Quaestio 93
Quaestio 93
Articulus 3
OMISSO primo articulo, cuius difficultates in Prima Parte clarae sunt; et secundo, quia clarus est: in tertio dubium occurrit, quia Auctor deficere videtur ab intento, aut falsum dicere, cum. dicit: Rationes inferiorum gubernantium sunt quaecumque aliae leges praeter aeternam. Si namque de omni lege praeter aeternam loquitur, falsum dicit: quia lex divina non est ratio inferioris gubernatoris, sed Dei, et est alia ab aeterna, ut patet in qu. xcr Si au- - tem non intendit de lege divina, non habetur conclusio intenta, scilicet quod omnis lex ab aeterna derivatur.
II. Ad hoc dicitur quod Auctor intendit etiam de lege divina quod derivatur ab aeterna. Quia ponit ipsam esse per participationem legis aeternae; ut expresse patet superius in qu. xcr, art. 4, ad 1, ubi dixit: Et ideo superadditur lex divinitus data, per quam lex aeterna participatur altiori modo. - Nec est verum quod lex divina non sit ratio inferiorum gubernantium. Quoniam lex divina non dicitur divina a subiecto, tanquam sit aliquid in Deo: sola enim lex aeterna est formaliter in Deo. Sed dicitur divina ab aucto- ritate, a modo et a fine: est namque a Deo supernaturaliter data ad ducendum in Deum supernaturalem find Et est lex divina ratio supernaturalis data homini ut seipsum gubernet: et proprie ea est ratio inferiorum gubernantium, scilicet hominum, non ab eis adinventa, sed a Deo suscepta. Et de lege veteri patet Act. vm; Accepistis legem in dispositione angelorum. De nova autem inferius habebitur quod est ipsa gratia Spiritus Sancti. Neutrum autem horum est in Deo nisi causaliter: sed in hominis anima utrumque, primum per intellectum et memoriam, secundum per essentiam animae et voluntatem. Et. per hoc patet quod tam lex aeterna quam naturalis et divina, sit rationis ordinatio ad bonum commune a Deo, qui curam habet communitatis, promulgata. Et inter aeternam et alias haec est differentia, quod aeterna est in Deo, ac per hoc est ipse Deus; aliae autem non sunt in Deo, sed effectus eius in creaturis rationalibus. Ac per hoc, illa est causa, ceterae sunt participationes illius: illa aeterna, reliquae temporales.