Quaestio 94
Quaestio 94
Articulus 1
IN quaestione nonagesimaquarta, primo notandum est pro intellectu multorum articulorum communiter; deinde singillatim dicetur. In communi igitur scito quod, quemadmodum in speculativis, praeter prima principia communissima, inveniuntur prima principia per se nota in geometria, in arithmetica, etc.; ita in practicis, praeter communis- sima praecepta prima, scilicet esse bonum prosequendum, malum esse vitandum, sunt propria praecepta etiam prima in illo ordine; ita quod secundum unumquemque inclinationis naturalis gradum, sunt aliqua praecepta prima, ut principia propria per se nota, et reliqua praecepta secunda, ut conclusiones ex eis dependentes. Verbi gratia, in homine sunt tres inclinationes naturales: scilicet ad esse et vivere, ad generationem, et ad rationaliter se habendum ad se et alios. Prima praecepta in singulis inclinationibus sunt de fine primario illius habendo, conservando, consequendo, et de illius contrariis vitandis; secunda autem praecepta sunt de fine secundario eiusdem inclinationis et illius contrariis, et etiam facilitatem et difficultatem praebentibus primario fini. Verbi gratia, in inclinatione nostra ad esse et vivere, comedere, non comedere, pertinent ad prima praecepta: quia comestione conservatur vita, quae est primarius finis illius, et non comedendo absque dubio destruitur. Tali autem cibo vel potu uti, quibus homo ad promptitudinem vitae, quae est finis secundarius eiusdem, utitur, pertinet ad secundaria praecepta eiusdem inclinationis; ad quae etiam spectat moderamen cibi, potus et exercitii, quibus facilius vita conservatur, et horum contraria; iuxta doctrinam Auctoris in IV Sent., dist. xxxrr, qu. 1.
Propter quod, quando legis aliquid esse contra prima praecepta legis naturae, non recurras statim ad communissima praecepta, quae sunt prima simpliciter; sed respice in qua materia est sermo, et recurre ad praecepta prima in illo ordine; et intuendo primarium finem non quoad bene esse, sed quoad esse, perspicies quid veritatis habeant quae legis, etc. — Et quoniam principia prima in tali ordine reducuntur ad prima simpliciter, et dependent ab eis, et defenduntur ab illis; et rursus principia prima in tali ' ordine, licet secundum se sint per se nota, non oportet esse per se nota quoad nos, ac per hoc contingit quae sunt secundum se principia per se nota, esse quoad nos: con- clusiones: idcirco prima praecepta propria illi inclinationi ad vivere, appellantur quandoque conclusiones, vel quasi conclusiones, et secundaria praecepta, respectu primorum simpliciter, et quoad nos.
II. Ad singulos autem articulos deveniendo, in primo, manda memoriae quod synderesis est habitus legis naturalis, non lex ipsa, proprie loquendo.
In secundo, quod omnia praecepta legis naturae radicantur in uno primo, ratione cuius dicitur lex una.
In tertio, quod actus secundum suam speciem vocantur materialiter sumpti. Verbi gratia, comedere in coena aut prandio gallinam, est actus virtuosus uni, et vitiosus alteri: et sic de aliis.
In quarto, quod resolutio doctrinae Auctoris ex calce corporis articuli sumenda est, quomodo scilicet rectitudo in propriis conclusionibus naturalis legis non est eadem apud omnes: scilicet propter defectum in paucioribus. Et cave ne misceas ius humanum: sed infra latitudinem naturalis iuris, vel contra aut praeter illud, morare et discurre.