Quaestio 92
Quaestio 92
Articulus 1
In articulo primo quaestionis nonagesimaesecundae, dubium occurrit circa rationem, ex eo quod aut falsum assumit, aut intentum non infert. Propositio namque fundans rationem litterae est ista: Virtus cuiuslibet subditi est ut bene subiiciatur principanti. Haec autem propositio aut intelligitur formaliter de subdito inquantum subditus: aut materialiter de eo qui est subditus. Si formaliter, propositio est vera: sed non infert nisi quod lex facit subditos, inquantum subditos, bonos. Hoc autem non est facere homines bonos: quia sicut aliud est esse hominem et aliud esse subditum, ita alia est bonitas hominis et alia est bonitas subditi. Et tamen titulus articuli quaerit an sit legis facere homines bonos: etin corpore articuli infertur ex ista propositione quod legis est inducere subiectos ad propriam ipsorum virtutem. — Si vero materialiter intelligitur, tunc, licet inferret intentum, ipsa tamen universaliter est falsa, Et subversionem pareret totius doctrinae: materialis enim sermo a doctrina alienus est.
II. Ad hoc dicitur quod sermo est formalis, verus et efficax ad intentum inferendum. Advertendum namque est quod non est sermo de hac vel illa lege, sed de lege in communi, continente aeternam, divinam, etc.: et quod homo non solum in ordine ad hoc vel illud, sed etiam in ordine ad felicitatem naturalem et propriam et politicam, et supernaturalem, est subditus, Ex his namque habetur quod bonitas hominis inquantum homo, et bonitas hominis inquantum subditi, licet universaliter non coincidant, quandoque tamen coincidunt, scilicet respectu legis ordinantis hominem ad veram felicitatem, sive naturalem sive supernaturalem: ac per hoc, quod lex factiva bonitatis in subdito in ordine ad felicitatem, est. etiam factiva bonitatis propriae in homine, quoniam illamet est qua.subditus ordinatur ad veram felicitatem.
Est ergo propositio litterae formaliter intelligenda. Quod ex eo patet quod Auctor sub illa subsumit de bona et mala lege, et concludit quod legis est facere subditos bonos simpliciter vel secundum quid, ut bonos latrones. Et cum dicitur quod non infert intentum, quia alia est ratio subditi et hominis: iam patet responsio, quod licet universaliter non sit eadem ratio, respectu tamen legis ad veram felicitatem, sub qua infert Auctor fieri homines bonos, eadem est ratio hominis et subditi, non secundum relationem significatam per ly subditus, sed secundum rationem fundantem. subiectionem; homo enim, ex hoc quod homo, ordinem habet ad felicitatem mediante virtute propria.
III. In responsione ad tertium eiusdem articuli primi, dubium occurrit ex eo quod Auctor videtur et contradicere sibi, et falsum dicere. Contradicere quidem sibi, quia in principio illius responsionis dicit quod zmpossibile est ut. aliquis homo. sit bonus, nisi sit bene proportionatus bono communi; et in calce dicit quod alia est virtus boni viri. et boni civis. Si namque diversa est virtus viri et civis, potest esse vir bonus et civis non bonus: et e converso civis bonus et vir non bonus. Et si impossibile est aliquem esse virum bonum et non bonum civem, quomodo alia est virtus boni viri et boni civis?
Falsum autem dicitur, quia vir solitarius, sapientiae contemplatione contentus, est bonus vir, utpote virtutis heroicae: et tamen non est bonus civis, quia nec est civis.
IV. In eadem responsione est aliud dubium, quia falsum. videtur quod eadem sit virtus boni viri et boni principis: nam virtus boni viri est monastica, principis vero politica. - Et nihilominus voluntaria etiam videtur differentia inter necessitatem virtutis simpliciter in principe, et non in cive. Nam sicut ad bonum communitatis sufficit quod cives subditi principum mandatis obediant, ita sufficit quod princeps recta, opportuna ad bonum communitatis, mandet, et exequatur, quantum sua interest, proportionaliter sicut alii. Quid enim ad communitatem magis de malitia privata rectorum quam civium, si ad commune omnes faciunt quod oportet? Nulla enim apparet formalis differentia, sed solum secundum magis et minus. Constat enim quod principis privata malitia magis nocet, quia conspectius in se crimen habet: sed non quod noceat per se communi bono, et malitia civium per accidens.
V. Ad primum dubium dicitur quod non falsitas, nec contradictio est in littera. Ad cuius evidentiam; recolendum est ex Prima Parte quod bonum. simpliciter EN. secundum ultimam perfectionem: et quod non refert, quo dici et esse bonum simpliciter, an illa ultima perfec o sit distincta a praecedente, an sit eadem cum praecedente. Unde homo dicitur bonus simpliciter non secundum perfectionem substantialem, sed accidentalem, non quamcumque, sed virtutis moralis. Propter quod quaestio de identitate et diversitate virtutis hominis et civis, non repugnat, propositioni primae in responsione positae, scilicet quod mpossibile est quod aliquis sit bonus, et non sit bene proportionaius bono communi. Sive enim eadem, sive alia sit virtus boni hominis et boni civis, impossibile est quod homo sit bonus sine additione aliqua, et non bonus civis. civilitate ordinata ad felicitatem veram. Quia homo, i inquantum homo, est pars civitatis, quia est animal politicum;. sicut homo inquantum homo, est disciplinabilis. Ac per hoc, et in habendo bonitatem hominis, oportet quod habeat proportionem ad bonum commune civitatis, saltem in praeparatione animi: non enim est recte dispositus secundum. prudentiam et alias cardinales virtutes, qui non est praeparatus ad id ad quod tenetur. Et in habendo bonitatem simpliciter, oportet quod habeat bonitatem primam, qua est in se bonus, et consequentem, qua est pars bona: aliter non posset talis homo dici bonus nisi secundum quid. Si ergo homo est bonus, cum bonitas.sua sit aut pars aut parens bonitatis civilis, impossibile est quin sit recte commensuratus communitati, quod est esse bonum civem. Quamvis e contra eveniat, ut scilicet aliquis sit bonus civis et non simpliciter bonus. Quia bonum simpliciter con-- surgit ex causa integra, bonum autem secundum quid ex aliquo. particulari: civis autem. bonus non nisi bonitatem secundum quid importat. Et ideo in littera dicitur quod. sufficit quod obediant mandatis principum, Unde patet nullam esse contradictionem.
Quod etiam nulla sit falsitas propter hominem heroicum, ex eo patet quia de hominibus sermo est: heroicus autem huiusmodi plus quam homo est, divinam vitam imitatus. Et quia etiam heroicus in praeparatione. animi est. recte dispositus ad communitatis bonum. Et rursus est optime commensuratus caelesti patriae. x
VI. Ad secundum dubium dicitur quod i in Secunda Secundae, Domino concedente, ex proposito tractabitur de. identitate et diversitate prudentiae monasticae et politicae, ^. in quadragesimaseptima quaestione ubi dicetur quare. magis virtus boni viri identificatur virtuti principis quam. civis, cum in virtute boni viri claudatur utrumque, scilicet posse bene praeesse et bene subesse.
De necessitate vero virtutis monasticae in place magis quam in cive, de qua hic tractatur, dicendum est quod, cum inter principem et cives tantum intersit quod princeps, vices totius multitudinis in se gerit, utpote curam illius habens, cives autem partes sunt; consequens est quod privata malitia principis ad male praecipiendum toti multitudini eum inducet, et sic communi bono sufficiens est nocere. Privata autem malitia civium, bono existente principe, communi bono? etsi dissonet, non tamen nocere sufficit: quia efficacem actionem ad commune non habet, sed di- minutam. Propter quod oportet, si commune bonum publicum recte se habet, habere principem qui sit et vir et princeps bonus. Unde Eccle, x dicitur: Vae terrae cuius rex est puer, et cuius principes mane comedunt, idest sine prudentia, ut puer, et sine temperantia, indulgentes primum ventri: utraque autem virtus est monastica.
Articulus 2
In articulo secundo nihil aliud scribendum occurrit nisi quod advertas quod, quia de propriis actibus legis est sermo, ut responsiones ad argumenta insinuant; et permittere inter legis actus ponitur; quod solius superioris proprie est permittere. Alii autem non obviantes malo, cum possunt, negligentis aut tacentis potius quam permittentis exercent officium. Nisi utendo lege participative, dicantur permittere: sicut accidit in fratre permittente monitum fratrem reincidere in malum; ut adhibeat secum testes, secundum legem Domini, pro communi bono, et similibus.