Quaestio 99
Quaestio 99
Articuli 2 et 3
IN articulo secundo et tertio. quaestionis nonagesimaenonae, omisso primo articulo, dubium occurrit de differentia assignata inter legem. humanam et divinam in hoc, quod divina intendit principaliter amicitiam ad Deum, humana autem intendit principaliter amicitiam hominum inter se. Videtur enim: quod lex humana necessario est perversa ex tali fine. Nam lex humana de actu religionis » quo Deus colitur, disponit sicut de actibus aliarum virtutum. Et cum omnia disponat in ordine ad principalem finem, quoniam reliqua sunt propter illum; sequitur quod cultum Dei, in quo consistit amicitia hominis ad Deum, ordinet ad amicitiam hominum. inter se, quae est eius principalis finis. Et hoc etiam in corpore tertii articuli littera sonat, dicens: Leges humanae non curaverunt aliquid instituere de cultu divino nisi in ordine ad bonum commune hominum. —
II. Ad evidentiam huius ambiguitatis, duo oportet declarare: scilicet quomodo amicitia hominum inter se ponitur recte finis principalis humanae legis; et quomodo divinus cultus, vel amicitia hominis ad Deum, ordinabilis. sit ad amicitiam hominum inter se, et e contra. Scito ergo quod, quemadmodum ars aliqua, puta domificativa, habet pro principali fine opus suum; ul domum, nec aliud ad ipsam spectat; cum quo tamen stat quod artifex ipse, puta do- mificator, ut movetur a iustitia legali, ordinet opus artis ad bonum commune; huiusmodi namque ordinatio non spectat ad artem secundum se, sed ut stat sub lege, cuius est ad bonum commune ordinare: ita proportionaliter contingit in lege humana quod principalis finis intentus ab ea secundum seipsam. est commune bonum hominum, amicitia et pax hominum inter se; nec ad ipsam spectat ordinare hoc in amicitiam et pacem hominis ad. Deum, sed hoc spectat ad legem. divinam, quae est superior. Et propterea lex humana non. secundum se, sed ut substat divinae legi, dirigit amicitiam hominum in amicitiam Dei.
III. Amicitia autem - hominis ad Deum dupliciter potest sumi: primo, simpliciter, quae scilicet est per.gratiam et caritatem; secundo, secundum quid, quae scilicet, seclusa gratia, esse potest inter hominem in puris naturalibus et Deum. Et utraque potest sumi dupliciter: scilicet ex parte Dei' amati, et ex parte hominis amantis. Quomodocumque amicitia. sumatur, si ex parte. Dei sumitur; non potest recte ordinari in bonum humanum: esset enim perversitas magna uti fruendis. Si autem sumatur ex parte hominis, potest recte ordinari ad bonum commune humanum: tum quia homo secundum id quod est et sua, est pars civita- tis; tum quia utile honesto tali annexum, ad augmentum seu conservationem boni communis spectat.
IV. Ad obiectionem ergo in oppositum dicitur quod, si lex humana disponeret de cultu divino ex parte Dei, ordinando illum ad pacem hominum, puta quod propter hoc principaliter colatur Deus; perversa esset. Sed hoc non facit lex humana: quamvis forte multi legislatores impii hoc intenderint, et adinvenerint multas fabulas propter hoc, ut in II. Metaphys. innuitur. Sed lex humana, multis existentibus rationibus divini cultus, de illis quae ad ipsam spectant, disponit ad finem suum, commune bonum, ab aliis abstrahens utpote ad se non pertinentibus. Abstrahentium autem non est mendacium, nec perversitas. Unde quia gratia perficit, non destruit naturam, lex humana sic habet pro fine principali bonum commune hominum inter se, ut non repugnet illi subordinatio ad altiorem finem ex altiori principio, ut de arte dictum est: et sic disponit de aliis ad finem, ut non excedat limites ordinabilium recte in illud.
V. In eisdem articulis adverte diligentissime, rector ecclesiastice, quia secundum divinas leges principaliter regere teneris, et finis principalis divinae legis est amicitia hominis ad Deum, ut ad animarum salutem principaliter respicias, studeas et solliciteris: nec sat est tibi extrinseca tranquillitas ecclesiae tibi commissae, quae sufficit rectori saeculari in suo populo. Oportet namque te arie artium uti in regimine animarum, et secundum eam vigilare super PEORES. Pal. gregem tuum, et in singulis amicitiam ad Deum procurare Lf. cep. 1 et in universis, ut possit illi dici: Pulchra es, amica mea, vers. 1. —
Articuli 4 et 5
IN quarto et quinto articulis eiusdem nonagesimaenonae quaestionis, adverte primo, quod. hic habes expositionem terminorum frequenter in Psalmis positorum: ut possis et in eis et in reliqua Scriptura clare inspicere testimonia, praecepta, mandata, iustificationes, iudicia.
Adverte secundo, in responsione ad primum articuli quinti, doctrinam universalem quod moralia omnia determinantur lege inquantum habent rationem debiti. Ac per hoc lex humana, ut perfecte consequatur finem suum, scilicet commune bonum integrum, disponere debet de divino cultu ut debito Deo a civitate et civibus, sicut disponit de debitis exhibendis aliis, ut commune bonum perfectionem integram habeat. Et sic clare vides quod ante diximus, quod universaliter divinus cultus ordinatur in bonum commune ut pars in totum.
Articulus 6
IN articulis quinto et sexto dubium occurrit. Nam superius in qu. xcu, art. 2, ad 3, expresse dictum est quod praemiare non est actus legis, sed punire tantum. Modo autem dicitur quod legis est non solum ex poena, sed praemio, inducere ad observantiam sui. Quomodo stant haec simul? SP
Ad hoc breviter dicitur quod ibi de propriis actibus legis agebatur, inter quos non est praemiare: quia, ut ibi dictum est, quilibet potest hoc facere. Hic autem est sermo non solum de propriis, sed de communibus: et ideo praemiare, quod est commune legi et privatae personae, et consulere, quod est etiam commune utrique, legi attribuuntur. Et vere: sicut homini vere attribuitur videre, quamvis sit commune sibi et aliis animalibus; et negatur quod sit proprius actus hominis.
II. In eodem sexto articulo flenda occurrit miseria nostra, cum offertur status hominum Novi Testamenti: quod scilicet non sufficit quod desideremus bona temporalia, salvo tamen ordine ad Deum, quia hoc imperfectorum, et sub veteri lege est; sed oportet ut, contemptis temporalibus, spiritualibus inhaereamus, hic enim novae legis perfectionis est status. Heu, heu, quam pauci hodie ad. novae legis statum spectant! Et utinam ad veteris statum saltem pertineremus!