Table of Contents
Capitulum 1
Quod divina lux per divinam noctem aspicitur et ipsa divina nox per occasum luminum invenitur. Ibique quod est clarum obscuriatur, quod est magnum coartatur, quod est humanum deificatur, et quod est ignotum, magis ignoratur.
Trinitas supersubstantialis et superdea, et superbona inspectrix divine sapientie Christianorum, dirige nos ad misticorum eloquiorum superignotum, et supersplendentem et summum verticem, ubi simplicia et absoluta et inconvertibilia theologie misteria cooperta sunt, secundum supersplendentem occulte dicti silentii caliginem, in obscurissimo superclarissimum supersplendere facientem, et in omnino impalpabili et invisibili superpulchris claritatibus superimplentem non habentes oculos mentes. Igitur ista michi quidem sint postulata.
Tu autem, amice Thimothee, circa misticas visiones forti contritione et sensus derelinque et intellectuales operationes, et omnia sensibilia, et intelligibilia, et omnia existentia, et non existentia, et, sicut est possibile, ignote consurge ad eius unitionem, que est super omnem substantiam et cognitionem. Etenim excessu tui ipsius et omnium irretentibili et absoluto, munde ad supersubstantialem divinarum tenebrarum radium, cuncta auferens et a cunctis absolutus sursumageris.
Vide autem ut nullus indoctorum ista audiat. Istos autem dico qui in existentibus sunt formati, nichil super existentia supersubstantialiter oppinantes, set putantes scire, ea que secundum se ipsos est, cognitione, eum qui ponit tenebras latibulum suum. Si autem super istos sunt divine doctrine misteriorum, quid dicat quidem aliquis de magis indoctis, quicunque omnibus superpositam causam et ex postremis in existentibus figurant, et nichil ipsam habere dicunt super conpositas ab ipsis impias et multiformes formationes.
Oportet in ipsa et omnes existentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia superexistente, et non opinari negationes oppositas esse affirmationibus. Set multo prius ipsam super privationes esse, que est super omnem et ablationem et positionem. Ita igitur divinus Bartholomeus dicit et multam theologiam esse et minimam esse, et evangelium latum et magnum, et rursus concisum, ut michi videtur id supernaturaliter intendens, quod et multorum sermonum est bona omnium causa, et brevium dictionum simul et irrationabilis sicut nec rationem habens nec intellectum. Propter quod omnibus ipsa supersubstantialiter est superposita; et solis non velate et vere appareat hiis qui inmunda et munda transeunt, et omnem omnium sanctarum extremitatum ascensum superveniunt, et omnia divina lumina et sonos et sermones celestes derelinquunt et ad caliginem introeunt, ubi vere est, sicut eloquia dicunt, qui est super omnia.
Etenin non simpliciter divinus Moyses mundari primum ipse precipitur, et rursus a non talibus segregari. Et post omnem mundationem audit multarum vocum buccinas, et vidit lumina multa cum fulgore emittentia mundos et multum effusos radios. Postea a multis segregatur, et cum electis sacerdotibus ad sunmitatem divinarum ascensionum pertingit quamvis per hoc quidem non sit cum Deo set contemplatur non ipsum — invisibilis est enim — set locum ubi est.
Hec autem puto significare divinissima visorum et intellectorum, esse subiectas quasdam rationes subiectorum omnia excedenti, per quas presentia eius, qui est super omnem cognitionem, monstratur intelligibilibus sunmitatibus sanctissimorum locorum eius superveniens; et tunc ab ipsis absolvitur visis et videntibus, et ad caliginem ignorantie intrat. Que caligo vere est mistica. In qua claudit omnes cogitativas susceptiones et in non palpabili omnino et invisibili fit, omnis existens eius qui est super omnia, et nullius est nec sui ipsius nec alterius. Omnino autem ignoto notione omnis cognitionis secundum melius unitus, et eo quod nichil cognoscat, super mentem est cognoscens.
On this page