic habituentur quando sunt disciplinabiles. Quo pacto canis lanii integrum bouem occisum minime attingit, frustellum ei proiectum lubens acceptat. Verbera enim timet. licet famen adigatur cadauer contingere.

13

¶ Ad secundam dubitationem respondetur, quod concupiscentiae contrariae non competunt eidem: possibile est tamen concupiscere nummorum aceruum & cum hoc gloriam. Pecuniarum adminiculo gloriam assequi proponit, inops & apud homines inglorius censetur. Et prudens secundum rectam rationem competentes expetit opes. Nemo autem simul pau pertatem & amplas opes concupiscere valet: & licet gloria ad pecuniae consumptionem sequatur: stat velle antecedens & non consequens.

14

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur per propositiones qua rum prima est. Impossibile Socrates potest velle. Patet Socrates potest velle louem perditum homi nem esse sua natura immortalem & deum: & id est impossibile. Sed quisquiliis, & appellatione rationis seclusa, notetur quod duplex est actus voluntatis: quidam efficax, id est actus operationis exequutiuus obi cesecluso, hanc volitionem habens quaerit media ad finis optati consequutionem, quemadmodum est de sperante sanitatem qui doses, enemata, situpos & similia sibi pro incolumitate appropriata quaerit. nolitio efficax pari passu diffinienda venit. Volitio inefficax opposito modo diffiniatur. De sanitate recuperanda desperans, vult & velle potest categorice sanitatem vt reor: conditionaliter non cadit in dubium, & differunt isti duo actus in idem obiectum vel in similia specie lati, penes diuersum modum in obiecta tendendi: vt notitia intuitiua & abstractiua eiusdem obiecti nec inter illos est incompossibilitas. Hoc praemisso respondetur voluntas inefficax est impossibilium talium putatorum. Hoc vult Aristoteles in litera de aliqua volitione: hoc vult hoc modo. Primus angelus aequalitatem dei appetere potuit, & hoc ad peccatum sufficit. Secundo haec consequentia est nulla: apprehendo Nabuchodo nosorem esse bouem errantem in sylua: ergo Nabuchodonosor potest esse bos: & nullus est error nisi quia a magis amplo ad minus amplum proceditur: igitur. Tertio intellectus pont intelligere multa possibilia vt hominem & asinum, & vnire illa adinuicem sic quod illorum vnio est impossibilis, vt ho existens asinus, & intellectus ad illud totum terminatur: & quicquid intellectus intelligit voluntas velle potest: igitur.

15

¶ Contra illud arguitur: voluntas non poest prosequi illud quod non est iudicatum ab intellectu esse prosequendum: sed intellectus non potest assen¬ tire huic ergo possum esse deo aequalis: igitur.

16

¶ Respondetur non requiritur iudicium ad illud volendum, sufficit enim notitia simplex apprehensiua non iudicatiua. Omnem autem notitiam non iudicatiuam simplicem appel lo siue fuerit complexa complexione distante, siue indistante.

17

¶ Secundo argumentor contra vnam probationem conclusionis. Si ponenda esset ampliatio ad aliquas temporum differentias, hoc esset ob concessionem huius & similium, Socrates imaginarie est brunellus, sed illa est falsa: extrema enim non supponunt pro eoden cum socrates brunellum non significet.

18

¶ Tertio subiectum mentalis istius, Socrates existens asinus imaginarie currit, pro nullo impossibili supponit, Patet, quia vel ille conceptus a rebus impossibilibus producitur & hoc non: nulla enim talis est: nec a rebus possibilibus, illae enim potius conceptus sui producunt.

19

¶ Ad secundum concedo illatum, Socrates enim brunellum significatione aduentitia significat cum copula amplissima: in qua significantia est transcendens, tamen hoc non satis est ad significa tionem proprie dictam. In communi modo loquendi extra hanc materiam de significatione absoluta loquimur quam termi nus habet suapte natura vel ex ipositione.

20

¶ Ad tertium dicitur quod pro re impossibili subiectum acci pitur: impossibilitas illius totius a rebus possibilibus producitur. habeo in intellectu conceptum Socratis & asini. mens mea mediante aliquo coniungibili illos conceptus vnit, dicendo Socrates existens asinus, illud pur re. in possibili accipitur.

21

¶ Ad quartam dubitationem respondent aliqui quod stante iudicio rationis in vniuersali & in particu lari quod vnum est altero maius bonum, voluntas puer tunc non pot velle minus bonum maiori bono icompossibile ludicium in vniuersali in proposito est iudicium quo iudicamus vnum esse simpliciter maius bonum altero, & iudicium particulare est iudicium quo iudicamus secundm omnes circumstantias apparentes vnum puer tunc esse maius bonum altero, quia illud contra voluntatis libertatem censeo.

22

¶ Contra illud sic arguo. Voluntas pont velle minus bonum antequi ab intellectu ei maius bonum praesentatur, & maius bonum non necessitat voluntatem in sua praesentia ad eius volitionem: ergo adhuc voluntas potest continuare suam volitionem circa minus bonum.

23

¶ Secundo argumentor sic. Stante casu dubitationis voluntas est libera respectu vtriusque, libertate contradictionis, potest elicere actum vel non elicere circa maius bonum: pone quod nullum actum circa maius bonum eliciat: tunc quaero quaere non poest elicere vnum actum circa minus bonum, & non est necessarium circa ipsum elicere nolle, ergo circa ipsum potest elicere velle.

24

¶ Item plerique consulto ex voluntatis libertate maius bonum respuunt & minus acceptant: igitur. Item illud est contra philosophum probantem electionem non esse opi nionem circa agenda. Dicit enim, quidam vere opinantur quod est melius, sed ob malitiam illud non eli gunt, & patet de incontinente, vide eum. Praeterea non idem homines eligere optima atque etiam opinari dicit philosophus, & sequitur in eius litera ad propositum. Sed quaedam opinari, quaedam melius ob vitium au tem non ea quae oportet eligere.

25

¶ In oppositum argumentor. Minus bonum respectu maioris habet rationem mali: sed nemo poent velle malum sub ratione mali: omnia enim bonum appetunt primi huius capi. primo. Ad maiorem rationis in oppositum nego eam: quia scit minus bonum praeligens vtrumque esse bonum: idque quod respuit scit bonum maius, sed ex voluntatis imperio vt eius libertatem experimento cognoscit minus bonum pro acceptat: sed an malum potest esse voluntatis obiectum in volendo alias indagabimus.

26

⁋ Dubitatur quinto an electio sit ipsius finis. Respondetur negatiue. patet in litera. Contra illud arguitur pr pter quod vnumquodque tale, & illud magis: sed ea quae sunt ad finem ob finem eliguntur igitur. Secundo, felicitatem ob seipsam eligimus, primo Ethicorum, modo felicitas est finis etiam supremus. Ad priorem ratiocinationem respondetur quod regula illa primi Posteriorum intelligitur quando illud in quo est con paratio vtrique comparabilium conuenit: non enim sequitur, Socrates est temulentus ob temetum, e go temetum est magis ebrium. Ad secundum dicitur quod eligere interdum & satis communiter capitur pro actu voluntatis deliberato, quando homo nec ignoratione nec affectu delinquit. Electione transgredi dicitur & esse peccatum in spiritum sanctum.

27

¶ Sequitur in itra. Opinio quoque non est &c. Proba uit electionem non esse concupiscentiam aut iram, iam probat eam non esse opinationem, & sic in valore argumentatur. Opinio circa vniuersa videtur esse & circa aeterna, & ea quae fieri nequeunt, & quae in nostra sunt potestate sita: electio autem est circa contingentia. Secundo sic. Opinio vero & falso seiungitur, electio bono & malo: sed illa quae diuersis differentiis diuiduntur non sunt idem, igitur. Sed forte nemo electionem & opinionem omnino esseidem censeat, hoc est conuertibiliter, sed quod est eadem cum opinatione quae est de his quae sub nostram potestatem cadunt, hoc improbat conclusionem ponens oppositam illi assertioni, quam quintupliciter probat. Primo sic. Eligendo bona vel mala quae in nostra potestate sunt dicimur quales, hoc est boni vel mali, sed in bonorum & malorum opinatione non dicuntur boni aut mali: igitur. Non enim qui opinatur temperantiam esse bonam, est bonus: nec qui opinatur ingluuiem esse foedam est malus. Secudo electio vsque quaque nostras operationes respicit: noslem eligimus vt prosequammur, aut fugiamus: sed opinio res ipsas & non ntas operationes respicit. Non enim opinamur vt aliquid prosequammur vel fugiamus, sed vt deprhendamus aliqualiter cui aliquid confertur. Tertio. Electio laudatur & eo amplius quo magis quod oportet eligere eligit: & quia recte eligit, & opinio non propterea, sed propter verum laudatur: ergo opinio & electio non sunt idem. Quarto. Electio est circa maxie certa, & quae maxime scimus bona: quae autem opina mur nos non ea scimus. dicitur enim. In modio rendi, non est vola plena sciendi, quia opinio habet annexam formi dinem. Quinto. Nec videntur idem homines eligere & opinari optima, sed opinantur melius, ob prauitatem autem dete riora sequuntur. Patet in icontinenti. Proinde electio non est eadem cum opinione vniuersalt, nec etiam cum opinione quae est de operationibus humanis.

28

¶ Se remanet difficitas quomodo opinio & electio se habeant inter se, an opiatio electionem praecedat an contra: dicit quod quantum ad propositum attinet nihil attinet nec id hoc loco indagatur. S an electio sit opi nio quaedam est difficultas. Actus intellectus actum appetitus praecedit, propterea opinio antecedit electionem saepius. Electio enim non semper praerequirit opinationem, satis enim est de aliis notitiis in obiectum voluntatis latis. Sed quia aliquis diceret, cum electio no sit concupiscentia, ira, voluntarium, aut opinio vniuersal aut particlaris, quid est ipsa electio? Ostendit quid ipsa est, tam secundum genus quam secundum differentiam suam dicens, cum electio non sit aliquod istorum quae ante dicta sunt, si efflagitetur quidnam & quale ipsa sit: dari potest responsio quod est voluntarium, sed non omne, sed id voluntarium cuius consultatio praecessit. Est enim electio cum ratione, & ad hoc nomen ipsum electionis alludit & applaudit, quasi ratione vnum ex aliis seligeretur & ab aliis separaretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2