Text List

Quaestio 69

Quaestio 69

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

QUAESTIO sexagesimanona et septuagesima lectione frequenti, meditationeque iugi egent, non expositione. Duo tamen novitii, quoad speculationem, advertant. Alterum in sexagesimanona: scilicet quod, licet dona omnia supra dicta sint se habere ut exequentia in ordine ad instinctum Spiritus Sancti, sicut morales virtutes in ordine ad rationem; si comparentur tamen dona inter se, aliqua dicuntur dirigentia, ut sapientia, scientia et consilium; et aliqua exequentia, ut reliqua. - Alterum in quaestione septuagesima: quod delectari in aliquo propter se formaliter, non distinguitur i in littera contra delectari propter se finaliter quomodolibet, sed finaliter ultimate; et hoc vel simpliciter, vel in illo ordine. Omne enim delectans propter se formaliter, est etiam propter se finaliter aliquo modo: potest tamen subordinari alteri ut finis, ut in eodem primo articulo dicitur.

PrevBack to TopNext