Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Mystica Theologia

Prologus

Capitulum 1

Capitulum 2

Capitulum 3

Capitulum 4

Capitulum 5

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 2

1

In hac superlucenti caligine nos fieri precamur, et per non videre et ignorare videre et cognoscere eum, qui est super visionem et cognitionem; in ipso non videre et non cognoscere, et supersubstantialem supersubstantialiter laudare per omnium existentium ablationem, sicut ipsius nature insigne facientes, auferentes prohibitiones officientes munde occulti visioni, et ipsam in ipsa ablatione sola occultam manifestantes pulchritudinem.

2

Oportet autem, sicut arbitror, ablationes laudare contrarie quam positiones. Etenim illas a primis incipientes per media ad ultima descendentes ponebamus. Hic autem ab ultimis ad principaliora ascensus facientes et per media rursus ad extrema, omnia auferimus, ut revelate cognoscamus illam ignorantiam ab omnibus noscibilibus in omnibus existentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem ab omni lumine in existentibus occultam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2